The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE

PROVIDENTIA OPPORTUNA*

DE BULLA CRUCIATA AD ALPHONSUM XIII
HISPANIARUM REGEM CATHOLICUM.

 

Carissime in Christo Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem.— Providentia opportuna Decessores Nostri, omnibus rerum circumstantiis ac spiritualibus Hispaniarum populorum necessitatibus sedulo studio perspectis, Bullam Cruciatam iterum iterumque prorogarunt. Originem suam ipsa duxit Bulla Cruciata ex Apostolicis Litteris, quas iam Hispaniarum Reges Catholici, Decessores Tui, ab hac Sancta Sede receperunt, cum, Christianitatis vindices defensoresque, teterrimis Mediae Aetatis temporibus, cum suis pugnabant infideles adversus, qui gravissimis periculis damnisque non modo Hispaniarum sed totius quoque Europae Christianos populos divexabant atque angebant. Hisce quidem rationibus urgentibus, Praedecessores Nostri plures gratias favoresque tum spirituales tum temporales Bulla Cruciata eadem pro certo annorum spatio concessere illis ex hispanica dicione Christi fidelibus, qui vel ad bonum contra infideles certamen decertandum proficiscerentur, vel susceptas adversus eos aut suscipiendas militares expeditiones propriis sumptibus iuvandas curarent. Labentibus vero annis cum nulla amplius urgeret praeliandi contra infideles necessitas, eleemosynas pro indultis lucrandis, per Bullam Cruciatam eandem concessis, conrogatas, in praestitutos usus pios ac praesertim in divini cultus splendorem augendum ipsi Nostri Praedecessores erogandas decrevere. Porro in sollemni de ecclesiasticis negotiis Conventione, quae cum Hispaniarum Regina Catholica die XVI m. Martii anno MDCCCLI inita, Litteris Apostolicis Nonis Septembribus confirmata fuit, articulo quadragesimo cautum est, ut in posterum ditionis Hispanicae intra fines Ordinarii Praesules in sua quisque dioecesi Bullae Cruciatae proventus administrent ad eos usus erogandos iuxta normam in ultima prorogatione Indulti Apostolici praescriptam, salvis obligationibus quibus iidem proventus, vi Conventionum cum Sancta hac Sede initarum, obnoxii sunt; in Conventione autem additionali die XXV m. Augusti inita anno MDCCCLIX expresse cautum fuit ut in posterum omnes Bullae Cruciatae proventus, salva eorumdem parte Sanctae Sedi debita, ut superius, in divini cultus expensas exclusive impendi deberent. Quod vero attinet ad facultates Apostolicas officio Commissarii Generalis Bullae Cruciatae adnexas, et consequentes attributiones, in memorato sollemnis Conventionis articulo quadragesimo statutum fuit, ut illae per Archiepiscopum Toletanum ea forina atque amplitudine exerceantur, quas Sancta haec Sedes praefiniverit. Ipsa quidem Bulla per Apostolicas Litteras die XXI m. Septembris ano MDCCCCII Piscatoris annulo obsignatas, ad duodecim annos prorogata fuit a rec. mem. Leone Pp. XIII, finemque habuit prima Dominica Adventus anni MDCCCCXIV. Eandem vero Bullam bo. me. Pius Pp. X ad annum dumtaxat produxit per Secretariae Status mandatum sub die XXIV m. Iunii ipsius anni MDCCCCXIV; consilium enim mente susceperat Bullam enunciatam reformandi, ut magis illam praesentium temporum adiunctis respondentem redderet. Ipsius vero Pii Pp. X voluntatem ad exitum adduxit rec. mem. Decessor Noster Benedictus Pp. XV Litteris Apostolicis sub anulo die XII m. Augusti ano MDCCCCXV datis, q:uibus Cruciatae Bullam pro Hispaniarum Regno ad duodecim alios annos prorogavit a prima dominica Adventus eiusdem anni MDCCCCXV computandos. At etiam in praesens ad ipsius Regni christifidelium bono satius consulendum aliae emendationes atque additamenta praesertim ob iuris canonici Codicis promulgationem in supra dicta Bulla Cruciata desiderabantur; ideoque schema eiusdem novum tum Sacrae Congregationi Consistoriali tum Sacrae Congregationi pro ecclesiasticis negotiis extraordinariis propositum est atque ab eisdem recognitum. Nunc autem, exhibitas Tuo nomine Nobis per Tuum apud Nos Legatum preces ultro libenterque excipientes, Cruciatae Bullam, novo eiusdem textu recognito, pro Tuo Hispaniarum Regno, motuproprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine praesentium Litterarum vi, ad duodecim annos prorogamus a prima dominica Adventus vertentis anni MDCCCCXXVIII computandos. Circa vero ipsius Bullaepublicationem, eiusdem indulta quoad indulgentias, divina officia et sepulturam, confessionem et votorum commutationem; dispensationem ab irregularitate et ab impedimento affinitatis et criminis; beneficiorum convalidationes et compositiones; legem abstinentiae et ieiunii; condiciones circa usus huius indulti; quoad denique privata oratoria, servari praecipimus religiose in omnibus condiciones legesque, quae in indiculo continentur, quod a memoratis Sacris Congregationibus adprobatum in Tabulario tertiae Sectionis Secretariae Nostrae Status a Brevibus Apostolicis asservari iussimus; cuius tenor sequens est: «INDULTA PONTIFICIA HISPANICAE NATIONI CONCESSA. Publicatio Indultorum eorumque usus. Indulta, Hispanicae Nationi a Sancta Sede concessa, singulis annis publicanda sunt. Annus computatur a die antea factae publicationis, usque ad diem novae faciendae publicationis. Summaria sumpta a fidelibus pro eorum usu valent, durante toto praedicto anno. Indulta autem semper prorogari intelliguntur, pro maiore christifidelium commoditate, ad unum integrum mensem post annum expletum ab eorum publicatione. Indultis omnes fruuntur, qui in Hispaniarum territorio versantur, vel in alio quocumque Hispanicae ditioni subiecto territorio, si tamen Summaria sumant. Indulto vero quoad abstinentiae et ieiunii legem tum in Hispaniis tum extra Hispanias uti possunt, dummodo scandalum absit. Pro Indultorum licito validoque usu sufficit Summaria sumere. Subscribere in illis proprium nomen et cognomen necessarium non est; neque illa secum habere vel illa servarenecessarium est. Taxa vel eleemosyna solvenda ad uniuscuiusque Summarii calcem consignanda est. Christifideles autem sciant huiusmodi proventus ad divinum cultum sustinendum principaliter destinari, ad pia beneficentiae opera, ad ipsius Bullae Cruciatae onera sustinenda. Horum indultorum exsecutor est dilectus filius Noster Cardinalis Archiepiscopus Toletanus, qui omnes ei tributas facultates singulis Ordinariis subdelegare potest».

