PIUS PP. XI
LITTERAE ENCYCLICAE
UBI ARCANO DEI CONSILIO
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE PACE CHRISTI IN REGNO CHRISTI QUAERENDA.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Ubi arcano Dei consilio ac nutu Nos, qui nullis sane meritis commendaremur,
ad hanc et veritatis cathedram et caritatis evecti sumus, habuimus in animo,
venerabiles fratres, vos unaque Nostros dilectos filios, quotquot sunt vestris
proxime demandati curis, quamprimum per amantissimas litteras universos
alloqui. Huius voluntatis indicium, vixdum electi, dedisse videmur, cum ex edito
Basilicae Vaticanae loco, in maxima hominum celebritate, Urbem atque orbem
bene dicendo lustravimus: eamque benedictionem undique vos, sacro Cardinalium
Collegio praeeunte, tanta cum gratulatione laetitiaque accepistis, quae Nobis,
in subeundo, praeter exspectationem, huius offilcii onere suspensis,
peropportuno atque, secundum divini auxilii fiduciam, maximo solacio fuerit.
Nunc demum, Domini Nostri Iesu Christi adventante natali, sub
initium alterius anni os nostrum patet ad vos (1); sitque vobis oratio Nostra
solemnium strenarum instar quibus fausta parentis omina ad filios deferantur.
Id vero quoniinus maturius, ut erat in votis, efliceremus, aliae ex aliis
causae usque adhuc prohibuere. Ac primo satisfaciendum catholicorum bumanitati
fuit, a quibus innumerabiles quotidie litterae afferebantur, beati Petri novum
successorem salutantibus omni cum significatione flagrantissimae pietatis.
Subinde ipsi experiri coepimus eam quae ab Apostolo memorata est, instantia mea
quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum (2); atque ad cumulandas Nostri muneris
ordinarias curas haec accesserunt: ut negotia illa maximi momenti, quae Nos
reperissemus finita, de Terra Sancta, deque christianorum ibidem statu et
Ecclesiarum in primis illustrium, persequeremur; ut apud victricium Civitatum
conventus, in quibus nationum ageretur fortuna, memores Nostrarum partium,
caritatis simul et iustitiae causam tueremur, hortantes praesertim ad habendam
pro merito rationem rerum spiritualium, quae non minus valerent, imo potiores
ceteris essent ; ut dissitarum gentium immensitati, fame aerumnisque omnis
generis tabescentium, subvenire omni ope conaremur, id quod fecimus, tum
quamplurimum subsidii Nostrae patiebantur angustiae mittendo, tum orbis
terrarum beneficentiam implorando; ut in ipso populo, unde orti essemus, et quo
in medio Petri Sedem Deus collocasset, eas quae per vim et violentiam dudum
fiebant saepe contentiones, studeremus componere, quibus cara penitus Nobis
eivitas in extremum cliscrimen adduci videbatur.
Non defuerunt autem eodem tempore, quae Nos gaudio admodum compleverint.
Equidem per eos dies in quibus vel XXVI coetus Eucharisticus omnium nationum,
vel solemnia tertium saecularia post Sacrum Consilium Fidei Propagandae conditum acta sunt, tanta. animus Noster perfusus
est caelestium consolationum copia, quanta in exordio Pontificatus Nos frui
posse vix sperabamus. Itaque licuit cum omnibus fere et singulis dilectis
filiis Nostris Cardinalibus seorsum conferre sermones, itemque cum
venerabilibus fratribus Episcopis tam multis, ut non facile plurium annorum
spatio maiorem numerum essemus visuri. Magnas quoque Christifidelium catervas,
quasi totidem delectas partes eius infinitae prope familiae quam Dominus Nobis
crediderat, ex ovini tribu et lingua et popvlo et natione, ut est in Apocalypsi,
coram admittere et paterno alloquio recreare Nobis percupientibus licuit. –
Tum vero divina quaedam rerum spectacula Nobis oblata sunt: cum Redemptor
Noster Iesus Christus sub Eucharistiae velis delitescens, per urbem Romani.
confertissimo piorum, qui undique confluxissent, comitatu, triumphantis ritu,
circumferretur, ut in possessionem sibi debiti honoris, tamquam hominum et
civitatum Regi, restitutus videretur; cum sacerdotes bonique laici, tamquam
si delapsus iterum in eos Paraclitus esset, precum. spiritu et apostolatus
studio inflammatos animos vulgo ostenderent; cum vivax populi Romani fides,
praeclaro Dei gloriae animarumque salutis emolumento, denuo, ut olim,
annuntiaretur in universo mundo. Interim Maria Virgo Deipara eademque nostrum
omnium benignissima Parens, quae quidem in suis aedibus vel Czenstochowae, vel
Ostrabramae vel in illo prodigiali specu I.apurdensi, maxime autem Mediolani
ex aereo templi fastigio itemque ex propinquo sanctuario Rhaudensí Nobis olim
arrisisset, gratum acceptumque habere visa est illud Nostrae pietatis officium,
cum sacerrimae aedi Lauretanae, reparatis iis, quae vis incendii corruperat,
venerabile ipsius simulacrum, apud Nos affabre refectum, Nostrisque manibus et
consecratum et corona redimitum, restituendum curavimus. Omnino magnifice
splendideque triumphasse et ipsam dixeris augustam Virginem: namque a Vaticano
Lauretum usque, quacumque sancta imago transvecta est, perpetua quadam
gratulationum serie religio populorum eam celebravit, omnibus ordinibus ex
vicinia obviam effusis, qui sua in Mariam et in Vicarium Iesu Christi
pientissima studia demonstrabant.
Horum vel laetabilium vel tristium eventorum admonitu, quorum hic memoriam
commendatain volumus posteritati, sensim factum est ut magis magisque menti
Nostrae pateret, quid Nobis in Pontificatu maximo deberet esse antiquius,
quidque primum scribendo ad vos ediceremus.
