![]() |
![]() |
|
|
EPISTULAE ENCYCLICAE AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES: DE FESTO DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI REGIS CONSTITUENDO. PIUS PP. XI VENERABILES FRATRES AC DILECTI FILII SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Quas primas post initum Pontificatum dedimus ad universos sacrorum Antistites Encyclicas Litteras, meminimus in iis Nos aperte significasse — cum summas persequeremur earum calamitatum causas, quibus premi hominum genus conflictarique videremus — non modo eiusmodi malorum colluviem in orbem terrarnm idcirco invasisse quod pleriqne mortalium Iesum Christum sanctissimamque eius legem cum a sua ipsorum consuetudine et vita, tum a convictu domestico et a re publica submoverant; sed etiam fore nunquam ut mansurae inter populos pacis spes certa affulgeret, usque dum et homines singuli et civitates Salvatoris Nostri imperium abnuerent ac recusarent. Itaque pacem Christi ut quaerendam in regno Christi monuimns, ita Nos, quantum licuisset, praestituros ediximus: in regno Christi, inquimus, quippe Nobis videbamur ad pacem redintegrandam stabiliendamque non posse efficacius, quam, Domini Nostri imperio instaurando, contendere. Haud obscuram quidem exspectationem meliorum temporum Nobis interea moverunt studia populorum illa in Christum inque eius Ecclesiam, unam salutis effectricem, aut primum conversa aut longe excitata acrius: unde etiam apparebat, multorum, qui, contempto Redemptoris principatu, quasi regno extorres facti erant, parari auspicato et maturari ad officia obedientiae reditum. At quicquid, vertente Anno sacro, evenit actumve est, perpetua sane recordatione ac memoria dignum, nonne inde Conditori Ecclesiae, Domino ac Regi summo, plurimum honoris accessit ac gloriae? Etenim, sacrarum Missionum rebus publice ad spectandum propositis, nimium quantum mentes hominum sensusque pepulere sive data ab Ecclesia continenter opera regno Sponsi sui cotidie latius in omnes terras insulasque — vel per oceanum remotissimas — proferendo, sive magnus regionum numerus, summo cum sudore ac sanguine, a fortissimis invictisque missionalibus nomini catholico adiunctus, sive quae reliquae sunt locorum magnitudines, salutari benignaeque Regis nostri dominationi subiiciendae. Porro quotquot, sacri temporis decursu, in Urbem undique, Antistitum sacerdotumve suorum ductu, concessere, quid iis omnibus consilii fuit, nisi ut, expiatis rite animis, ad Apostolorum sepulcra et coram Nobis, se in imperio Christi et esse et futuros profiterentur? Atque hoc ipsum Servatoris nostri regnum nova quadam luce tum splendere visum est, cum Nosmet sex confessoribus virginibusque, comprobata praestantissimarum virtutum laude, sanctorum caelitum honores decrevimus. O quantum voluptatis animum Nostrum incessit, quantum solacii, cum, in Petriani templi maiestate, post latas a Nobis decretorias sententias, ab ingenti fidelium multitudine, inter gratiarum actionem, conclamatum est: Tu Rex gloriae, Christe. Namque, dum homines civitatesque a Deo alienae, per concitatas invidiae flammas intestinosque motus, in exitium atque interitum aguntur, Ecclesia Dei, pergens spiritualis vitae pabulum humano generi impertire, sanctissimam, aliam ex alia, virorum feminarumque subolem Christo parit atque alit, qui, quos sibi fidissimos in terreno regno subiectos parentesque habuit, eosdem ad aeternam regni caelestis beatitatem advocare non desinit. Exeunte praeterea inter Iubilaeum maximum millesimo sexcentesimo ab habita Synodo Nicaena anno, saeculare eventum eo libentius celebrari iussimus et Nosmet ipsi in Vaticana Basilica commemoravimus, quod ea Synodus Unigeniti cum Patre consubstantialitatem sanxit ad credendumque catholica fide proposuit, itemque, verba «cuius regni non erit finis» ii suam fidei formulam seu Symbolum inserendo, regiam Christi dignitatem affirmavit.Cum igitur Annus hic sacer non unam ad inlustrandum Christi regnum habuerit opportunitatem, videmur rem facturi Apostolico muneri in primis consentaneam, si, plurimorum Patrum Cardinalium, Episcoporum fideliumque precibus, ad Nos aut singillatim aut communiter delatis, concedentes, hunc ipsum Annum peculiari festo D. N. Iesu Christi Regis in ecclesiasticam liturgiam inducendo clauserimus. Quae agitur causa sic Nos delectat, ut de