«Indultum quoad Indulgentias. — 1) Plenaria conceditur indulgentia, bis acquirenda intra annum Indulti, duobus distinctis diebus ad arbitrium eligendis, ex intentione praefatam lucrandi Indulgentiam, ab iis, qui, confessi, sacra Communione refecti fuerint, si possint, si vero non possint, dummodo id fecerint infra tempus praescriptum ab Ecclesia, praedicta habita intentione eandem acquirendi Indulgentiam. 2) Indulgentia conceditur quindecim annorum et quindecim quadragenarum iis, qui corde saltem contriti, voluntarie ieiunaverint quocumque ex diebus non consecratis ecclesiastico ieiunio, et aliquas vocales preces secundum Summi Pontificis intentionem effuderint. Praedictum ieiunium in aliud pium opus commutari potest, pro illis qui ieiunare non possunt, ab Ordinario, a parocho atque etiam a Confessario. Praeterea praedicta peragentibus conceditur participatio omnium piorum operum, quae diebus illis in Ecclesia militante fiant. 3) Indulgentiae Stationum Almae Urbis, in Rescripto S. C. Indulgentiarum die IX Iulli ano MDCCLXXVII dato (cfr. Rescrip. .Auth. Indulg. n. 313, p. 239) recensitae, iis omnibus conceduntur qui aliquam ecclesiam vel publicum aut semipublicum Oratorium visitent, vocales fundendo preces secundum Summi Pontificis intentionem, addita tamen Confessione et Communione, si Indulgentia acquirenda plenaria sit. Quas Indulgentias duabus vicibus lucrari possunt illi omnes qui duo Summaria sumunt. Illi autem, qui ad Poenitentiae et Eucharistiae sacramenta accedunt, possunt ea die, loco partialis Indulgentiae, Plenariam Indulgentiam lucrari. 4) Ad normam can. 930 iuris canonici Codicis omnes praefatae Indulgentiae animabus in Purgatorio detentis applicabiles sunt. 5) Omnibus qui Summarium sumunt, si intra annum Indulti moriantur, Indulgentia Plenaria in articulo mortis conceditur, dummodo confessi ac Sacra Synaxi refecti, vel, si id nequiverint, saltem contriti, Sanctissimum Iesu nomen ore, si potuerint , sin minus corde, devote invocaverint, et mortem, tamquam peccati stipendium, de manu Domini patienter susceperint. Haec Indulgentia animabus in Purgatorio detentis applicari nequit. 6) Ii praeterea christifideles Indulgentiam plenariam alicui defuncto applicare possunt si accepto Summario, condicionibus Confessionis et Communionis satisfecerint et pro eiusdem defuncti anima devote oraverint. Si vero, anno Bullae Cruciatae durante, duplex Summarium sumunt, iterum Plenariam Indulgentiam eidem defuncto vel diverso applicare poterunt».

