The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI

LITTERAE APOSTOLICAE

MIRABILIS DEUS*

VENERABILIS DEI FAMULUS IOANNES BOSCO PRESBYTER SAECULARIS ET SOCIETATIS A SANCTO FRANCISCO SALESIO ITEMQUE FILIARUM SEU SORORUM B. MARIAE AUXILIATRICIS FUNDATOR BEATUS RENUNTIATUR.

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Mirabilis Deus in Sanctis suis, qui, dum vitam vivunt in terris divinae provehendae gloriae atque aeternae hominum saluti comparandae suam operam navant; eisdemque Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem (Ps. 67, v. 36) ut, de nullis huius mundi difficultatibus adversisque hostibus pertimescentes, res sibi sanctas propositas consequi valeant. Quod pio Salesianorum conditori presbytero Ioanni Bosco bene atque feliciter evenit. Decimo septimo Kalendas Septembris anno MDCCCXV prope Castrumnovum Astense in parvo atque agresti vico Ioannes Bosco ex piissimis parentibus natus est ac postridie Sacro Fonte ablutus; at, mox patre orbatus, plenam facultatibus pueritiam in patrio loco transegit. Mater, virtutibus insignis atque in exemplum adducenda educatrix, christianam catechesim docuit puerulum, qui iam a teneris unguiculis pietate, morum castitate atque indole suavi omnibus se praeditum ostendit. Acuto ingenio ac memoria tenaci ornatus adhuc puer quae a parocho vel a contionatoribus sacris audivisset mirabiliter repetebat aequalibus suis, quos iam tum quasi futura praecurrens, diebus festis ad ludos congregans, catholica religione erudire piisque ad Deum et Deiparam precibus expetebat. A presbytero cappellano patrii loci de primis litterarum elementis prius edoctus, postea Castrinovi, quod multa millia passuum aberat, demum Cherii scholas frequentavi atque alumnum in exemplum adducendum continenter se praebuit, quamvis ad vitae necessitates sublevandas, tanquam agricola, operarius famulusque in onerosos labores multos quoque annos intenderet. Aetatis suae vicesimum annum agens clericalem habitum induit, Seminariumque cherense archiepiscopale ingressus est, opera praesertim et consilio adiutus Beati Cafasso, quem postea continenti observantia atque amicitia prosecutus est. Eodem itaque in Seminario fructuosam philosophiae ac theologiae operam dedit, ac postea, sacerdotio iam auctus, in Conlegio ecclesiastico a Sancto Francisco Asisiensi, Augustae Taurinorum, theologiae moralis studio ac sacrae eloquentiae denuo atque amplius per triennium se tradidit.

Anno tandem MDCCCXLI in vigilia SS.mae Trinitatis presbyteratus ordine initiatus, Augustae Taurinorum, ad S. Francisci praefati silentio humiliterque primum Sacris operatus est; atque in sequenti tantum Corporis Christi sollemnitate, omnibus, qui adstabant frequentissimi e vico patrio, maxime animo commotis, Castrinovi in templo piissime sollemni ritu Missam litavit. Presbyter novensilis summo animorum salutis studio et caritate magna quinque menses parochi adiutoris munere Castrinovi functus est; sed Spiritus Domini erat in illo atque eum ad ampliorem excolendam vineae suae regionem provide vocabat. Ingressus enim Conlegium ecclesiasticum taurinense S. Francisci Asisiatis, beato Cafasso moderatore ac duce, in sacerdotalia munera explenda in carceribus nosocomiisque, uberrimis exinde fructibus perceptis, toto animo incumbit; in confessionibus audiendis assiduus, quidquid ageret in sacro tribunali, quidquid loqueretur, ad animorum tantum salutem continenter intendit; Sanctum Salesium, iam sibi propositum in exemplum, sequutus, suavitate ac patientia mirabili ad Deum peccatores trahere et ad poenitentiam reducere conatus est. Nihil praetermisit ad sanctos huiusmodi fines attingendos aptum; ut Germanorum militum confessiones exciperet theutonicam linguam de industria ac brevi tempore didicit; ut popularibus, hominibusque rudibus ignarisque placeret, multa ac varia eruditione ornatus, ad scientiam apologeticam atque historiam suum peculiari modo ingenium contulit. Sed puerorum ac iuvenum, qui, omni educatione christiana destituti, in viis locisque publicis procul a Deo atque a semitis veritatis et iustitiae crescebant, iam tum impense sollicitudine angebatur.