ea vos, Venerabiles Fratres, aliquantum affari cupiamus: vestrum postea erit, quicquid de Christo Rege colendo dicturi sumus, ad popularem intellegentiam et sensum ita accommodare, ut decernendam annuam sollemnium celebritatem multiplices excipiant ac sequantur in posterum utilitates. Ut translata verbi significatione rex appellaretur Christus ob summum excellentiae gradum, quo inter omnes res creatas praestat atque eminet, iam diu communiterque usu venit. Ita enim fit, ut regnare is in mentibus hominum dicatur non tam ob mentis aciem scientiaeque suae amplitudinem, quam quod ipse est Veritas, et veritatem ab eo mortales hautire atque obedienter accipere necesse est; in voluntatibus item hominum, quia non modo sanctitati in eo voluntatis divinae perfecta prorsus respondet humanae integritas atque obtemperatio, sed etiam liberae voluntati nostrae id permotione instinctuque suo subiicit, unde ad nobilissima quaeque exardescamus. Cordium denique rex Christus agnoscitur ob eius supereminentem scientiae caritatem (1) et mansuetudinem benignitatemque animos allicientem: nec enim quemquam usque adeo ab universitate gentium, ut Christum Iesum, aut amari aliquando contigit aut amatum iri in posterum continget. Verum, ut rem pressius ingrediamur, nemo non videt, nomen potestatemque regis, propria quidem verbi significatione, Christo homini vindicari oportere; nam, nisi quatenus homo est, a Patre potestatem et honorem et regnum accepisse (2) dici nequit, quandoquidem Dei Verbum, cui eadem est cum Patre substantia, non potest omnia cum Patre non habere communia, proptereaque ipsum in res creatas universas summum atque absolutissimum imperium. Christum esse Regem nonne in Scripturis sacris passim legimus? Ipse enim dicitur dominator de Iacob oriturus (3), qui a Patre constitutus est rex super Sion montem sanctum eius, et accipiet gentes hereditatem suam et possessionem suam terminos terrae (4); nuptiale autem carmen, quo sub regis ditissimi potentissimique specie ac similitudine, verus, qui futurus erat, rex Israel celebrabatur, haec habet: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; virga directionis, virga regni tui (5). Ut multa id genus praetereamus, alio quidem loco, quasi ad Christi lineamenta clarius adumbranda, praenuntiabatur fore ut regnum eius, nullis circumscribendum finibus, iustitiae et pacis munera locupletarent: Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis... Et dominabitur a mari usque ad mare: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum (6). Huc vel uberiora accedunt prophetarum oracula, illudque in primis Isaiae pervagatissimum: Parvulus... natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum eius; et vocabitur nomen eius Admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium, et pacis non erit finis: super solium David, et super regnum eius sedebit: ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo et usque in sempiternum (7). Nec sane alia atque Isaiae sententia ceteri prophetae vaticinantur: ut Hieremias, praedicens germen iustum ab stirpe David oriundum, qui quidem Davidis filius regnabit rex et sapiens erit: et faciet iudicium in terra (8); ut Daniel, qui regnum praenuntiat a Deo caeli constituendum, quod in aeternum non dissipabitur...stabit in aeternum (9); et haud multo post subiicit: Aspiciebam in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum. Et dedit ei potestatem et honorem et regnum, et omnes populi, tribus et linguae ipsi servient; potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur (10). Zachariae autem praedictum illud de Rege mansueto, qui, ascendens super asinam et super pullum asinae, Hierosolymam iustus et salvator, gestientibus turbis, ingressurus erat (11), nonne sancti evangeliorum scriptores impletum agnoverunt et comprobarunt?