 |
PIUS PP. XI
LITTERAE
APOSTOLICAE
ARDENTI AMORE*
VENERABILIS DEI FAMULIS CLAUDIUS DE LA COLOMBIÈRE, PRESBYTER PROFESSUS E SOCIETATE IESU BEATUS RENUNTIATUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Ardenti amore in Iesum, qui nos
redeunt pretioso suo sanguine, insignes viri aliquando in Ecclesia
Christi suscitantur, qui flamma cantatis, quae illos urget, christifideles omnes
accendere conantur, omnia mundana despiciunt ut spirituali tantum
proximorum bono prospicere possint, nihil aliud exoptant nisi ut homines Iesu
Redemptori illo coniuncti sint amore, quo ipse Filius Dei usque ad mortem
homines dilexit. Quos profecto inter insignes viros recensendus est
Claudius de la Colombière, moderator spiritualis sanctae Margaritae Mariae Alacoque, quam Iesus ipsemet prae ceteris adhibere dignatus est ad stabiliendum
aeque ac dilatandum Sanctissimi Cordis sui cultum, ut nostrae miserrimae
aetatis homines cuiusvis generis condicionisve in Corde illo sanctissimo
securum refugium, asylum tutissimum, veramque pacem reperire queant. Id
enim ad effectum sancta eadem monialis feliciter perduxit, coadiutore
Venerabili Servo Dei Claudio de la Colombière, qui ob ardens suum
studium atque admirabilem sollicitudinem in ipsum Sanctissimi Cordis
Iesu cultum provehendum propagandumque non modo sagacem animorum moderatorem sed etiam virum Spiritus Domini plenum, atque omnibus sponsorem de voluntate Dei sese ostendit. Suum ortum habuit ipse Claudius
in oppido Sancti Symphoriani de Ozon, tunc temporis Viennensis nunc
Gratianopolitanae dioecesis intra fines, die secunda Februarii, anno millesimo
sexcentésimo quadragesimo primo, ex honestissimis parentibus, qui omni cura atque industria illum christianis institutionibus educarunt;
atque assiduae genitorum operae plane respondit puerulus, qui iam a teneris
unguiculis pueritia quaeque ita fastidivit, ut in exercitium tantum
virtutum studiorumque incumberet.
Decennis lugdunense a Nostra Domina,
quod e Societate Iesu presbyteri moderabantur, conlegium ingreditur,
ex quo post peractum ibi grammaticae curriculum in alterum a
Sanctissima Trinitate conlegium transiit, ut in ipso humanioribus litteris ac
philosophiae operam suam navaret. Eisdem vero in conlegiis non modo mirabiles in studiis progressus fecit, sed etiam, inter Marianos sodales
adlectus, firme matureque statuit in corde suo, mundanis vanitatibus
spretis relictisque, Deum solum sequi atque illius tantum gloriam hominumque salutem in posterum procurare. Ad quod facilius assequendum,
variis diversisque difficultatibus superatis, ob tot tantasque rationes
de re catholica optime meritam Societatem Iesu ingressus est. In tyrocinio autem Venerabilis Dei Famulus ita continenter se gessit, ut sodalibus
aetate provectioribus ac virtute probatissimus tanquam exemplum
regularum observantiae atque alumnus divi patris Ignatii omnibus
virtutibus ornatus omnibus proponi posset. Tyrocinio cum omnium laude expleto,
primisque religiosis votis nuncupatis, ad praelaudatum conlegium a
Sanctissima Trinitate reversus, inibi munere functus est professoris
eloquentiae. Mox Lutetiae Parisiorum theologicis disciplinis vacavit eademque in
civitate magna cum animi sui laetitia sacerdotio auctus est. Lugduni
postea concionator et confessarius electus in animorum ministerium totus incubuit; iisdemque sacris in officiis explendis tempestiva doctrina,
prudentia studioque haud communibus donatum omnibus se praebuit.