Per triennium propterea a festivitate Immaculatae Conceptionis anno MDCCCLI, quos miris artibus et patientia ad se afficiebat pueros in ecclesiam taurinensem Sancti Francisci Asisiatis congregavit, ita ut inibi-sua habuerit initia primum Oratorium quod Dei Famulus, humilitatis ac devotionis causa, a Sancto Francisco Salesio Salesianum nuncupabit. Mox cuiusvis generis difficultates frugifero operi vix inchoato, ut ipsum de medio tolleretur, adversantur. Sed erat hic digitus Dei! Primum quidem Oratorium, a sua prima sede translatum ad templum Sancti Martini, postea ad S. Petri in Vinculis, dein ad domum vocatam della Moretta, tandem an. MDCCCXLVI mense Aprili in quoddam confugit aedificium regionis, tunc temporis suburbanae Taurinensis, quam Valdocco nuncupant. Ibi Dei Famulus, Dei ac Deiparae continenti manifestoque auxilio adiutus, res mirabiles explevit. Huiusmodi Oratorium, iugiter Sancto Francisco Salesio dicatum, eiusdemque fundatorem ac moderatorem Archiepiscopus Taurinensis opportunis privilegiis auxit, idemque Rex Carolus Albertus in fidem suam ac tutelam excepit. Brevi alia, simili forma, oratoria constituuntur; alterum Sancto Aloysio inscriptum an. MDCCCXLVII; tertium, post biennium, Angelo tutelari dicatum; aliquot alios post annos quartum titulo Sancti Ioseph; atque in iisdem Dei Famulus novam educandi pueros iuvenesque methodum, quam, a Sancto Philippo Nerio repetens, praeventivam vocabat, concepit atque efformavit. Adiuvante vero piissima ac forti matre, quam ex patria Augustam Taurinorum consulto ad se arcessiverat, ut sibi esset auxilio in opere suo gerendo, prope Oratorium atque in ipsam suam domum pro adulescentibus derelictis tectoque carentibus ac peculiari educatione christiana donandis primum an. MDCCCXLVII hospitium instituit, ex quo, tanquam e bono frugiferoque semine, innumerabilia Conlegia atque Instituta proveniunt, quae tum Presbyteri Salesiani tum Filiae Mariae Auxiliatricis moderantur. Nam ne opus, quod ad iuvenum emolumentum Dei Famulus conceperat, progressu temporis deficeret, auditis multorum consiliis et praesertim Beati Iosephi Cafasso, suasore quoque, vivae vocis oraculo, Decessore Nostro rec. mem. Pio Pp. IX, piam antea Societatem Presbyterorum a Sancto Francisco Salesio ac deinceps Congregationem etiam Filiarum Mariae Auxiliatricis Dei Servus fundavit. Presbyterorum a Sancto Francisco Salesio Societatem, cuius iam anno MDCCCLVIII principia exstabant, in dies auctam Sacra Congregatio Episcoporum et Regularium, nomine Apostolicae Sedis, anno MDCCCLXIV laudavit et commendavit, eidem statuto qua moderatore generali seu Rectore maiori ad vitam Dei Famulo, qui valde temporibus accommodatas conscripsit Regulas seu Constitutiones, quae anno millesimo octingentesimo septuagesimo quarto, post quinquennium a generali confirmatione ipsius Piae Societatis, approbatione memoratae Sacrae Romanae Congregationis donatae fuere.