Hoc enimvero nemini est obscurum: nec hominibus singulis, nec hominum
societati, nec populis, post illam belli calamitatem, adhuc pacem veri nominis
esse quaesitam ; actuosamque et fructuosam tranquillitatem, quam omnes expetunt,
adhuc desiderari. Sed huius mali accurate primum attendenda est magnitudo et
gravitas, tum causae et semina perscrutanda, si quis velit, ut Nos volumus,
opportunam ei medicinam admovere; idque aggredi, pro Apostolici officii
conscientia, habemus Nobis propositum in his litteris, quod ipsum deinceps
persegui numquam cessabimus. Nimirum eadem perseverant tempora, quae Benedicti
XV, desideratissimi decessoris Nostri, animum toto Pontificatus cursu
sollicitarunt; consequens est, ut easdem, quas ille in hoc genere cogitationes
habuit et consilia, Nosmet ipsi suscipiamus. Optandum est vero ut omnes boni
idem sentiant idemque velint, ac Nos, operamque et studium Nobis navent ad veram
diuturnamque hominibus reconciliationem a Deo impetrandam.
Mirum quam apte ad hanc aetatem quadrane illae voces prophetarum:
Expectavimus pacem, et non erat bonum tempus medelae, et ecce formido (3). Tempus
curationis, et ecce turbatio (4). Expectavimus lucem, et ecce t tenebrae: — iudicium, et non est; salutem et elongata est a nobis
(5). Etenim, positis dudum per Europam armis, tamen scitis ex
Oriente proximo novorum. pericula bellorum ingruere; ibidemque per immensos
terrarum tractus, ut diximus, omnia, piena. horrorum esse et nliseriaruin, cum
ingens calamitosorum quotidie multitudo, senum praesertim mulierumque et puerorum, fame, pestilentia, vastationi.bus intereat: quacumque autem nuper
belligeratum est, veteres nondum quievisse simultates easque exerceri vel
dissimiilanter in politicis, vel tecte in rei nummariae varietatibus, vel
patenter in quotidianis periodicisque scriptionibus; vel in ipsos invadere
fines earum rerum, quae suapte natura nihil habent acerbae contentionis, ut
sunt artium studia et litterarum. Hinc inimicitiae offensionesque rerum
publicarum mutuae populos respirare non sinunt; nec solum vieti cum victoribus
populis, sed etiam qui vicerunt, ipsi inimice inter se agunt, cum alteri se a
maioribus oppressos et exhaustos, alteri se minorum odiis insidiisque appetitos
conquera ntur. Incommoda autem confecti belli omnes omnino sentiunt civitates;
maxima quidem eae quae subactae sunt, sed non exigua vel illae quap bello
abstinuerunt. Eademque, ob medicinae moram, in dies intolerabiliora fiunt;
praesertim cui ea quae ab hominibus politicis pluries usque adhuc instituta sunt
consilia et conata, rebus medendi causà, ilulllurl atque etiam opinione deteriorem exitum habuerint. Quare, ingravescente formidine ne calamitosiora
posthac oriantur bella, necessitas quaedam omnibus civitatibus nascitur in
bellico apparatu vivendi: ex quo cum exhauriuntur aeraria, tum generis robur
consumitur, tum etiam et doctrinae studia et religionis consuetudo et morum
disciplina perturbantur.
Ad externas autem populorum inimicitias adiunguntur, quod peius est,
intestina discidia, quibus et status civitatum et ipsa societas civilis
periclitatur.
Primo loco ponenda est illa ordinum inter ipsos dimicatio, quae quasi ulcus
mortiferum iam inveteravit in sinu nationum, operas, artificia, commercia, omnia
denique privatae publicaeque
prosperitatis elemento, vulnerans. Atque huiusmodi labem usque reddit
perniciosiorem accrescens bonorum externorum hinc aviditas, illinc tenacitas, et
commune utrique parti habendi studium et imperandi. Inde operum vel
voluntariae vel coactae cessationes saepe gignuntur: inde etiam populares motus coercitionesque publicae magna cum molestia omnium
et detrimento.
Deinde in re publica fere solent partes, non, pro opinionum varietate,
commune bonum sincere spectantes, inter se contendere; verum propriis
servientes utilitatibus in perniciem ceterorum. Ergo cernere licet ut
coniurationes increbrescant, ut insidiae, ut latrocinia in cives in ipsosque magistratus, ut terrores ac minae, ut apertae seditiones, ut alia id genus
eveniant, quae quidem eo sunt graviora, quo amplius rem publicam populus, ut
in his reipublicae formis, participat. Quas formas etsi Ecclesiae doctrina – ut
cetera quae iure et ratione sunt instituta – non reiicit, tamen inter omnes
liquet eas factionum improbitati facile patere.
Iamvero valde dolendum est huiusmodi luem alte ad ipsas humanae societatis
radices penetrasse, id est ad convictum domesticum, cuius quidem eversionem
iam pridem inchoatam, multum promovit immensa belli clades, patres filiosque
familias procul dissipando, morumque corruptelas multis modis augendo. Ita neque
in honore solet esse patria potestas, neque in pretio consanguinitas, heri
famulique hostium loco inter se habent, ipsa coniugii fides nimio saepius
violatur, et sancta coniugum officia erga Deum civilemque societatem
negliguntur.