«Indultum quoad divina officia et sepulturam. — l) Qui Summarium habent, possunt, tempore interdicti, cui causam ipsi non dederint, nec per ipsos stet quominus amoveatur, sive in ecclesiis, in quibus divina officia eo tempore permittantur, sive in privatis oratoriis rite erectis, Missas et alia divina officia vel per seipsos celebrare, si fuerint sacerdotes, vel facere ut in sua ac familiarium, domesticorum et consanguineorum praesentia celebrentur; sed clausis ianuis, non pulsatis campanis, excommunicatis et specialiter interdictis exclusis; et, in oratorio privato, aliquot pro Sanctae Ecclesiae exaltatione precibus fusis. Itemque eisdem in locis sacram Eucharistiam et alia Sacramenta suscipere possunt. 2) Decedentium corpora, qui Summarium habeant, nisi forte excommunicationis vinculo per condemnatoriam vel declaratoriam sententiam inno dati decesserint, eodem interdicti tempore, cum moderata funerali pompa sepeliri possunt. 3) Ecclesiastici omnes sive cleri saecularis, sive regularis, recitatis vesperis et completorio, matutinum cum laudibus officii diei sequentis pridie recitare immediate post meridiem libere possunt». «Indultum quoad confessionem et votorum commutationem. — l) Conceditur ut omnes, etiam Regulares utriusque sexus, licet expressa et individua mentione digni et quovis efficaciore privilegio excepti, absolvi tantum in foro conscientiae possint, iniunctis de iure iniungendis, semel in vita seu extra mortis periculum, et semel in mortis periculo intra annum concessionis, vel bis in utroque casu si duplex Summarium sumatur, a quovis confessario sibi libere electo inter adprobatos (pro utroque sexu, si de monialibus, et quibuslibet aliis mulieribus agatur) ab Ordinario loci, a peccatis et censuris cuiuscumque et quocumque modo, etiam speciali, non vero specialissimo, reservatis a iure vel ab homine, ita ut vi praesentis concessionis, de speciali gratia, sic absoluti deinde ad alium quemcumque Superiorem recurrere non teneantur. In hac concessione facultas quoque comprehenditur absolvendi a casu falsae denuntiationis de crimine sollicitationis, de quo in canone 894 iuris canonici Codicis; sed confessarius electus a tali crimine non absolvat, nisi ad normam canonis 2363 ipsius Codicis. Quattuor vero censurae specialissimo modo Sedi Apostolicae reservatae ad normam tantum canonum 2252 et 2257 memorati Codicis absolvi poterunt. 2) Conceditur praeterea ut confessarius electus, ut supra, in solo conscientiae foro, etiam extra sacramentalem confessionem, possit omnia vota privata, in quibus ius quaesitum tertio non sit, atque exceptis votis perfectis castitatis perpetuae et religionis, post completum deciIĚlum octavum aetatis annum emissis, in alia pietatis opera dispensando commutare, iisque adiungendo aliquod subsidium transmittendum ad harum Litterarum Apostolicarum exsecutorem, atque in fines a Sancta Sede statutos adhibendum. Praesens Indultum non valet, nisi quis cum hoc Summario simul Indulti divinorum officiorum et sepulturae Summarium, nec non Indulgentiarum Summarium sumat».

