The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

IN LONGINQUIS LATISQUE*

DISTRACTO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE TATSIENLU ATQUE EX DIOECESI CALCUTTENSI ERIGITUR MISSIO INDEPENDENS DE SIKKIM IN SINIS.

 

Ad futuram rei memoriam. —  In longinquis latisque terrae regionibus ad christianam fidem latius propagandam Romani Pontifices Decessores Nostri sacros, numero ac facultatibus aptos, operarios instituendos opportune continenterque curarunt; ideoque Nos quoque, eorundem vestigia prementes, hac super re postulationibus ad Nos missis attente ac provido consulere satagimus. Quapropter cum Vicarius Apostolicus de Tatsienlou in Sinis Nos edocuerit iam Sacrae Congregationis de Propaganda Fide decretis, die III mensis Iulii an. MDCCCCLXXXIII et die XX m. Martii anno MDCCCCXII datis, suo vicariatui apostolico, olim de Thibet nunc autem de Tatsienlou nuncupato, aliqua esse addita ex Indiis Orientalibus territoria, quae ad Boutan Anglicum et ad Sikkim pertinebant, ut facilius inibi Evangelium diffunderetur, sed ob nimiam a sua habituali domo distantiam eorundem regionem regimen se servare non posse; ac proinde ipse Apostolicus Vicarius Nos enixe rogaverit ut praedicta territoria, a vicariatu suo seiuncta, in novam atque independentem Missionem erigerentur: Nos, attenta quoque plena rationum cessatione, quae iam ut unionem praefatam decernerent Patres Sacrae Congregationis Purpuratos persuaserunt votis hisce ad Nos moris concedendum existimavimus. Idque facilius cum amplissimum Delegati Apostolici Nostri in Indiis Orientalibus suffragium accedat, ac venerabiles fratres Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales Sacrae Congregationi christiano nomini propagando praepositi adnuendtim esse postulationibus huiusmodi censuerint. Itaque omnibus rei momentis attente perpensis, motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore territorium de Boutan Anglicum (ex quo nunc civilis subdivisio de Kalimpong efformatur), nec non territorium, sive eiusdem partem, Status independentis de Sikkim, quae huc usque vicariatui apostolico de Tatsienlou coniungebatur, a vicariatu apostolico ipso separamus; itemque de Calcuttensi archidioecesi reliquam Status de  Sikkim partem avellimus sive abstrahimus; ex quibus vero tum de Kalimpong tum integri Status indigenae de Sikkim territoriis novam independentem Missionem efformamus, cui a SiMim in posterum nomen facimus. Spiritualem vero curam eiusdem Missionis, quam Calcuttensi ecclesiasticae provinciae adiungimus, ad Nostrum et Sanctae Sedis beneplacitum Sodalibus Seminarii Parisiensis pro Missionibus exteris, auctoritate apostolica Nostra committimus.

Haec statuimus, contrariis non obstantibus quibuslibet, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos pertinent sive pertinere poterunt nunc et in posterum amplissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Februarii an. MDCCCCXXIX , Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 584-585

 

top