— Eadem ceteroqui de Christo Rege doctrina, quam Veteris Testamenti libris consignatam delibavimus, tantum abest ut in Novi paginis evanescat, ut, contra, magnifice splendideque confirmetur. Qua in re, ut Archangeli nuntium vix attingamus, a quo Virgo docetur, se filium parituram, cui dabit... Dominus Deus sedem David patris eius et qui regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis (12), Christus de suo ipse imperio testatur: sive enim in postremo ad populum sermone de praemiis poenisve locutus est, quibus in perpetuum iusti vel rei afficiendi forent, sive Praesidi romano respondit, publice ex ipso utrum rex esset percontanti, sive, postquam resurrexit, Apostolis munus docendi et baptizandi omnes gentes commisit, oblata opportunitate, et sibi regis nomen attribuit (13), et se regem esse palam confirmavit (14), et sollemniter edixit, datam sibi esse omnem potestatem in caelo et in terra (15): quibus profecto verbis quid aliud, quam eius magnitudo potestatis et infinitas regni, significatur? Num igitur mirari licet, si, qui a Ioanne dicitur princeps regum terrae (16), idem, quemadmodum apostolo in visione illa futurorum apparuit, habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium (17)? Etenim Christum Pater constituit heredem universorum (18); oportet autem ipsum regnare, donec, in exitio orbis terrarum, ponat omnes inimicos sub pedibus Dei et Patris (19). Qua ex communi sacrorum Librorum doctrina sequi profecto oportuit, ut catholica Ecclesia, quae est Christi regnum in terris, ad omnes homines terrasque universas utique producendum, Auctorem Conditoremque suum, per annuum sacrae liturgiae orbem, Regem et Dominum et Regem regum, multiplicato venerationis officio, consalutaret. Istas sane honoris significationes, unum idemque per mirificam vocum varietatem sonantes, ut in veteri psallendi ratione atque in antiquis Sacramentariis adhibuit, sic in publicis divinae maiestati precibus cotidie admovendis, inque immolanda hnmaculata hostia, in praesenti adhibet; in hac vero laudatione Christi Regis perpetua pulcherrimus nostrorum et orientalium rituum concentus facile deprehenditur, ut etiam hoc in genere valeat illud: Legem credendi lex statuit supplicandi. Quo autem haec Domini nostri dignitas et potestas fundamento consistat, apte Cyrillus Alexandrinus animadvertit: Omnium, ut verbo dicam, creaturarum dominatum obtinet, non per vim extortum, nec aliunde invectum, sed essentia sua et natura (20); scilicet eius principatus illa nititur unione mirabili, quam hypostaticam appellant. Unde consequitur, non modo ut Christus ab angelis et hominibus Deus sit adorandus, sed etiam ut eius imperio Hominis angeli et homines pareant et subiecti sint: nempe ut vel solo hypostaticae unionis nomine Christus potestatem in universas creaturas obtineat. — At vero quid possit iucundius nobis suaviusque ad cogitandum accidere, quam Christum nobis iure non tantum nativo sed etiam quaesito, scilicet redemptionis, imperare? Servatori enim nostro quanti steterimus, obliviosi utinam homines recolant omnes: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis:... sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati (21). Iam nostri non sumus, cum Christus pretio magno (22) nos emerit; corpora ipsa nostra membra sunt Christi (23).
Iamvero, ut huius vim et naturam principatus paucis declaremus, dicere vix
attinet triplici eum potestate contineri, qua si caruerit, principatus vix
intellegitur. Id ipsum deprompta atque allata ex sacris Litteris de universali
Redemptoris nostri imperio testimonia plus quam satis significant, atque est
catholica fide credendum, Christum Iesum hominibus datum esse utique
Redemptorem, cui fidant, at una simul legislatorem, cui obediant (24). Ipsum
autem evangelia non tam leges condidisse narrant, quam leges condentem inducunt:
quae quidem praecepta quicumque servarint, iidem a divino Magistro, alias aliis
verbis, et suam in eum caritatem probaturi et in dilectione eius mansuri
dicuntur (25). Iudiciariam vero potestatem sibi a Patre attributam ipse
Iesus Iudaeis, de Sabbati requiete per mirabilem debilis hominis sanationem
violata criminantibus, denuntiat: Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne
iudicium dedit Filio (26). In quo id etiam comprehenditur — quoniam res a
iudicio disiungi nequit — ut praemia et poenas hominibus adhuc viventibus iure
suo deferat. At praeterea potestas illa, quam exsecutionis vocant, Christo
adiudicanda est, utpote cuius imperio parere omnes necesse sit, et ea quidem
denuntiata contumacibus irrogatione suppliciorum, quae nemo possit effugere.
Verumtamen eiusmodi regnum praecipuo quodam modo et spirituale esse et ad
spiritualia pertinere, cum ea, quae ex Bibliis supra protulimus, verba
planissime ostendant, tum Christus Dominus sua agendi ratione confirmat.
