The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

AD FIDEM CATHOLICAM*

ERECTIO VICARIATUS APOSTOLICI DE BUKOBA IN AFRICA CENTRALI

 

Ad futuram rei memoriam. — Ad fidem catholicam facilius propagandam in latissimis Missionum territoriis iugiter Decessores Nostri ex eisdem territoriis plures, tempore opportuno, minoribus contractas limitibus Missiones constituere consueverunt; eosdemque vestigiis secuti, Nos etiam sollerter id agere, occasione data, studemus. Huiusmodi rationibus commoti, cum moderator generalis Societatis Missionariorum Africae, quibus, vulgo Pères Blancs nuncupatis, vicariatus apostolicus Victoriae Nyanzensis in Africa centrali concreditus est, de nimia vicariatus ipsius territorii latitudine nec non de magno incolarum ibique degentium numero Nos edoceat, ac propterea ut ex vicariatu eodem plures suis finibus constitutas missiones erigamus enixas ad Nos preces admoveat: Nos, quorum est Ecclesiae bono religionisque provehendae utilitati prospicere, supplicationibus eisdem annuere censemus. Conlatis itaque consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, certa ex scientia, ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae plenitudine, praesentium Litterarum tenore ex actualis vicariatus apostolici Victoriae Nyanzensis in Africa centrali integra civili provincia de BuJcoba, cui parvam quoque regionem de Bugufi, vulgo nuncupatam, ad missionem de Urundi iam pertinentem, adiungimus, nec non ex parte provinciae de Uha, quae ad orientem atque ad septentrionem exstat fluminis Malagarazi (quae pars iam vicariatui de Tabora tributa fuit) novum constituimus apostolicum vicariatum, cui nomen de BuJcoba ex nunc facimus. Eiusdem proinde vicariatus de Bukoba limites in posterum erunt; ad septentrionem linea primi gradus latitudinis meridionalis, qua a vicariatu Ugandensi de Bukoba vicariatus dividebitur; ad occidentem flumen Kagera, quo a vicariatu de Ruanda praefatus de Bukoba vicariatus separabitur, deinde limes qui inter mandatum Belgicum existit et Britannicum, usque ad flumen Malagarazi (quod est etiam vicariatus Urundi limes), deinde flumen ipsum Malagarazi, quo praedictus de Bukoba vicariatus a Tanganykensi distinguetur; ad meridiem limes septentrionalis vicariatus Tanganykensis a flumine Malagarazi ad vicariatum usque Taborensem; ad orientem denique, limes provinciae civilis de Tabora, qui et est limes vicariatus eiusdem nominis, et regiones Ugowa, Bugomba, Usumbwa niincupatas contingit, quae ad provinciam et vicariatum Taborensem pertinent, deinde limes provinciae Mwanzae, quae ad regionem Butundwe attingit, denique lacum Nyanza, exclusis insulis, quas Maisome, Luwondo vocant, cum ceteris adiacentibus parvis insulis, quae ad provinciam Mwanzam pertinent, sed inclusis aliis omnibus versus septentrionem insulis, scilicet insularum acervis quas Mazinga, Bumbiro, Bukerebe nuncupant, cum parvulis ceteris insulis quae eisdem adiacent. Novi quidem vicariatus de Bukoba, praefatis limitibus constituti, curam ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum Patribus Societatis Missionariorum Africae, in dicta regione de Fide propaganda optime meritis, in Domino committimus.

Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad. quos spectant, sive spectare poterunt, suffragari nunc et in posterum; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII m. Aprilis an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 14, pp. 622-623

top