Anno vero MDCCCLXXII Dei Famulus alterum Institutum Filiarum sive Sororum Beatae Mariae Auxiliatricis efformavit, quae, votis paupertatis, castitatis et obedientiae adstrictae, puellas more Salesianorum educandas curarent. Pro utriusque autem Institutionis Presbytererum Sororumve firmitate ac diffusione Ioannes Bosco labores multos exantlavit, ardua quaeque alacri fortique animo aggressus est, et molesta plura atque ingrata patienter toleravit. Neque eidem haec sufficiunt! Sed iugiter in salutem animorum intentus atque in laboribus impiger, incultis etiam gentibus, quae longe lateque positas ac ferme inhospitales orbis regiones inhabitant, Christiano veritatis lumine bonoque humanioris vitae excolendis, sacras quoque missionariorum expeditiones ad extremam Americae Meridionalis partem misit, apto opportunoque praeterea sacerdotibus ad hoc instruendis Seminario Augustae Taurinorum constituto, quod vulgo Valsalice vocatur. Denique ut tantorum Dei Famuli inceptorum quodammodo recensio expleatur, memorare est institutiones tum Cooperatorum Salesianorum, qui res Salesianas quoquo pacto adiuvent, tum operis Beatae Mariae Auxiliatricis ad vocationes ecclesiasticas provehendas, tum ecclesiarum, quas, stipe undique collecta, Dei Servus exaedificavit; quarum in numero hac Alma in Urbe Nostra paroecialis basilica a Sacratissimo Corde Iesu in Castro Praetorio atque Augustae Taurinorum Sanctuarium Beatae Mariae Auxiliatricis praecipue laudantur. Quae cuncta cum Dei Famulus non ad lucrum vel ad humanam laudem captandam, sed ad gloriam Dei tantum et ad animorum salutem procurandam suscepisset, prospero et felici exitu cumulavit. Usque ad obitum quidem mirabili constantia susceptos labores implevit; virtutibus omnibus in exemplum fulgens, nitida fide et christiana fortitudine clarus, pietate in Deum ac Deiparam conspicuus, erga Romanum Pontificem et Apostolicam hanc Sedem acerbis temporibus observantissime fuit; continenti humilitate sui contemptor, paupertatis amantissimus nil sibi quaerens, spiritu semper promptus in studio salutis animorum assiduus, in difficillimis negotiis, etiam pro Ecclesiae bono gerendis, prudentissimus, sobrius omnino a vitae commoditatibus abhorrent, non suis tantummodo alumnis sed omnibus etiam christifidelibus talia facinora imitanda reliquit, ut vivus adhuc ab omnibus merito sanctus haberetur.

Pridie Kalendas Februarii, anno millesimo octingentesimo octogesimo octavo piissime in Domino obdormivit. Mortales Ven. Dei Famuli exuviae primum in cubiculo, ubi animam ipse efflaverat, dein, sacerdotalibus vestibus tectae, in templo Sancti Francisci Salesii expositae sunt; eademque in ecclesia sollemne funus celebratum est, cui devotissime adstiterunt plus quam centum millia civium, Episcopi pedemontani, canonici, parochi etiam e longinquis regionis oppidis, cum ingenti multitudine alumnorum e Seminariis, qui ex Galliae quoque atque Helvetiae dioecesibus ad funus confluxerant. In Seminario Missionum Vallis Salicis Dei Servus in pace compositus  est, ad eiusque tumulum frequens usque adhuc fit peregrinorum concursus, qui charismatum, quibus iam in vita mortali Dei Famulus erat donatus, nec non sanctitatis, qua enituerat, fama commoti sunt. At huiusmodi Ioannis Bosco sanctitatis fama nunquam deferbuit, quin etiam magis  magisque in dies vivida effulsit. Quapropter penes Sacrorum Rituum Congregationem causa agitari coepta est de Beatorum caelitum honoribus ipsi  Famulo Dei tribuendis, et Decessor Noster rec. mem. Pius Pp. X per decretum editum die XXIV mensis Iulii, anno MDCCCCVII, Introductionis Causae Commissionem signavit. Probationibus dein legitime sumptis riteque expensis de virtutibus heroicis ipsius Servi Dei, Nos, sollemni decreto decimo Kalendas Martias anno millesimo nongentesimo vicesimo septimo edito, Venerabilis Dei Famuli Ioannis Bosco virtutes heroicum attigisse fastigium sancivimus. De miraculis postea, quae ipso intercedente patrata a Deo ferebantur, quaestione suscepta, rebus omnibus severissimo iudicio ponderatis, cum duo ex multis prodigiis, post eiusdem Dei Famuli funus relatis, plane vera atque explorata fuerint iudicata, Nos alio decreto, quarto decimo Kalendas Aprilis huius anni millesimo nongentesimi vicesimi noni edito, de eorum veritate constare suprema Nostra Auctoritate declaravimus.