Siquidem, non una data occasione, cum Iudaei, immo vel ipsi Apostoli, per
errorem censerent, fore ut Messias populum in libertatem vindicaret regnumque
Israel restitueret, vanam ipse opinionem ac spem adimere et convellere; rex a
circumfusa admirantium multitudine renuntiandus, et nomen et honorem fugiendo
latendoque detrectare; coram Praeside romano edicere, regnum suum de hoc
mundo non esse. Quod quidem regnum tale in evangeliis proponitur, in quod
homines poenitentiam agendo ingredi parent, mgredi vero nequeant nisi per fidem
et baptismum, qui, etsi est ritus eternus, interiorem tamen regenerationem
significat atque efficit; opponitur unice regno Satanae et potestati tenebrarum,
et ab asseclis postulat, non solum ut, abalienato a divitiis rebusque terrenis
animo, morum praeferant lenitatem et esuriant sitiantque iustitiam, sed etiam ut
semet ipsos abnegent et crucem suam tollant. Cum autem Christus et Ecclesiam
Redemptor sanguine suo acquisiverit et Sacerdos se ipse pro peccatis hostiam
obtulerit perpetuoque offerat, cui non videatur regium ipsum munus utriusque
illius naturam muneris induere ac participare? Turpiter, ceteroquin, erret, qui
a Christo homine rerum civilium quarumlibet imperium abiudicet, cum is a Patre
ius in res creatas absolutissimum sic obtineat, ut omnia in suo arbitrio sint
posita. At tamen, quoad in terris vitam traduxit, ab eiusmodi dominatu exercendo
se prorsus abstinuit, atque, ut humanarum rerum possessionem procurationemque
olim contempsit, ita eas possessoribus et tum permisit et hodie permittit. In
quo perbelle illud: Non eripit mortalia, qui regna dat caelestia (27).
Itaque principatus Redemptoris nostri universos complectitur homines; quam ad
rem verba immortalis memoriae decessoris Nostri Leonis XIII Nostra libenter
facimus: «Videlicet imperium eius non est tantummodo in gentes catholici
nominis, aut in eos solum, qui, sacro baptismate abluti, utique ad Ecclesiam, si
spectetur ius, pertinent, quamvis vel error opinionum devios agat, vel dissensio
a caritate seiungat: sed complectitur etiam quotquot numerantur cbristianae
fidei expertes, ita ut verissime in potestate Iesu Christi sit universitas
generis humani» (28). Nec quicquam inter singulos hac in re et convictiones
domesticas civilesque interest, quia homines societate coniuncti nihilo sunt
minus in potestate Christi quam singuli. Idem profecto fons privatae ac communis
salutis: Et non est in alio aliquo salus, nec aliud nomen est sub caelo datum
hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri (29); idem et singulis civibus
et rei publicae prosperitatis auctor germanaeque beatitatis: Non enim aliunde
beata civitas, aliunde homo; cum aliud civitas non sit, quam concors hominum
multitudo (30). Nationum igitur rectores imperio Christi publicum
reverentiae obtemperationisque officium per se ipsi et per populum praestare ne
recusent, si quidem velint, sua incolumi auctoritate, patriae provehere atque
augere fortunam. Nam quae, Pontificatus initio, de valde imminuta iuris
auctoritate verecundiaque potestatis scribebamus, ea ad praesens tempus haud
minus apta dixeris ac congruentia: «Deo et Iesu Christo — ita conquerebamur — a
legibus et re publica aubmoto, iam non a Deo derivata sed ab hominibus
auctoritate, factum est, ut... ipsa auctoritatis fundamenta convellerentur,
principe sublata causa, cur aliis ius esset imperandi, aliis autem officium
parendi. Ex quo totam oportuit concuti societatem humanam, nullo iam solido
fultam columine et praesidio» (31). Itaque, si quando regiam Christi potestatem homines privatim publiceque
agnoverint, incredibilia iam beneficia, ut iustae libertatis, ut disciplinae et
tranquillitatis, ut concordiae et pacis, civilem consortionem pervadere omnem
necesse est. Regia enim Domini nostri dignitas, quemadmodum humanam principum ac
moderatorum auctoritatem religione quadam imbuit, sic civium officia atque
obtemperationem nobilitat. Quamobrem Apostolus Paulus, licet uxoribus et servis
praeciperet, ut in viro suo, ut in suo domino Christum vererentur, monuit tamen,
ut non iis tamquam hominibus obedirent, sed unice quia. Christi gererent vicem,
