The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

EX APOSTOLICO MUNERE*

DISMEMBRATO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE SIWANTZE ERIGITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE TSINING IN SINIS,
CLERI INDIGENI CURIS TRADENDA.

 

Ad futuram rei memoriam. — Ex Apostolico munere, quo divinitus fungimur, ad rei christianae incrementum procurandum sollicito studio consulimus ut in nimium amplis terrae plagis, aucto operariorum numero, apta iurisdictio ecclesiastica opportune constituatur. Quapropter cum venerabilis frater Episcopus titulo Paroecopolitanus, Vicarius de Siwantze Apostolicus, Nos edocuerit territorium suae iurisdictioni subiectum late extensum ac multitudine incolarum conspicuum esse, ideoque Nos rogaverit ut suus de Siwantze vicariatus ad catholicam fidem validius inibi promovendam in duas partes divideretur, ex qua una clero indigenae committenda esset: Nos huiusmodi votis, suffragio amplissimo auctis venerabilis fratris Celsi Costantini, Archiepiscopi titulo Theodosiopolitani, Delegati Apostolici Nostri in Sinis, concedendum ultro libenterque existimavimus. Quapropter conlatis quoque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Propagandae Fidei negotiis sunt praepositi, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore mandamus ut ex nunc et in posterum territorium, quod civiles subpraefecturas de

Feng-cheng, Leang-Tcheng, Kining, Tao-lin complectitur, a vicariatu apostolico de Siwantze seiungatur; atque idem territorium sic separatum in novum vicariatum apostolicum erigimus, cui nomen facimus de Tsining. Ipsum vero vicariatum apostolicum de Tsining ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum cleri indigenae curis tradimus. Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere et fore, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectare poterit in omnibus plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritum que ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 12, pp. 552-553

 

top