The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

EX HAC*

ERECTIO PRAEFECTURAE APOSTOLICAE DE YENKI EX DISMEMBRATIONE VICARIATUS APOSTOLICI DE WONSAN

 

Ad futuram rei memoriam. — Ex hac Divi Petri Cathedra, quam divinitus obtinemus, in omnes christiani orbis regiones, longo licet terrarum marisque spatio seiunctas, sublimi tamquam e specula, mentis Nostrae oculos convertimus, et quae ad expeditiorem conducant rei christianae procurationem, sollicito studio decernere satagimus. Haec animo repetentes, cum vicariatus apostolicus de Wonsan in Corea, amplitudine territorii et incolarum numero conspicuus, amplectatur provinciam de Yenki pertinentem ad Manciuriam, quae ab Ordinarii sede dissita, ob fidelium numerum in dies feliciter percrebrescentium, quoad spirituales populi necessitates peculiarem curam requirere videtur, cumque ipse venerabilis frater Bonifacius Sauer, e Congregatione Ottiliensi O. S. B. pro exteris missionibus, Episcopus titularis Appiariensis ac Vicarius Apostolicus dicti vicariatus de Wonsan, Nos enixis precibus flagitaverit ut tota illa provincia, ab eodem vicariatu per Nos detracta, in peculiarem praefecturam apostolicam erigeretur: Nos, collatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus negotiis Propagandae Fidei praepositis, ac praehabitis votis tam venerabilis fratris Mam Giardini, Archiepiscopi titularis Edesseni, Delegati Apostolici in Iaponia et Corea, quam venerabilis fratris Celsi Costantini, Archiepiscopi tit. Theodosiopolitani, Delegati Apostolici in Sinis, nec non rogata sententia P. Abbatis generalis Congregationis Ottiliensis Ordinis Sancti Benedicti cuius curis vicariatus de Wonsan est commissus, omnibus denique rei momentis attente perpensis, supra memorati Vicarii Apostolici votis concedendum esse existimavimus. Quae cum ita sint, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore, provinciam civilem de Yenki a vicariatu apostolico de Wonsan seiungimus; eandemque provinciam, sic separatam sive dismembratam, in praefecturam apostolicam erigimus, cui nomen facimus de Yenki, ita tamen ut eadem provincia, sive nova praefectura, servetur curis Congregationis Ottiliensis Ordinis Sancti Benedicti, de re christiana in dicto territorio de Yenki optime meritae. Haec volumus, edicimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque, ad quos pertinent sive pertinere poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum ac definiendum esse; irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Iulii anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 5, pp. 181-182

 

top