cum homines a Christo redemptos dedeceret hominibus servire: Pretio empti
estis, nolite fieri servi hominum (32). Quodsi principibus et
magistratibus legitime delectis persuasum erit, se, non tam iure suo, quam
divini Regis mandato ac loco imperare, nemo non videt, quam sancte sapienterque
auctoritate sua usuri sint et qualem in legibus ferendis urgendisque rationem
communis boni et humanae inferiorum dignitatis sint habituri. Hinc tranquillitas
ordinis profecto effiorescet ac stabit, quavis seditionis causa remota: quod
enim in principe ceterisque rei publicae gubernatoribus civis homines
spectaverit sibi natura pares aut aliqua de causa indignos ac vituperabiles, non
idcirco eorum recusabit imperium, quando in iis ipsis propositam sibi Christi
Dei et Hominis imaginem auctoritatemque intuebitur. Ad concordiae autem pacisque
munera quod attinet, liquet omnino, quo latius regnum producitur atque ad
universitatem humani generis pertinet, eo magis mortales sibi eius communionis
conscios fieri, qua inter se copulantur: quae quidem conscientia, cum frequentes
conflictiones praevertat ac praeoccupet, tum earundem asperitatem omnium
permulcet ac minuit. Eccur, si Christi regnum omnes, ut iure complectitur, sic
reapse complectatur, de ea pace desperemus, quam Rex pacificus in terras
intulit, ille, inquimus, qui venit reconciliare omnia, qui non
venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et, cum esset Dominus
omnium, humilitatis et se praebuitexemplum et legem statuit praecipuam cum
caritatis praecepto coniunctam; qui praeterea dixit: Iugum meum suave est et
onus meum leve (33)? O qua frui liceret beatitate, si a Christo et singuli
homines et familiae et civitates se gubernari sinerent. «Tum denique — ut verbis
utamur, quae decessor Noster Leo XIII ante annos quinque ac viginti ad universos
sacrorum Antistites adhibuit — licebit sanare tot vulnera, tum ius omne in
pristinae auctoritatis spem revirescet, et restituentur ornamenta pacis, atque
excident gladii fluentque arma de manibus, cum Christi imperium omnes accipient
libentes eique parebunt, atque omnis lingua confitebitur quia Dominus Iesus
Christus in gloria est Dei Patris» (34). Iamvero, quo optatissimae eiusmodi utilitates uberius percipiantur et in
societate christiana stabilius insideant, cum regiae Salvatoris nostri
dignitatis cognitionem disseminari quam latissime oporteat, ad rem nihil magis
profuturum videtur, quam si dies festus Christi Regis proprius ac peculiaris
instituatur. Etenim in populo rebus fidei imbuendo per easque ad interiora vitae
gaudia evehendo longe plus habent efficacitatis annuae sacrorum mysteriorum
celebritates quam quaelibet vel gravissima ecclesiastici magisterii documenta;
siquidem haec in pauciores eruditioresque viros plerumque cadunt, illae
universos fideles percellunt ac docent; haec semel, illae quotannis atque
perpetuo, ut ita dicamus, loquuntur; haec mentes potissimum, illae et mentes et
animos, hominem scilicet totum, salutariter afficiunt. Sane, cum homo animo et
corpore constet, debet is exterioribus dierum festorum sollemnibus ita commoveri
atque excitari, ut divinas doctrinas per sacrorum varietatem pulcritudinemque
rituum copiosius imbibat, et, in sucum ac sanguinem conversas, sibi ad
proficiendum in spirituali vita servire iubeat. Est, ceteroqui, litterarum monumentis proditum, celebritates eiusmodi,
decursu saeculorum, tum, aliam ex alia, inductas esse, cum id christianae plebis
necessitas utilitasve postulare visa est: nempe cum debuit populus aut in
communi roborari discrimine aut ab serpentibus haeresum erroribus muniri aut ad
recolendum maiore cum studio pietatis aliquod fidei mysterium beneficiumve
divinae bonitatis permoveri acrius atque incendi. Itaque, inde a prioribus
reparatae salutis aetatibus, cum christiani acerbissime vexarentur, coepti sunt
sacris ritibus Martyres commemorari, ut sollemnitates martyrum —
teste Augustino — exhortationes essent martyriorum (35); qui autem
sanctis Confessoribus, Virginibus ac Viduis delati postea sunt liturgici