Atque uti, cum quodpiam corpus aut nobilem eius partem male habere
contigerit, vel minima etiam ipsius membra non bene valeant necesse est, sic eas
res, ex quibus consortionem humanam societatemque domesticam aegrotare vidimus, in homines singulos consentaneum est redundare. Etenim nemo ignorat,
hominum ex omni aetate omnique ordine, yuam inquieti consueverint esse animi,
quam morosi difficilesque; quantum obediendi fastidium quantaque laboris
impatientia vulgo incesserit; quemadmodum fines verecundiae transierit, in
vestimentis choreisque praesertim, feminarum puellarumque levitas, quarum
luxuriosiore cultu inopum odia concitantur; denique ut crescat aerumnosorum
numerus, ex quo agmini seditiosorum perpetuae ingentesque accessiones fiunt.
Ergo pro fiducia et securitate ancipites curae solliciticjue metus, pro
sollertia et labore inertia et desidia pro tranquillitate ordinis, quae res
pacem continet, rerum omnium perturbatio et confusio dominatur. Quapropter
iacent, ut vidimus, industriae civilis incepta; languent populorum inter se
commercia; hebescunt litterarum artiumque studia ; desideratur, quod longe est
gravius, multis partibus, quae sit christianis digna, consuetudo vivendi, usque
eo ut humana societas non modo non progredi ad omnem excellentiam, quemadmodum
gloriari homines solent, sed ad barbarorum feritatem regredi videatur.
His vero omnibus malis, quae memoravimus, addenda sunt quasi in cumulum ea
quae quidem animalis homo non percipit (6), sed tamen. in maximis horum temporum
numeraci debent. Damna dicimus proprie facta in genere rerum spiritualium et
supernaturalium, quibuscum animarum vita coniungitur, eaque, ut facile
intelligitur, tanto sunt magis deploranda, quam bonorum externorum detrimenta,
quanto concretionem mortalem spiritus exsuperat. Nam, praeter eam, quae modo
dieta est, late fusam christianorum officiorum oblivionem, quantus Nobis, isque
communis vobiscum, venerabiles fratres, est dolor, quod e compluribus templis in
profanos usus bello conversis, non pauca sunt nondum s acris reddita; quod
clausa illo ipso tempore clericorum plura seminaria, educandis in religione
ducibus populorum et magistris, adhuc non adest facultas aperiendi; quod
sacerdotum – quorum alios vis belli, in divinis ministeriis occupatos, interemit, alios
offensionum magnitudo, sanctae iminemores disciplinae, perdidit – fere ubique
extenuata copia est; quod propterea nimis multis locis ea quae in aedifcationem corporis Christi
(7) omnino est necessaria, divini verbi praedicatio
silet.
Quid, quod ex ultimis terris atque ex intimis barbariae regionibus nostri
Missionales ad belli labores adiuvandos, domum frequentes evocati, cum uberrimos
campos, ubi utilissime, religionis humanitatisque causa, desudabant,
reliquissent, haud ita multi ad stationes suas salvi reverterunt ? Quamquam
huiusmodi iacturas cum optimis etiam fructibus, aliqua ex parte, compensari
vidimus: nam et evidentius apparuit – contra quam calumniari vulgus
adversariorum consuevit – in animis sacricolarum patriae caritatem omniumque
officiorum conscientiam vigere m.axi.me ; et militum plurimi, ipsis in faucibus
mortis constituti, cum in sacrorum administris, ex quotidiana consuetudine,
magnanimitatis et diligentiae eximia documenta suspicerent, cum sacro ordine
Ecclesiaque in gratiam redierunt. Sed enim in hoc bonitas et sapientia Dei est
admiranda, qui unus ex ipso malo bonum eliciat. Hactenus de malis horunl
temporum. Nulle in causas, unde exstitere – tametsi de iis aliquid necessitate
quadam iam attigianus – data opera inquiramus.
Principio videmur, venerabiles fratres, divinum humanarum infirmitatum
consolatorem et medicum audire, sic iterum affirmantem: Omnia haec mala ab
intus procedunt (8). – Utique solemni pacto inter belligerantes convenit pax; sed
illa consignata est publicis tabulis, non in animis inscripta hominum: vivunt
ibi etiamnunc bellici spiritus atque inde civilem in convictum perniciose
quotidie magis redundant. Diutius enim usque quaque violentiae ius exsultavit, atque in hominibus eos natura insitos, quos christianae
caritatis lex perfecerat, benignitatis misericordiaeque sensus paullatim
obstupefecit; eosclemque haec pacis reconciliatio specie facta, non re, minime
redintegravit. Ita apud longe plurimos diuturna invidendi consuetudo vim naturae
iam obtinet; et coeca illa lex dominatur, quam Paulus Apostolus in membris suis
legi mentis repugnantem ingemiscebat. Frequentius igitur evenire solei, ut homo
homini non, ex Christi praecepto, frater, sed extraneus videatur et hostis,
dignitatis ipsiusque personae humanae ratio pagine habeatur nulla, vis dumtaxat
valeat et numerus ; alteri alteros opprimere contendant ob eam causam, ut
bonorum huius vitae, quantum possint, potiantur. Scilicet nihil pervulgatius est
inter homines quam bora sempiterna, quae Christus Dominus per Ecclesiam suam
continenter proponit omnibus adipiscenda, negligere, et fluxarum rerum et
caducarum adeptionem insatiabiliter appetere.
Atqui hoc habent bona externa ut, si immoderate appetantur, orane genus
malorum pariant, depravationem morum imprimis et discordias. Etenim, ut per se
vilia sunt et abiecta, animum sane non possunt explere hominis, quem a Deo
factum destinatumque ad Dei fruendam gloriane, necesse est sollicitum semper et
inquietnm vivere, donec in Deo conquiescat.