Tertium vero probationis annum aggressus de more, eademque schola fortiter
affectus, tunc temporis heroico plane voto, usque ad obitum adamussim servato, sese adstrinxit singulas vel minimas etiam Ordinis sui
regulas perfecte adimplendi. Tandem die secunda Februarii anno
MDCLXXV
in domus Sancti Iosephi sacello, animi sui plena Dei voluntati
deditione, sollemnia vota nuncupavit. Illico Parodium profectus est ut ibi
parvo Societatis conlegio praeesset itemque concionatoris munus
expleret; quod divino Consilio factum esse videtur, cum ex eo ipso tempore
Venerabilis Dei Famulus Sanctam Margaritam Mariam, tunc temporis in
parodiensi monasterio Visitationis monialem, moderatus sit; eandemque
consiliis, prudentia, bortationibus adeo in Domino adiuvent, ut magnam
ipsimet, quae in angustiis vexationibusque versabatur, tranquillitatem
spiritualem restitueret. Mirabilis plane fuit moderandi ratio, quam
Venerabilis Dei Servus tunc adhibuit, prudentissimam quidem ac Spiritu Dei
perfusam; adeo ut ad id muneris divinitus electus esse haud immerito
existimaretur, et non modo ab ipsa sancta Margarita Maria vel ab aliis piis e
parodiensi Visitationis monasterio mulieribus, sed a ceteris etiam omnibus
cuiusvis generis et condicionis, quorum animos ad Deum atque ad aeternam. Nil mirum itaque si, virtutibus tam perspicuis ornatus, qua
concionator ad Ducissam Eboracensem missus sit in aula Regis Angliae, in qua
verum, procul ab omnibus mundanis rebus et vanitatibus, quae regiis
aulis propria sunt, quasi in recessu solitudinis atque in sancto virtutis
domicilio vitam ipse transegit, ibique corpus suum omni mortifìcatiónum genere
cruciavit, tot tantosque labores pro gloria Dei provehenda atque animorum
salute obtinenda exantlavit, impenso caritatis ardore solertissime, et
haereticos ad veram Fidem convertit, et infideles ad Deum adduxit. Iniuriis
propterea, contumeliis persecutionibus que Venerabilem Dei Famulum
opprimunt haeretici, qui ob eiusdem peculiare rei catholicae studium tanto vitae nitore auctum sic eidem adversantur, ut antea in carcerem
conicere, dein ipsum pellere in exsilium quoquo pacto curent. In patriam
tandem rediit; ibique, quamvis vexationum caussa carcerisque rigorum,
quos iam in Anglia tulerat, graviter aegrotaret, nihil tamen de
consueto caritatis ardore remittens, denuo animorum ministerio, indefessa
continentique sollertia, functus est, eodemque tempore devotioni provehendae
dilatandoque cultui Sacratissimi Cordis Iesu quam maxime operam suam praestitit. Dein Parodium reversus, eo in conlegio ut Dei
voluntati pareret moratus est, ibique se Sacro Cordi Iesu totum committens, forti
ac fidenti animo vitae mortalis finem expectavit. Die vero dominica decima
quinta Februarii, anno millesimo sexcentesimo octogesimo secundo, circa
horam vespertinam septimam, Venerabilis Dei Famulus secundum supra
quadragesimum annum agens placidissime in Domino obdormivit. Dei Famuli exuvias, quae in ecclesia conlegii Parodiensis antea inhumatae,
ob rerum publicarum saeculo decimo octavo vel decimo nono eversiones,
varia in loca dein translatae, atque apud sorores monasterii Visitationis
diu servatae, nunc exstant Parodii in domo Societatis Iesu, pie continenterque christifideles inviserunt ab ipso tempore mortis eiusdem
Venerabilis Dei Servi, quem ipsa sancta Margarita Maria Alacoque, mire videns in
caelis gloriosum, sanctum virum et iam potentem apud Deum patronum declarare non timuit. Demortui quidem Claudii de la Colombière
praeclarae sanctitatis fama, illico post eius obitum exorta, progressu
temporis nunquam conticuit, sed vividior etiam in dies facta, ubique
terrarum sese effudit; plane autem dici potest Venerabilis Dei Famuli nomen
tam longe lateque laudatum fuisse, quantum terrarum tenet
Sacratissimi Cordis Iesu religio.
Nil mirum propterea si post duo circiter saecula
ab obitu venerabilis assertoris ac vindicis cultus Cordi Iesu
Sacratissimo debiti, de beatorum Caelitum honoribus Servo Dei tribuendis, causa
agitari coepta sit penes Sacrorum Rituum Congregationem. Decessor vero Noster
rec. mem. Leo Pp. X III, omnibus rei momentis attento seduloque
studio perpensis, per decretum editum die VIII m. Ianuarii anni
MDCCCLXXX
Introductionis Causae Commissionem signavit. Absolutis autem iis omnibus, quae in huiusmodi iudicio pertractanda erant, disceptari coeptum
est super Venerabilis Dei Servi virtutibus; quae tanquam heroica qualitate
praeditae et exornatae, sollemni Apostolicae Cathedrae sententia, sedente memorato Decessore Nostro Leone decimo tertio, tertio Idus
Augusti anno millesimo nongentesimo primo, adprobatae deelarataeque fuerunt.
