The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

PRAEDECESSOR NOSTER*

RESTITUITUR ARCHIEPISCOPALIS ECCLESIA
CONSTANTINOPOLITANA ARMENORUM.

 

Ad futuram rei memoriam. — Praedecessor Noster, rec. me., Pius Pp. IX Apostolica auctoritate exstinxit atque abolevit titulum primatialem atque archiepiscopalem Armeniae Constantinopolitanae Ecclesiae. Deinde Constantinopolitanam ecclesiasticam Armenorum provinciam Patriarchatui Ciliciae perpetuo univit, mandans ut novus Patriarcha, eiusque successores titulo fruerentur Patriarcharum Ciliciae Armenorum, ut iidem in urbe Constantinopolitana résidèrent, eandemque Constantinopolitanam Ecclesiam ordinaria iurisdictione gubernarent. Voluit insuper ut praedictus Patriarchatus iisdem limitibus eoërceretur, quibus Ciliciae Patriarchatus et Primatiatus Constantinopoleos tunc temporis continebantur. Sed cum, inspectis mutatis rerum conditionibus, quae aliae omnino sunt in praesentiarum quam quae tunc temporis fuerunt, votis annuentes tam hodierni Patriarchae Ciliciae Armenorum Pauli Petri Terzian, quam aliorum Episcoporum Armenorum in Urbe congregatorum, de potestatis apostolicae plenitudine, per Apostolicas Litteras hac ipsa die sub anulo Piscatoris datas, sedem sive residentiam ipsius Patriarchae Ciliciae Armenorum et successorum eius in posterum, ex urbe Constantinopolitana in Libanum restituerimus, opportunum etiam visum est consilium archiepiscopali iterum titulo Ecclesiam Constantinopolitanam Armenorum decorare. Auditis itaque venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus Congregationi praepositis pro Ecclesia Orientali, motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque apostolicae similiter Nostrae potestatis plenitudine, praesentium tenore Ecclesiam Constantinopolitanam Armenorum titulo archiepiscopali iterum decoramus, sine ecclesiastica provincia, et volumus ut idem Ecclesiae, sic per Nos ad archiepiscopalem dignitatem restitutae, praeficiatur Antistes qui eam iure ordinario gubernet ac regat; firmis tamen manentibus memorata sedium unione, titulo Patriarchae-Ciliciae Armenorum, et iurisdictione Patriarchae in totum Patriarchatum, quem ad modum Decessor Noster praelaudatum statuit.

Haec volumus atque statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri atque obtinere; illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt, nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate quavis, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Octobris an. MDCCCCXXVTII, Pontificatus Nostri septimo.

P . CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 12, pp. 549-550

 

top