Praeterea, cum eadem sint angustis piane finibus circumscripta, quo plures
fuerint qui ea participent, eo minus singuli accipient; contra, ea quae sunt
spiritus, etsi inter plures dispertita, tamen, omnes locupletando non ideo
deminuuntur. Ex quo efficitur, ut terrenae res, quia nec omnibus acque
satisfacere nec piene exsaturare ullum possunt, idcirco et discidiorum evadant
causae et aegritudinum, vereque vanitas vanitatum ... et afflictio spiritus
(9), quemadmodum eas sapientissimus omnium Salomon expertus appellavit. Ici quod
societati hominum accidit noie secus ac singuiis. Unde bella et lites in
vobis?, inquit Iacobus Apostolus, nonne hinc, ex concupiscentiis vestris?
(10)
Nam concupiscentia carnis, idest voluptatum cupiditatibus, nullam
capitaliorem pestem dixeris cogitari posse, non solum ad domus secl ad ipsas
civitates perturbandas; ex concu.piscentia oculorum, idest habendi cupiditate,
acerbae illae nascuntur contentiones civilium ordinum, suis cuiusque eommodis
plus nimio inservientium; superbia vitae autem, idest studio ceteris omnibus
dominandi, adductae partes politicae sic inter se digladiari consueverunt,
ut nec crimine maiestatis, nec perduellione, nec ipso patriae parricidio abstineant.
Atque huic quidem intemperantiae cupiditatum, specie scilicet se boni publici
et caritatis patriae obtegenti, tribuendae profecto sunt quae inter nationes solent inimicitiae simultatesque
existere. Etenim haec quoque patriae gentisque suae caritas, quamquam non parum
habet ad plures virtutes atque ad fortia facinora incitamenti, si quidem lege
christiana regatur, fit tamen multarum iniuriarum et iniquitatum semen, cum,
aequi rectique fines praetergressa, in immoderatum creverit nationis amorem.
Quo qui abrepti sint, ii profecto obliviscuntur, non modo populos omnes, ut
partes familiae humanae universae, fraterna inter se consuetudine copulari, et
aliis quoque gentibus ius esse vivendi et ad prosperas aspirandi fortunas, sed
etiam nec licere nec expedire utile ab honesto seiungi. Nam iustitia elevat
gentes, miseros autem facit populos peccatum (11). Quod vero familiae vel civitati
vel reipublicae comparatae sint, cum ceterorum detrimento, utilitates, id
hominibus egregie magnificeque factum videatur, at nec stabile fore nec sine
ruinarum metu, sapienter admonet Augustinus: « vitrea laetitia fragiliter
splendida, cui timeatur horribili.us ne repente frangatur » (12).
Verum, quod pax abfuerit hodieque, cum tot
sanatione malorum, desideretur, id altius etiam, quam adhuc fecimus, repetendum
est. Iam enim multo ante quam Europa bello flagraret, vitio hominum
civitatumque, praecipua tantarum calamitatum effectrix causa invalescebat, quam
ipsa copflictus immanitas submovere de medio ac tollere certe clebebat, si
quidem omnes intellexissent quid maximis eiusmodi eventis significaretur. Illud
Scripturarum quis ignorai? qui dereliguerunt Dominum, consumentur (13); nec nota
minus Iesu, Redemptoris hominum et magistri, ea gravissime dieta: sine me nihil
potestis facere (14), itemque: qui non colligit mecum, dispergit (15).
Quae Dei iudicia cum omni tempore ad effectum adducta sint, nunc maxime sub
omnium oculis efficiuntur. Quod enim homines a Deo et Iesu Christo misere
desciverunt, idcirco de pristina rerum felicitate in hanc malorum colluviem
demersi sunt, et hac ipsa de causa cadit plerumque irritum quidquid ii moliuntur
ut damna reparent, et quantum ex tot ruinis reliqui est, tueantur. Itaque Deo et
Iesu Christo a legibus et re publica submoto, iam non a Deo derivata sed ab
hominibus auctoritate, factum est, ut – praeterquam quod legibus verae
solidaeque sanctiones interceptae sunt summaque iusti principia, quae vel
ethnici philosophi, ut Cicero, tantummodo lege Dei aeterna contineri
perspiciebant – ipsa praeterea auctoritatis fundamenta convellerentur,
principe sublatà causa, cur aliis ius esset imperandi, aliis autem officium
parendi. Ex quo totam oportuit concuti societatem humanam, nullo iam solido
fultam columine et praesidio, factionibus de imperio certantibus, ut suis, non
patriae, commodis prospicerent.
Decretum pariter est, iam non Deum, non Christum Dominum constituendae primum
familiae praesidere, reiecto inter civiles pactiones
matrimonio, quod Christus sacrament um magnum (16) fecerat figuramque voluerat esse
sanctam ac sanctificantem vincoli illius perpetuo mansuri, quo ipse cum Ecclesia
coniungitur sua. Quamobrem vidimus religionis obscurari passim in populo
intelligentiam sensumque obtundi, quem Ecclesia primo societatis germini, quod
familia est, offuderat; domesticum ordinem, domesticamque pacem, everti;
familiae communionem stabilitatemque cotidie magis labefieri, eiusque
sanctitudinem tam frequenter sordidarum cupiditatum aestu ac mortifero viliorum
utilitatum amore violari, ut fontes ipsi vitae cum familiarum, tum etiam
populorum inquinarentur.
Denique ab institutione iuventutis Deum et Christum eius segregaci visum est: at necessario est consecutum, ut religio non tam a scholis abesset quam in
scholis tacite vel etiam aperte oppugnaretur, et pueri sibi persuaderent, nihil
aut certe parum ista omnia ad bene vivendum valere, de quibus aut nullus
haberetur senno aut verba utique piena contemptionis fierent. Ita vero, Deo
eiusque lege e disciplina studiorum exsulantibus, iam non intelligitur quo patto
adolescentulorum animi ad malum devitandum atque ad aetatem honeste sancteque
agendam institui possint; et simul, quemadmodum domestico et civili convictui
copia suppetat hominum, qui sint bene murati, ordinis pacisque amatores et ad
communem idonei utilesque prosperitatem.