Agitata dein quaestione de tribus miraculis, quae a Deo patrata
ferebantur per Venerabilis Dei Famuli Claudii de la Colombière
intercessionem, post duas congregationes, antepraeparatoriam scilicet et
praeparatoriam nec non aliam generalem congregationem, quae coram Nobis die mensis Aprilis proxime praeteriti habita est, rebus omnibus
acerrimo iudicio investigatis, Nosmetipsi octavo Idus Maii huius anni
millesimi nongentesimi vicesimi noni tria proposita miracula constare
sollemniter declaravimus, ulteriusque proinde in casu procedi posse. Cum
propterea nihil, secundum Sacri Fori instituta, iam superesset, nisi ut
Patres Cardinales Sacrae Rituum Congregationi praepositi ceterique de more
consulendi rogarentur, num tuto procedi posse censerent ad sollemnem
Venerabilis Dei Famuli beatificationem, in generali conventu, die vicesima octava mensis Maii vertentis anni coram Nobis habito, tum iidem
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, tum qui aderant Praelati et
Consultores unanimi consensu tuto procedi posse responderunt. Nos vero in re tanti momenti mentem Nostram aperire cunctati sumus ut enixis
precibus supernum antea auxilium posceremus. Quod quidem cum impense fecissemus septimo Idus Iunii proxime praeterito, in qua die
Sacratissimi Cordis Iesu sollemnitas celebratur, adstantibus dilectis filiis
Nostris Camillo Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Laurenti, Sacrae Rituum
Congregationis Praefecto, nec non Alexandro Sanctae Romanae Ecclesiae.
Cardinali Verde, Causae relatore, itemque reverendus dominis Angelo
Mariani, memoratae Rituum Congregationis a Secretis, et Carolo Salotti,
Sanctae Fidei promotore, ad sollemnem Venerabilis Dei Famuli Claudii de
la Colombière Beatificationem tuto procedi posse auctoritate Nostra
pronunciavimus. Quae cum ita sint, precibus permoti plurium Episcoporum, nec non universae Societatis Iesu, auctoritate Nostra
apostolica, praesentium Litterarum tenore facultatem facimus ut Venerabilis Dei Famulus Claudius de la Colombière, presbyter professus e Societate Iesu,
Beati nomine in posterum nuncupetur, eiusque corpus ac lypsana, seu
reliquiae, non tamen in sollemnibus supplicationibus deferendae, publicae
fidelium venerationi proponantur; itemque permittimus ut imagines eiusdem Servi Dei radiis decorentur. Praeterea, eadem auctoritate
Nostra, concedimus ut de illo quotannis Officium recitetur de Communi Confessorum non pontificum cum lectionibus propriis per Nos adprobatis, et
Missa de eodem Communi cum orationibus propriis, per Nos pariter
adprobatis, celebretur, servatis servandis, sed tamen in dioecesi dumtaxat
Gratianopolitana, in qua Dei Famulus natus est, atque in dioecesi Augustodunensi
in qua idem Venerabilis Dei Servus migravit ad Dominum; itemque in
templis ac sacellis ubique terrarum sitis, quibus utitur Societas Iesu,
ab omnibus fidelibus, qui Horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad
Missas attinet, ab omnibus sacerdotibus tam saecularibus quam
regularibus, qui ad ecclesias in quibus festum agitur conveniant.
Denique
largimur ut sollemnia beatificationis Venerabilis Dei Famuli Claudii de la Colombière, servatis servandis, in dioecesibus supradictis celebrentur nec
non in ecclesiis sive sacellis memoratae Societatis Iesu, diebus legitima
auctoritate designandis, intra annum postquam eadem sollemnia in sacrosancta
Patriarchali Basilica Vaticana peracta fuerint. Non obstantibus
constitutionibus atque ordinationibus apostolicis nec non decretis de non cultu
editis, ceterisque contrariis quibuslibet. Volumus autem ut praesentium
Litterarum exemplis, etiam impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint, et sigillo Cardinalis Praefecti
obsignata, eadem prorsus fides in disceptationibus, iudicialibus quoque,
habeatur, quae voluntatis Nostrae significationis hisce Litteris ostensis,
haberetur.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVI mensis Iunii anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 10, pp. 477-481 |