The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

UT, AUCTO*

DISMEMBRATO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO
DE TSINANFU ERIGITUR MISSIO INDEPENDENS
DE CHANGTIEN IN SINIS.

 

Ad futuram rei memoriam.— Ut, aucto pastorum numero, christifidelium necessitatibus facilius prospiciamus concreditum Nobis divina benignitate munus apostolicum postulat; ideoque ecclesiastica ubique terrarum territoria, quae latissimis finibus aut nimia incolarum multitudine sint constituta, in plures propriis singulisque pastoribus concredendas partes, data opportunitate abscindimus. Qua de caussa ultro libenterque postulationibus concedendum censuimus, quas, suffragio etiam auctas Delegati Apostolici Nostri in Sinis, Nobis adhibuit generalis Ordinis Fratrum Minorum Minister, ut ex vicariatu Apostolico de Tsinanfu, qui late patet atque incolarum numero conspicuus est, quandam territorii partem, aliis Evangelici praeconibus committendam seiungere dignaremur. Itaque, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis Propagandae Fidei praepositi sunt, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine, praesentium Litterarum vi, ab hodierno vicariatu apostolico de Tsinanf u nuncupato sequentes partes seiungimus, quae videlicet constant subpraefecturis civilibus, quarum haec sunt nomina: de Huimin, Loling, Yangsin, Haifeng (vel: Wuti), Chanhwa, Pinhsien, Litsing, Tsingcheng, Putai, Tsitung, Changshan, EwÓntai, Tsowping, Tzechwan, easdemque in novam Misionem sui iuris erigimus et constituimus. Novam vero huiusmodi Missionem independentem, cui nomen facimus de Changtien, Ordinis Fratrum Minorum curis ad Nostrum et Sanctae huius Sedis beneplacitum in Domino committimus. Contrariis non obstantibus quibuslibet.

Haec statuimus, decernent praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos pertinent, sive pertinere poterunt, plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc atque inane fieri, si quidquam secus super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter, attentari contigerit.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Aprilis, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 15, pp. 653-654

 

top