Posthabitis igitur christianae sapientiae praeceptis, non est cur miremur,
discordiarum semina ubique, tamquam opportuno in solo, sata, tandem in
teterrimum illud erupisse bellum, quod vi et sanguine odia inter populos atque
ipsos civium ordinms vehementius aluit, nedum lassitudine restingueret. Quoniam
autem, venerabiles fratres, causas malorim, quibus societas hominum premitur,
breviter perstrinximus, iam videamus, quae ex ipsorum natura coniicere liceat apta societati
sanandae remedia.
Primum igitur omnium necesse est animos pacari hominum. Neque enim valle
profutura sit ea exterior pacis species, qua, quasi comitate quadam, eorum inter
se consuetudo regitur atque informatur; sed tali opus est pace, quae pervadat
tra.nquilletque animos, eosque ad fraternam erga ceteros benevolentiani inclinet
et componat. Eiusmodi autem non est nisi pax Christi: et pax Christi exsultet
in cordibus vestris (17); nec glia et dissimilis esse queat pax, quam dat ipse
suis (18), – cum, Deus ut est, vel in medullas intueatur (19) inque animis regnet. Bene
suam, ceterum, Dominus Iesus appellare hanc potuit pacem, qui primus hominibus
edixerit: omnes vos fratres estis (20); et legem promulgaverit mutuae inter universos
omnes caritatis et patientiae, suo ipsius sanguine veluti obsignatam: hoc est
praeceptum meum ut diligatis invieem sicut ego dilexi vos (21) – alter alterius
onera portate et sic adimplebitis legem Christi (22).
Inde profecto consequitur, germanam Christi pacem non posse ab iustitiae
norma deflectere, tum quia est Deus ipse qui iudicat iustitiam (23), tum quia opus
iustitiae pax (24); verum nequit eadem tantummodo dura et quasi ferrea constare
iustitia, sed temperaci utique debet haud minore caritate, quae quidem virtus
nata apta est ad homines cum hominibus placandos. Itaque huiusmodi pacem
Christus humano generi comparavit, immo etiam, ut tam nervose Paulus, Ipse est
pax nostra, quia, cum divinae satisfaceret iustitiae in carne sua per crucem,
interfecit inimicitias in semetipso, ... faciens
pacem (25), et omnes atque omnia Deo in se reconciliavit; atque in ipsa redemptione
Paulus non tam iustitiae, ut demum est, quam divinum reconciliationis et
caritatis opus considerat atque agnoscit: Deus erat in Christo mundum
recancilians sibi (26); – sic Deus dilexit mundum ut ilium suum unigenitum daret
(27). Ad
rem aptissime, ut solet, scribit Angelicus Doctor, veram germanamque pacem ad
caritatem potius quam ad iustitiam pertinere, cum haec quaecumque pacem
impediant removeat, ut iniurias, ut damna; pax vero sit proprie ac peculiariter
caritatis actus (28).
Ad pacem igitur Christi, quae, a caritate profecta, penitus in animo insidet,
ea iure accommodantur quae de regno Dei, qui sane per caritatem animos possidet,
habet idem Apostolus: non est regnvm Dei esca et potus (29); id est pax Christi
non caducis bonis, sed spiritualibus sempiternisque alitur, quorum excellentiam
ac praestantiam Christus ipse, cum patefecit mundo, tum hominibus suadere non
cessavit. Propterea enim dixit: quid prodest homini si mundum universum
lucretur, animae vero svae detrimentum patiatur, aut quam dabit homo
commutationem pro anima sua? (30) Et docuit deinceps qua Christianus debeat esse
constantia ac firmitate animi: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam
autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest et animam et corpus
perdere in gehennam (31).
Non quo pace eiusmodi qui frui velit, is bona huius vitae repudiare debeat;
quin etiam his, ex ipsa Christi promissione, affluet: Quaerite primum regnum
Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis (32). At vero: Pax Dei
exsuperat omnem sensum (33), et hac prorsus de causa caecis
imperat cupiditatibus, et dissensiones discordiasque devitat, quas libido
habendi necessario gignit.
Refrenatis igitur virtute cupiditatibus, redditoque honore suo iis quae
sunt spiritus, illud sponte sequetur conimodi, ut christiana pax, cum
integritatem morum afferat, tum humanae personae dignitatem illustret; quam
quidem, postquam suo Christus redemit sanguine, Patris caelestis adoptio
fraternaque cum ipso Christo necessitudo consecrat, orationes et sacramenta
divinae turri gratiae participem tum naturae consortem efficiunt usque eo, ut,
mortalis vitae bene actae praemio potita, in sempiternum divinae gloriae possessione perfruatur.
Quoniam autem supra demonstravimus praecipuam quandam causam turbidarum
rerum, in quibus vivimus, eam esse quod, valde imminuta sit vel iuris auctoritas
vel verecundia potestatis – nimirum ex quo negari placuit ius potestatemque
a Deo, mundi conditore et gubernatore, profectam – huic etiam incommodo pax
Christiana medebitur, cum eadem divina sit pax, coque ipso ordinem, legem
imperiumque salva esse iubeat. Haec enim habent Scripturae: Disciplinam in pace
conservate (34). Pax multa diligentibus legem tuaua Domine (35). Qui timet praeceptum
in pace versabitur (36). Dominus vero Iesus non modo illud edixit: reddite quae
sunt Caesaris, Caesari (37); sed etiam in ipso Pilato revereri se professus est
potestatem ei datam desuper (38); quemadmodum discipulis praeceperat revererentur
eos qui super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei (39). Mirabile est
autem quantum in domestico convictu patriae potestati tribuerit, Mariae et Ioseph subditus in
exemplum: cuius etiam est illa per Apostolos promulgata lex: Omnís anima
potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas visi a Deo (40).