honores, ad exacuenda in christifidelibus virtutum studia, vel quietis
temporibus necessaria, mirifice ii valuerunt. At potissimum quae in Beatissimae
Virginis honorem institutae sunt festorum celebritates, effecere illae quidem,
ut populus christianus non modo Dei Genetricem, praesentissimamquePatronam,
religiosius coleret, sed etiam Matrem sibi a Redemptore quasi testamento
relictam amaret ardentius. In beneficiis vero a publico legitimoque Deiparae et
sanctorum caelitum cultu profectis non postremo illud loco numerandum, quod
haeresum errorumque luem Ecclesia a se nullo non tempore depulit invicta. Atque
hoc in genere Dei providentissimi consilium admiremur, qui, cum ex ipso malo
bonum elicere soleat, passus identidem est aut fidem pietatemque popularium
remittere aut falsas doctrinas veritati catholicae insidiari, eo tamem exitu, ut
haec novo quodam splendore colluceret, illa autem e veterno experrecta ad maiora
ac sanctiora contenderet. Nec dissimilem profecto duxere ortum nec fructus
peperere dissimiles quae in annuum liturgiae cursum recepta sunt, minus remotis
aetatibus, sollemnia: ut, cum Augusti Sacramenti reverentia et cultus
deferbuisset, institutum Corporis Christi festum, ita peragendum, ut magnificus
pomparum apparatus et supplicationes in octo dies productae populos ad Dominum
publice adorandum revocarent; ut Sacratissimi Cordis Iesu celebritas tum
inducta, cum, Iansenistarum tristitia ac morosa Reveritate debilitati atque
abiecti, animi hominum frigerent penitus et a Dei caritate fiduciaque salutis
absterrerentur. Iam si Christum Regem ab universitate catholici nominis coli iusserimus, eo
ipso et horum temporum necessitati prospecturi et pesti, quae societatem hominum
infecit, praecipuum quoddam remedium adhibituri sumus. Pestem dicimus aetatis
nostrae laicismum, quem vocant, eiusdemque errores et nefarios conatus: Atque praeterea nonne publicae eiusmodi defectioni, quam laicismus cum tanto societatis detrimento genuit, accusandae et aliquo pacto resarciendae celebrata ubique gentium quotannis Christi Regis sollemnia summopere conducere videntur? Etenim quo indigniore suavissimum Redemptoris nostri nomen in conventibus inter nationes habendis et in Curiis silentio premitur, eo altius illud conclamari et regiae Christi dignitatis potestatisque iura latius affirmari oportet. Quid quod ad hanc diei festi celebritatem instituendam, inde ab exeunte superiore saeculo, viam feliciter egregieque munitam esse conspicimus? Nemo enim ignorat, quam sapienter luculenterque is vindicatus sit cultus plurimis, qua late orbis terrarum patet, editis magna linguarum varietate libris; itemque Christi principatum et imperium pia illa agnitum esse consuetudine inducta, ut paene innumerabiles familiae se Sacratissimo Cordi Iesu dedicarent ac dederent. Verum non modo familiae id prestitere, sed civitates quoque et regna: immo ipsa universitas generis humani, Leone XIII auctore ac duce, eidem divino Cordi, Anno Sancto millesimo nongentesimo vertente, consecrata auspicato est. Neque illud silentio praetereundum, regiae huic Christi in consortionem humanam potestati sollemniter affirmandae mirum in modum profuisse frequentissimos Eucharisticos Conventus aetate nostra cogi solitos, eo nimirum spectantes, ut vel singularum dioecesium et regionum et nationum vel universi orbis populi, ad Christum Regem sub Eucharisticis velis delitescentem venerandum colendumque convocati, per habitas in coetibus inque templis contiones, per communem Augusti Sacramenti publice propositi adorationem, per magnificas pompas, Christum sibi Regem divinitus datum consalutent. Iure meritoque dixeris, christianam plebem, divino quodam instinctu actam, Iesum illum, quem impii homines, in sua cum venisset, recipere noluerunt, e sacrarum aedium silentio ac veluti latebra triumphantis more per vias urbium eductum, in regalia omnia iura velle restituere. Iamvero, ad consilium, quod memoravimus, Nostrum perficiendum eam habet Annus Sanctus, qui ad exitum properat, opportunitatem, qua nulla profecto maior videatur, cum fidelium mentes animosque ad bona caelestia, quae exsuperant omnem