«Indultum quoad dispensationem ab irregularitate et ab impedimento affinitatis et criminis. —1) Exsecutor harum Litterarum Apostolicarum possit dispensare super irregularitate cum iis qui censuris ligati Missam celebraverint, vel alla divina Officia peregerint, non tamen in contemptum Clavium, et ex Ordinis non debiti exercitio ante susceptum Presbyteratum, nec non super irregularitate ex legitimorum natalium defectu, dummodo de adulterinis vel sacrilegis non agatur, ad effectum suscipiendi primam clericalem tonsuram et sacros Ordines usque ad Presbyteratum inclusive, et super alia qualibet irregularitate ex delicto proveniente, exceptis irregularitatibus ex homicidio voluntario, etiam occulto, aut ex apostasia a Fide, aut ex haeresi, vel ex alio delicto scandalum in populum generante, provenientibus, et exceptis irregularitatibus ad Sanctum Officium pertinentibus, imposita dispensatis consueta eleemosyna, in fines a Sancta Sede statutos impendenda, ceterisque iniunctis de iure iniungendis. 2) Possit idem Exsecutor harum Litterarum Apostolicarum dispensare ab impedimento publicae honestatis in primo gradu lineae rectae, nec non ab impedimento publicae honestatis in secundo gradu lineae rectae ex concubinatu publico vel notorio, aut ex matrimonio invalido, ad ineundum matrimonium, sive etiam ad initum matrimonium convalidandum, dummodo nullum subsit dubium quod alteruter contrahentium possit esse proles ab altero genita; imposita dispensatio aliqua eleemosyna ad fines a Sancta Sede statutos impendenda».

Idem dispensare possit (haec tamen facultas non erit publicanda in Summario) in occulto criminis impedimento, neutro machinante, sive ut supra ad ineundum, sive ad initum matrimonium convalidandum, iniuncta eleemosyna ut superius indicatum est.

«Indultum quoad beneficiorum convalidationes et quoad compositiones. — 1) Possit harum Litterarum Apostolicarum Exsecutor convalidationem concedere super titulo cuiuscumque ecclesiastici beneficii, si bona fide beneficiatus in illius possessionem immissus fuerit, excluso tamen casu quod collationis seu institutionis nullitas ex simonia proveniat. 2) Possit idem Exsecutor perceptos bona fide fructus remittere, in praecedenti casu, iniuncto tamen aliquo congruo subsidio ad finem a Sancta Sede statutum adhibendo. 3) Possit etiam Exsecutor ad congruam compositionem admittere beneficiatos omnes, qui ad restitutionem fructuum tenentur ob omissam Horarum canonicarum recitationem, vel ob neglectum aliud beneficii officium, exclusa tamen Missarum celebrandarum omissione. 4) Possit item Exsecutor admittere ad congruam compositionem omnes ob iniuste ablata, acquisita, quocumque modo retenta, quacumque causa, si tamen id in confidentiam Indulti factum non fuerit, et si adhibita debita diligentia incertus sit dominus vel reperiri nequeat. 5) In compositionis casu, ut in paragraphis tertio et quarto, quae solvantur in finem a Sancta Sede adsignatum impendenda sunt. Ubi autem admodum grave sit aliquid solvere, Exsecutor plenam debiti remissionem facere possit. Ceterum, quovis in casu, decimam quantitatis non bene acquisitae partem solvere sufficit. Ac si agatur de non notabili quantitate, quae nempe summam centum pesetarum non excedat, compositio plenum suum sortitur effectum, ipso facto sumendi Bullas compositionis, quin opus sit ad quempiam recurrere».

Nota bene. Nihil determinatur quoad quantitatem solvendam ratione compositionis, paragraphis 3) et 4) quia, cum in compositione respiciendum sit animarum bonum, et consequenter iudicium quantitatis solvendae a variis practicis circumstantiis pendeat, unde aliquando etiam, ut habetur paragrapho quinto totum sit simpliciter remittendum, praeter solutam pro Summario taxam, remittitur prudenti arbitrio, omnibus bene perpensis, determinatio quantitatis solvendae. Qua in re, ut patet ex dictis, scrupolose procedendum non est, et potius cum liberalitate quam cum rigore agendum est.

«Indultum quoad legem abstinentiae et ieiunii. — 1) Omnibus absolute quacumque die et refectione lacticinia, ova et pisces comedere licet. 2) Abstinentia a carne et a iure carnis servanda est tantum feriis sextis Quadragesimae, Quattuor Temporum, nec non tribus pervigiliis Pentecostes, Assumptionis B. Mariae Virginis in caelum, Nativitatis D. N. Iesu Christi. 3) Ieiunium servandum tantum erit feriis quarta et sexta, nec non sabbatis Quadragesimae, et tribus pervigiliis, praecedenti paragrapho secundo notatis. Pervigilium Nativitatis anticipatur ac remittitur ad sabbatum proxime praecedentium Quattuor Temporum. Condiciones circa usum praecedentis Indulti. Indulto paragrapho primo et secundo, integra manet lex ieiunii, seu unicae comestionis per diem, pro illis qui ieiunare tenentur secundum paragraphum tertium. Eodem Indulto non fruuntur, nisi illi tantum qui sumpserint praesens Summarium et Indulgentiarum ac divinorum officiorum Summaria et solverint taxatam eleemosynam, quae in beneficium Seminariorum alios pios fines a Sancta Sede adsignatos applicanda est. Indultum hoc sumi potest Summario collectivo pro se et tota familia extensive ad quoslibet familiares, hospites etiam ad brevissimum tempus et commensales. Summarium istud collectivum eosdem omnino effectus habet si a matre familias sumitur. Pauperes Summaria praedicta sumere non tenentur, nec ullam eleemosynam largiri, ut indulto fruantur quoad legem abstinentiae et ieiunii. Tenentur vero si aliis Indultis frui velint. Omnino excluduntur ab Indulto eodem, quoad abstinentiae legem, Regulares, qui, ex speciali voto, esuriales cibos toto anno servare tenentur.