Quod si quis animadvertat, quae Christi consilia atque instituta essent de
humanae dignitate personae, de morum innocentia, de obediendi officio, de
societatis hominum ordinatione divina, de sacramento matrimonii deque familiae
christianae sanctitudine, haec, inquimus, et talia dogmata quae de caelo in
terras detulisset, ipsum Ecclesiae dumtaxat suae tradidisse et quidem cum
pollicitatione solemni opis praesentiaeque numquam defuturae, eidem mandasse ut
universis gentibus usque ad finem saeculorum, magistra fallendi nescia,
nuntiare non desisteret, is profecto intelliget, quid et quantum afferre remedii
ad res mundi pacificandas Ecclesia catholica et possit et debeat.
Nam quia una divinitus constituta est harum veritatum praeceptorumque
interpres et custos, in ipsa unice vera et inexhausta quaedam facultas inest, ut
cum a communi vita domesticaque societate et civili materialismi maculam, quae
tanta ibi iam fecerat damna, prohibeat, christianamque disciplinam de spiritu,
seu de animis hominum immortalibus, philosophia multo potiorem, eodem insinuet:
tum ut omnes inter ipsos ordines civium ac plebem universam altioris quodam
benevolentiae sensu et quadam quasi fraternitate (41) coniungat, ac singulorum
quoque dignitatem hominum, iure vindicatam, ad Deum ipsum extollat; tum denique
curet, ut, publicis privatisque moribus emendatis, sanctiusque institutis, omnia
Deo qui intuetur cor (42), piene subiecta, eiusdem et doctrinis et legibus
penitus informentur atque ita omnibus sacri conscientia officii imbutis animis
hominum, sive privatorum sive principum, ipsisque ordinibus publicis civilis
societatis, sit omnia et ín omnibus Christus (43).
Quamobrem cum unius Ecclesiae sit, ex veritate qua pollet
et virtute Christi, hominum recte conformare animos, ea sola potest veram
Christi panem non modo in praesens conciliare sed etiam confirmare in posterum
tempus, nova, quae ingruere diximus, bellorum pericula propulsando. Una enim,
divino mandato iussuque, docet Ecclesia ad aeternam Dei legem omnia debere
homines exigere, quaecumque ipsi agant, publice aeque ac privatim, singuli
pariter ac societate coniuncti. Quae autem ad salutem multorum pertinent,
apparet longe maioris esse momenti.
Cum igitur et civitates et respublicae sanctum et solemne habuerint, vel in
domesticis vel in externis rationibus, doctrinis praescriptisque lesu Christi
obse qui, tum demum et apud se pace fruentur bona et mutua utentur fiducia,
controversiasque, si quae forte suboriantur, pacifice diriment.
Quod si in hoc genere aliquid ad hunc diem tentatum est, id aut nullum aut
exiguum sane successum habuit, maxime in iis rebus quibus inter se acerbius
populi conflictantur.
Etenim nullum est institutum hominum quod universis imponere gentibus queat
communium quemdam Codicem legum, his consonum temporibus; cuius generis habuit,
agitate media, vera illa nationum societas, quae christianorum populorum
communitas fuit. In qua, etsi re saepius omnino violabatur ius, ipsius tamen
iuris sanctitas manebat in causa vigens, tuta veluti norma ad quam nationes
ipsae iudicarentur.
At divinum est institutum, quod iuris gentium sanctitatem custodire potest;
institutum scilicet et ad nationes omnes pertinens et nationibus supereminens
emnibus, maxima quidem praeditum auctoritate ac plenitudine magisteiii venerandum., Ecclesia
Christi: quae una ad tantum idonea munus apparet tum ex divino mandato, tum ex
natura ipsa et constitutione sua, tum denique e tanta saeculorum maiestate, ne
belli quidem tempestatibus oppressa, sed potius mirabiliter aucta.
Sequitur igitur ut pax
veri nominis, nimirum optatissima pax Christi exsistere nulla possit, nisi
Christi doctrinae, praecepta, exempla fideliter teneantur ab omnibus, in
publicis privatisque vivendi rationibus; atque ita, hominum recte instituta
communitate, Ecclesia tandem, divino suo munere fungens, Dei ipsius, quotquot
sunt iura, tum in singulos homines, tum in hominum societatem tueatur.
His enim continetur, quod brevi dicimus, Regnum Christi. Regnat siquidem
Iesus Christus in mentibus singulorum hominum doctrinis suis, regnat in animis
caritate, regnat in omni hominum vita legis observantia suae suorumque
exemplorum imitatione. Regnat idem in societate domestica, cum haec christiani
matrimonii sacramento constituta, tamquam res quaedam sacra, inviolate
consistit, in qua parentum potestas paternitatem divinam exprimat unde oritur ac
nominatur (44); ubi filii obedientiam Iesu pueri aemulentur, atque omnis vitae
ratio sanctimoniam redoleat Nazarethanae Familiae. Regnat denique Iesus Dominus
in societate civili, cum, summis in ea Deo tributis honoribus, ab eodem
auctoritatis origo et iura repetuntur, ne vel imperandi norma desit, vel parendi
officium et dignitas; ac praeterea in eo dignitatis gradu statuitur Ecclesia in
quo a suo ipsius Auctore collocata fuit, perfectae societatis, ceterarumque
societatum magistrae ac ducis; eiusmodi videlicet quae non potestatem ipsarum
imminuat – sunt enim in suo quaeque ordine legitimae – sed quae opportune
perficiat, uti gratia naturam ; unde nimirum societates eaedem bus validovalido praesidio
sint ad supremum finem attingendum, quae beatitas est sempiterna, ac securius hanc ipsam eivium mortalem vitam
fortunent.