sensum, evocatos, benignissimus Deus aut gratiae suae dono iterum auxit aut, novis adiectis ad aemulanda charismata meliora stimulis, in recto itinere pergendo confirmavit. Sive igitur tot Nobis adhibitas preces attendimus, sive ea respicimus quae Iubilaei maximi spatio evenere, suppetit profecto unde coniiciamus, diem tandem aliquando, omnibus optatissimum, adesse, quo Christum totius humani generis Regem proprio ac peculiari festo colendum esse pronuntiemus. Hoc enim Anno, ut exordiendo diximus, Rex ille divinus, vere mirabilis in sanctis suis, novo militum suorum agmine caelitum honoribus aucto, gloriose magnificatus est; hoc item Anno, per inusitatum rerum ae paene laborum conspectum, admirari omnibus licuit partas ab evangelii praeconibus Cbristo victorias in regno eius proferendo; hoc denique Anno per saecularia Concilii Nicaeni sollemnia vindicatam commemoravimus Verbi Incarnati cum Patre consubstantialitatem, qua eiusdem Christi in omnes populos imperium, tamquam fundamento suo, nititur. Itaque, auctoritate Nostra apostolica, festum D. N. Iesu Christi Regis instituimus, quotannis, postremo mensis Octobris dominico die, qui scilicet Omnium Sanctorum celebritatem proxime antecedit, ubique terrarum agendum. Item praecipimus, ut eo ipso die generis humani Sacratissimo Cordi Iesu dedicatio quotannis renovetur, quam s. m. decessor Noster Pius X siugulis annis iterari iusserat; hoc tamen anno dumtaxat, eam die tricesimo primo huius mensis peragi volumus, quo die Nosmet pontificali ritu in honorem Christi Regis sacris operabimur et coram Nobis eandem fieri consecrationem iubebimus. Neque Annum Sanctum posse Nos melius aptiusque concludere videmur, nec Christo Regi saeculorum immortali ampliorem exhibere grati animi Nostri. significationem — in quo gratas quoque totius catholici orbis voluntates interpretamur — ob benefěcia tempore hoc sacro in Nos, in Ecclesiam universumque catholicum nomen collata. Neque est cur vos, Venerabiles Fratres, diu multumque doceamus, qua de causa festum Christi Regis ab reliquis illis distinctum agi decreverimus, in quibus quaedam inesset regiae ipsius dignitatis et significatio et celebratio. Unum enim animadvertere sufficit, quod, quamquam in omnibus Domini nostri festis materiale obiectum, ut aiunt, Christus est, obiectum tamen formale a regia Christi potestate ac nomine omnino secernitur. In diem vero dominicum idcirco indiximus, ut divino Regi non modo clerus litando ac psallendo officia praestaret sua, sed etiam populus, ab usitatis occupationibus vacuus, in spiritu sanctae laetitiae, obedientiae servitutisque suae praeclarum Christo testimonium daret. Visus autem est ad celebrationem longe aptior, quam reliqui, postremus mensis Octobris dominicus dies, quo fere cursus anni liturgici clauditur; ita enim fit, ut vitae Iesu Christi mysteria ante per annum commemorata sacris Christi Regia sollemnibus veluti absolvantur et cumulentur, et, ante quam Omnium Sanctorum gloriam celebremus, Illius praedicetur efferaturque gloria, qui in omnibus Sanctis et electis triumphat. Itaque hoc vestrum, Venerabiles Fratres, esto munus, vestrae hae partes sunto, ut annuae celebritati praemittendas curetis, statis diebus, ad populum e singulis paroeciis contiones, quibus is de rei natura, significatione et momento accurate monitus atque eruditus, sic vitam instituat ac componat, ut iis digna sit, qui divini Regis imperio fideliter studioseque obsequuntur. Placet interea vobis, Venerabiles Fratres, in extremis hisce Litteris breviter declarare, quas demum publico ex hoc Christi Regis cultu utilitates, cum in Ecclesiae et civilis societatis, tum in singulorum fidelium bonum, Nobis spondeamus ac polliceamur. Hisce profecto honoribus dominico principatui deferendis in memoriam hominum redigi necesse est, Ecclesiam, utpote quae a C hristo perfecta societas constituta sit, nativo sane iure, quod abdicare nequit, plenam libertatem immunitatemque a civili potestate exposcere, eandemque, in obeundo munere sibi commisso divinitus docendi, regundi et ad aeternam perducendi beatitatem eos universos qui e regno Christi sunt, ex alieno arbitrio