«Indultum de privatis oratoriis. — 1) Sacerdotibus conceditur facultas Missam celebrandi in quovis privato oratorio, canonice erecto atque adprobato ab ecclesiastica auctoritate, et quolibet die, excepto Maioris Hebdomadae ultimo triduo, quamvis aliae vel plures Missae ibidem ex Indulto celebrari queant et sine praeiudicio eiusdem Indulti. 2) Laicis permittitur, dummodo Ordinarii locorum id necessarium vel vere utile censeant, ut in quovis privato oratorio, ut supra, Missam in sua praesentia celebrandam curare possint per quemcumque rite probatum sacerdotem, eidemque sacratissimo Sacrificio adsistendo praecepto sacrum audiendi satisfacere queant».

Nota bene. — Varia Indultorum, quae facta est, distinctio est tantum ad varia Indulta proprio in loco et ordinate exponenda. Exsecutor Litterarum Apostolicarum poterit ipse, prout melius iudicabit, inde varia extrahere et conficere Summaria, plura vel pauciora, pro suo prudenti arbitrio. Quapropter possunt omnia praecedentia Indulta simul colligi in Summario Cruciatae, excepto Indulto abstinentiae et ieiunii, quod separari ab aliis potest, illud substituendo Indulto Quadragesimali quod hactenus publicatum est. Quae cum ita sint, volumus et mandamus ut Archiepiscopus Toletanus, utpote horum Indultorum Exsecutor eorundem Summaria typis edenda curet, eaque reliquis Ordinariis iuxta illorum postulationes distribuat. Propterea, Apostolica item Nostra auctoritate, concedimus ut idem Toletanus Archiepiscopus Exsecutor has Nostras Litteras in vernaculam linguam convertere, illasque et quae in illis continentur, sive Summaria aut indultorum ac facllitatum compendia in quibuslibet Hispanicae ditionis locis, viva voce, seu scriptis aut per typos impressis exemplis publicare atque enunciare queat. Christifideles vero ex utroque sexu, in Hispaniarum Regno et in locis civili ipsius regni gubernio subiectis degentes, ut privilegiis, favoribus et gratiis supra dictae Bullae Cruciatae participes fiant, enunciata Summaria accipere debebunt, et Pro vario ipsorum gradu et condicione taxatam eleemosynam persolvere. Tam Archiepiscopus Exsecutor, in archidioecesi Toletana, quam in respectiva sua dioecesi unusquisque Praesul pro huiusmodi eleemosynis colligendis idoneos sibi adiutores nec non depositarios, ratiocinatores aliosque similes Officiales deputare, et cum opportunis facultatibus constituere poterunt; Archiepiscopo autem Exsecutori fas sit ea omnia peragere, quae ipsi pro faciliore praesentium Litterarum Apostolicarum exsecutione magis apta videantur. Haec omnia et singula concedimus atque indulgemus, decernimus ac mandamus, non obstantibus Sanctae huius Sedis et Conciliorum quoque generalium constitutionibus et ordinationibus, ceterisque decretis qualibet forma editis, aliisque contrariis quibuslibet. Praesentium vero Litterarum Apostolicarum ad effectum quoad Indulgentias, praescriptionibus expresse derogamus quae in Motu proprio a rec. mem. Pio Papa X die VII m. Aprilis anno MDCCCCX, edito continentur. Volumus tandem ut harum Litterarum exemplis, sive transumptis, etiam per typos editis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quae voluntati Nostrae his ostensis Litteris haberetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV m. Augusti, anno MCMXXVIII, Pontificatus Nostri septimo.

P. CARD. GASPARRI,
a Secretis Status
.


*A.A.S., vol. XXI (1929), n. 1, pp. 12-21

 

© Copyright 1928 - Libreria Editrice Vaticana