Ex his liquet nullam esse Christi pacem nisi in regno Christi; nec vero
posse nos contendere efficacius ad pacem constabiliendam, quam Christi regnum
instaurando.
Cum igitur Pius X instaurare omnia in Christo niteretur, is, divino tamquam afflatu permotus, opus illud parabat
reconciliandae pacis, quod deinde fuit Benedicti XV propositum. Nos, ea simul
persequentes quae ambo decessores Nostri assequenda sibi proposuerunt, id maxima
contentione studebimus, pacem Christi in regno Christi, qua.erere, Dei
scilicet gratia omnino confisi, qui Nobis, in hac summa potestate tradenda,
perpetuo se affuturum polliceretur.
In hanc rem, bonorum omnium auxilium expectantes, vos imprimis, venerabiles
fratres, a.ppellanus, quos ipse Dux noster et Caput Christus, qui Nobis universi
gregis sui curam commisit, in partem sollicitudinis Nostrae vocavit sane
praestantissimam, vos nempe positos a Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei
(45), vos
ministerio reconciliationis praecipue insignitos, pro Christo legatione
fungentes (46) eiusdemque et magisterii divini participes et dispensatores mysteriorum
(47), ac propterea sal terrae nuncupatos et mundi lucem
(48), christianorum
doctores populorum ac patres, formam gregis factos ex animo (49) et magnos etiam
vocandos in regno caelorum (50); vos denique omnes, quibus, veluti artubus praecipuis et aureis quibusdam nexibus
compactum et connexum totum corpus Christi(51),
quod est Ecclesia, constitutum in Petrae soliditate, consurgit.
Eximiae autem sollertiae vestrae novum illud ac recens argumentum accessit,
cum, per occasionem, quam sub initium harum litterarum commemoravimus, Romani
Conventus Eucharistici et saecularium sollemnium S. Congregationis a
Propaganda 'Fide, quam plurimi ex omnibus terrarum orbis regionibus in almam
Urbem ad Apostolorum sepulcra convenistis. Tum vero coetus ille Pastorum
celebritate et auctoritate
amplissimus hanc Nobis mentem iniecit suo tempore cogendi in hanc eandem Urbem,
orbis catholici caput, solemnem eiusclem generis consessum, qui collapsis rebus,
post tantam societatis humanae turbationem, medicinam adhibeat peropportunam;
huiusque rei spem bonam auget Anni sczncti, qui appropinquat, auspicata
faustitas.
Necdum tamen audemus in praesenti aggrediendam Nobis proponere illius
Concilii oecumenici instaurationem, quod, nostrae memori iuventutis,
sanctissimus Pontifex Pius Nonus inchoavit, sed eius partem dumtaxat, quamvis
permagni momenti, perfecit. Cuius rei id profecto est causae, quod Nos quidem,
ut dux ille Israelitarum clarissimus, precibus veluti suspensi expectamus dum
bonus ac misericors Deus suae Nobis certius voluntatis consilium aperiat (52).
Inter haec vero, quamquam optime novimus sollertiae vestrae ac navitati
nullos esse stimulos admovendos, at meritissima potius laudum praeconia
tribuenda, conscientia tamen apostolici muneris Nostrique in omnes paterni
officii Nos admonet ac paene compellit, ut vestrum omnium quantumvis incensa
studia novis quodammodo igniculis inflammemus: ex quo certo fiat ut, quas
singuli singulas sortiti estis pascendas dominici gregis partes, eas
impensioribus in dies curis prosequamini.
Equidem quam multa, quam praeclara quamque opportuna, decessoribus Nostris
vobisque auctoribus, apud clerum omnemque populum fidelem et sapienter
excogitata sint, et feliciter inchoata atque etiam salubriter perfecta et pro
hominum adiunctis singulari cum laude absoluta, tum ex publica fama, editis
etiam scriptis disseminata aliisque monumentis confirmata, tum e privatis
uniuscuiusque vestrum et aliorum complurium nuntiis ad Nos delatis cognovimus,
et gratias immortali Deo agimus quantas maximas possumus. In his incepta
praesertim suspicimus multa eademque providentissime ad animos vel sanis
doctrinis instruendos, vel virtutibus ac sanctitate imbuendos: item coetus
clericorum la icorumque, seu pias uniones quas vocant, sacris inter infideles
expeditionibus sustentandis provehendis, ad regnum Christi Dei amplificandum
salutemque et temporariam et sempiternam barbaris gentibus importandam; tum
sodalitates iuvenum, et numero auctas et pietate in beatam Virginem atque in
sacram praesertim Eucharistiam singulari, cum eximia fidei, castimoniae,
interque ipsos veluti fraternae benevolentiae laude coniuneta. Consociationes
addimus alias virorum, mulierum alias, atque eucharisticas in primis, quae
augustum Sacramentum cum frequentioribus tum solemnioribus prosequendum
honoribus curant, pompis etiam magnificentissimis vicatim per urbes
deducendis; conventibus item cogendis celeberrimis vel e confluente vicinia
vel e popularium multitudine vel denique ex externorum quoque legatis
populorum prope omnium, omnibus tamen una fide, adoratione, prece, fruitione
caelestium bonorum mirifice copulatis.