Cum igitur esset de gradu heroico virtutum ac de miraculis prolatum consilium, illud tantum supererai discutiendum, num Venerabilis Famulus Dei inter Beatos caelites tuto foret recensendus. Hoc dubium propositum est a dilecto filio Nostro Alexandro Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Verde, Causae Relatore in Comitiis generalibus coram Nobis habitis, die nona mensis Aprilis vertentis anni, omnesque qui aderant tam Cardinales, quam Sacrorum Rituum Consultores unanimi consensione affirmative responderunt. Nos tamen in re tanti momenti Nostram aperire mentem distulimus donec fervidis precibus a Patre luminum subsidium posceremus. Quod cum impense fecissemus, tandem die dominica tertia a gaudiis paschalibus huiusmet anni, Eucharistico Sacro rite litato, adstantibus dilectis filiis Nostris Camillo S. R. E. Cardinali Laurenti, Sacrorum Rituum Congregationis Praefecto, nec non Alexandro S. R. E. Cardinali Verde, Causae Ponente, itemque dilectis filiis Angelo Mariani, Congregationis Rituum Secretario, et Carolo Salotti, Sanctae Fidei Promotore, ad sollemnem Venerabilis Dei Famuli Ioannis Bosco Beatificationem tuto procedi posse auctoritate Nostra pronunciavimus.

Quae cum ita sint, universae Presbyterorum a Sancto Francisco Salesio Societatis, itemque Sororum Congregationis Beatae Mariae Auxiliatricis, omniumque Cooperatorum atque alumnorum Salesianorum vota implentes, auctoritate Nostra Apostolica, praesentium Litterarum tenore facultatem facimus ut Venerabilis Dei Servus Ioannes Bosco, presbyter saecularis taurinensis, Beati nomine in posterum nuncupetur; atque eius corpus ac lipsana, seu relliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae fidelium venerationi proponantur; eiusque imagines radiis decorantur. Praeterea eadem Nostra Apostolica auctoritate concedimus ut de illo recitetur Officium ac Missa celebretur, singulis annis de Communi Confessorum non Pontificum, cum orationibus propriis, per Nos adprobatis, iuxta Rubricas Missalis et Breviarii Romani. Huiusmodi  vero Officii recitationem, Missaeque celebrationem fieri dumtaxat concedimus in archidioecesi Taurinensi, in qua natus est Dei Famulus ac migravit ad Dominum; itemque in templis ac sacellis ubique terrarum sitis, quibus utuntur Societas Presbyterorum a S. Francisco Salesio et Congregatio Sororum seu Filiarum Beatae Mariae Virginis Auxiliatricis, ab omnibus fidelibus qui horas - canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam regularibus ad ecclesias in quibus festum agitur convenientibus. Demum facultatem impertimur ut sollemnia Beatificationis Venerabilis Servi Dei Ioannis Bosco supradictis in templis celebrentur, diebus legitima auctoritate designandis, intra annum, servatis servandis, postquam eadem sollemnia in Patriarchali Vaticana Basilica peracta fuerint. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Apostolicis ac decretis de non cultu editis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut harum Litterarum exemplis etiam impressis, dummodo manu Secretarii enunciatae Sacrorum Rituum Congregationis subscripta sint et sigillo Praefecti munita, eadem prorsus fides etiam in disceptationibus iudicialibus  adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce Litteris ostensis, haberetur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Iunii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.


A.A.S., vol. XXI (1929), n. 7, pp.313-318

 

top