Ad futuram rei memoriam. ̶ Litteris Apostolicis Nostris, sub anulo Piscatoris die
VIII m. Aprilis huius anni datis, ex territorii
vicariatus apostolici Victoriae Nyanzensis in Africa centrali parte
novum constituimus, limitibus eiusdem praefinitis, apostolicum vicariatum, cui a
civili de Bukoba provincia nomen de Bukoba fecimus. Nunc autem
reliquae partis memorati vicariatus Victoriae Nyanzensis sollicitudo
Nobis suadet ut pariter eidem territorio convenientem statuamus rerum
ordinem, qui christiani gregis ibique degentis utilitatibus
provehendis facilius conducat. Quapropter, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus
Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae
Congregationi de Propaganda Fide negotiis sunt praepositi, ex certa scientia
ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis
plenitudine, praesentium Litterarum tenore, ex memorati Victoriae
Nyanzensis vicariatus civili provincia, quam de Mwanza nuncupant, novum ac
separatum vicariatum apostolicum constituimus, quem ex ipsius
provinciae civilis nomine ex nunc et in posterum de Mwanza vocabimus.
Sequentibus vero limitibus huiusmodi novus vicariatus concludatur: ad
septentrionem a Kenia Golony et primo gradu latitudinis meridionalis;
ad occidentem a lacu Nyanza, inclusis insulis quas May some et Luwondo
vocant, deinde provincia Bukoba seu Bihlamulo; ac| meridiem provincia
civili de Tabora quae regiones contingit dictas Mbogwe, Busangi, Salawe,
Lukombo, Selce, Mondo, Uehungu, Uduke, deinde flumine Mayonga
et lacu Eyassi, per quem transit provinciarum limes; ad orientem linea quae a
puncto maxime septentrionali lacus Eyassi usque ad E 5, 45 um longitudinis orientalis gradum protrahatur. Horum autem limitum causa, quos novo de
Mwanza vicariatui assignavimus, hodiernos quoque fines vicariatus de
Tabora immutavimus. Territorium enim triangulum, quod inter
praedictam lineam ab extremitate lacus Eyassi septentrionali ad
E 5, 45 um longitudinis orientalis gradum protractam iacet et antiquum vicariatuum
Taborensis et Nyanzensis limitem (qui a lacu Eyassi per Montes
Ngai
et Geley
limitem Kenya-Colony attingebat), nunc a vicariatu Nyanzae distractum
in posterum ad vicariatum Taborensem adiungimus, ita ut Saltem
in parte vicariatus cum provinciis civilibus concurrat: nam memoratum
triangulum territorium pariter ac pars proxima vicariatus Taborensis ad
eundem districtum de Arusha pertinet. Itemque limitis
septentrionalis Taborae et meridionalis Nyanzae partem, quae est Orientem versus, non
tam clare hucusque definitam, ad provinciarum de Mwanza et de Tabora
limites reducimus. Ipsius quidem novi vicariatus apostolici de Mwanza
nuncupati, praefatis limitibus constituti curam ad Nostrum et Sanctae
huius Sedis beneplacitum Patribus e Societate Missionariorum Africae
committimus.
Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atqueefficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu
spectare poterunt nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite
iudicandum esse ac definiendum, irritumque et inane fieri si quidquam secus
super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris,
die X m. Aprilis an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.