pendere non posse. Immo haud dissimilem debet praeterea respublica libertatem iis praestare religiosorum utriusque sexus Ordinibus ac Sodalitatibus, qui, cum adiutores Ecclesiae Pastoribus adsint validissimi, tum in regno Christi provehendo stabiliendove quam maxime elaborant, sive triplicem mundi concupiscentiam sacrorum religione votorum oppugnantes, sive ipsa perfectioris vitae professione efficientes, ut sanctitas illa, quam divinus Conditor insignitam Ecclesiae notam esse iussit, perpetuo auctoque in dies splendore ante oculos omnium emicet et colluceat.Civitates autem ipsa diei festi celebratio, annuo renovata orbe, monebit, officio Christum publice colendi eique parendi, ut privatos, sic magistratus gubernatoresque teneri; hos vero revocabit ad extremi illius iudicii cogitationem, in quo Christus non modo de publica re eiectus, sed etiam per contemptum neglectus ignoratusve, acerrime tantas ulciscetur iniurias, cum regia eius dignitas id postulet, ut respublica universa ad divina mandata et christiana principia componatur cum in legibus ferendis, tum in iure dicendo, tum etiam in adulescentium animis ad sanam doctrinam integritatemque morum conformandis. At praeterea mirum quantum haurire vis atque virtutis ex harum commentatione rerum christifidelibus licebit, ut animos suos ad germanum christianae vitae institutum effingant. Nam si Christo Domino data est omnis potestas in caelo et in terra; si mortales, pretiosissimo eius sanguine empti, novo quodam iure ipsius dicioni subiiciuntur; si denique potestas eiusmodi humanam naturam complectitur totam, clare intellegitur, nullam in nobis facultatem inesse, quae e tanto imperio eximatur. Regnare igitur illum oportet in hominis mente, cuius est, perfecta sui demissione, revelatis veritatibus et Christi doctrinis firmiter constanterque assentiri; regnare in voluntate, cuius est divinis legibus praeceptisque obsequi; regnare in animo, cuius est, naturalibus appetitionibus posthabitis, Deum super omnia diligere eique uni adhaerere; regnare in corpore eiusque membris, quae tamquam instrumenta vel, ut Apostoli Pauli verbis utamur (36), tamquam arma iustitiae Deo, interiori animarum sanctitati servire debent. Quae quidem omnia si christifidelibus penitus inspicienda ac consideranda proponantur, multo iidem facilius ad perfectissima quaeque traducentur. Fiat utinam, Venerabiles Fratres, ut suave Christi iugum et externi ad salutem suam appetant atque accipiant, et omnes, quotquot, misericordi Dei consilio, domestici sumus, non gravate, sed cupide, sed amanter, sed sancte feramus: vita autem nostra ad regni divini leges composita, laetissimam bonorum fructuum copiam percipiamus, et, servi boni ac fideles a Christo habiti, in caelesti eius regno sempiternae cum ipso efficiamur beatitatis gloriaeque compotes.
Sit quidem hoc omen et votum Nostrae erga vos, Venerabiles Fratres, paternae
caritatis, adventante D. N. Iesu Christi Natali die, documentum; et divinorum
munerum conciliatricem accipite apostolicam benedictionem, quam vobis,
Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro peramanter impertimus.
Datum Roma.e apud Sanctum Petrum die XI mensis Decembris anno Sacro
MCMXXV, Pontificatus Nostri quarto. PIUS PP. XI *A.A.S., vol. XVII (1925), n. 15, pp. 593-610 (1) Eph., III, 19. (2) DAN., VII, 13-14. (3) Num., XXIV, 19. (4) Ps. II. (5) Ps., XLIV. (6) Ps. LXXI. (7) ISAI., IX, 6-7. (8) Hier., XXIII, 5. (9) DAN., II, 44. (10) DAN., VII, 13-14. (11) ZACH., IX, 9. (12) LUC., I, 32-33. (13) MATTH., XXV, 31-40. (14) IO., XVIII, 37. (15) MATTH., XXVIII, 18. (16) Apoc., I, 5. (17) Apoc. XIX, 16. (18) Hebr., I, 1. (19) I Cor., XV, 25. (20) In Luc., X. (21) I PETRI, I, 18-19. (22) I Cor., VI, 20. (23) Ibid., 15. (24) Conc. Trid., Sess. VI, can. 21. (25) Io., XIV, 15; XV, 10. (26) Io., V, 22. (27) Hymn. Crudelis Herodes, in off. Epiph. (28) Enc. Annum Sacrum, d. 25 maii 1899. (29) Act., IV, 12. (30) S. AUG., Ep. ad Macedonium, c. III. (31) Enc.
Ubi arcano. (32) I Cor., VII, 23. (33)
Matth. XI, 30. (34) Enc. Annum sanctum, d. 25 maii 1899. (35) Sermo 47, De Sanctis. (36) Rom., VI, 13.
|
|