Huic iam pietati ac.cepttn referimus sacri spiritum apostolatus latius
multo diffusum quanī antea, id est studium illud ferventissimum precibus primum
assiduis exemplisque vitae, deinde verbis bonis scriptionibusque frugiferis ac
ceteris etiam caritatis operibus adiumentisque enitendi, ut cum in singulis
animis hominum, tum in domestica ipsa et in civili communitate divino Cordi
Christi Regis debitus in primis amor, cultus et imperium restituatur. Huc item
spectat bonum certamen, veluti pro aris et focis, ineundum praehumque
multiplici e fronte committendum pro iuribus societatis religiosae ac
domesticae, Ecclesiae ac familiae, a Deo naturaque profectis, de ipsa liberorum
institutione. Huc denique pertinet omnium eorum summa, seu complexio, institutorum, consiliorum, et operum quae nomine actionis catholicae, Nobis
carissimae, perhibentur.
lam haec omnia, aliaque id genus permulta, quae commemorare longum est, non
modo firmiter retinenda sunt, verum etiam studiosius provehenda in dies, novisque incrementis augenda,
prout rerum hominumque condicio postulat. Quod si ardua haec videantur et
Past.oribus ac fidelium gregibus laboriosa, at eadem procul dubio necessaria
sunt, et in praecipuis sacri pastoris officiis ac vitae christianae rationibus
posita. Iisdem de causis apparet, – et multo clarius nimirum, quam ut
illustrari oporteat, – quantopere sint ea nexa inter se omnia et coniuncta cum
illa regni Christi instauratione quae in votis est, pacisque reconciliatione
christiana, quae huius est unius regni propria: pax Christi in regno Christi.
Atque illud velimus Sacerdotibus vestris renuncietis, venerabiles fratres,
Nos, tot laborum impigre pro Christi grege susceptorum cum testes tum socios
dudum atque participes, semper maximi fecisse et facere eorum sive in laboribus perferendis magnanimitatem sive industriam in novis usque rationibus
inveniendis, quibus novis necessitatibus occ quas temporum vices
induxerint; eosdemque Nobis eo arctiore unitatis vinculo, Nosque vicissim ipsis
paterna benignitate coniunctos fare, quo libentius arctiusque Pastoribus,
tamquam Christo ipsi, ducibus et magistris, et vitae sanctitate et obedientiae
integritate adhaeserint.
Quantam vero, venerabiles fratres, pro nostris propositis cogitatisque ad
rem deducendis in Clero regulari spem reponamus non est cur longo exsequamur
sermone, cum compertum vobis sit quantum is quidem conferat ad Christi regnum et
domi confirmandum et foris dilatandum. Etenim cum hoc suum habeant religiosarum
familiarum alumni, ut Christi non modo praecepta sed etiam consilia servent
exerceantque, iidem vel in sacrorum septorum umbratili palaestra rebus
caelestibus operam dantes vel in apertum campum progredientes, dum perfectae
christianae vitae speciem acl vivum sua vita exprimunt et sese totos bono
communi devoventes, qua uberius spiritualibus bonis potiantur, a rebus
omnibus terrenis suisque commodis abdicant, Christifideles, veluti exemplo continenter ob eorum oculos proposito, ad affiora
appetenda provocant; idque feliciter assequuntur, adiectis etiam praeclaris
christianae beneficentiae officiis qua omnibus corporum animorumque languoribus
medentur. Qua in re, ut ecclesiasticae historiae monumenta testantur, eo usque,
divina urgente caritate, saepe sunt progressi, ut in Evangelii praedicatione pro
animarum salute vitam profunderent, et sua ipsorum morte Christi regni fines,
fidei unitate christianaeque fraternitatis propagata, amplificarent.
Illud porro in Christifidelium mentes revocate, quod cum li, vobis cleroque
vestro auctoribus, in provehenda Christi cognitione et amore publice privatim
inculcando navant operam, tum demum maxime digni sunt qui salutentur genus
electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis (53); tum demum, et
ipsi Nobiscum et cum Christo arctissime coniuncti, Christi regno sua industria
et navitate propagando et instaurando, de communi hominum inter se pace optime
merentur. Haec enim vera quaedam iurium aequalitas in regno Christi viget
floretque, ut omnes eadem nobilitate insignes, eodem Christi sanguine pretioso
condecorentur; qui autem praeesse ceteris videantur, Christo Domino ipso suo
exemplo praeeunte, communium bonorum administri ac proinde famuli omnium
famulorum Dei, infirmorum praesertim atque omni ope destitutorum, et iure
vocentur et sint.
Attamen, quae rei socialis commutationes id genus adiutorum in opere divino
perseguendo necessitatem vel induxerunt vel auxerunt, eaedem nova pericula nec
panca nec levia imperitis peperere. Etenim, teterrimo bello vix dissipato,
civitatibus deinde partium agitatione perturbatis, ea hominum mentes animosque
studia effrenata pervaserunt, eaeque opinionum perversitates, ut iam sit
extimescendum ne optimus quisque Christifidelium atque etiam sacerdotum, falsa veri bonique specie allectus, lugenda errorum contagione inficiatur.
Quot enim sunt qui catholicas doctrinas profiteantur in iis quae spectent vel
ad civilis societatis auctoritatem debitumque obsequium eidem habendum, vel ad
ius proprietatis, vel ad agricolarum et opificum iura et officia, vel ad necessitudines civitatum inter ipsas aut inter opifices et dominos vel ad
rationes mutuas inter ecclesiasticam potestatem civilemque vel ad Sanctae Sedis
iura Romanique Pontificis atque ad Episcoporum privilegia vel ad ipsa denique
iura Christi Conditoris, Redemptoris ac Domini in homines singulos populosque
universos? lidem vero sermonibus, scriptis, omnique vivendi ratione haud
aliter se gerunt ac si ctoctrinae praeceptaque toties a Summis Pontificibus, a
Leone XIII praesertim, Pio X ac Benedicto XV, promulgata, aut nativum robur
amisissent aut penitus obsolevissent.
In quo genus quoddam modernismi moralis, iuridici ac socialis est agnoscendum; quod quidem, una cum modernismo illo dogmatico, impense reprobamus.
Illae igitur doctrinae revocandae sunt ac praecepta quae digimus;
excitandusque in omnibus idem fidei divinaeque ardor caritatis, qui unus possit
et illarum piane sensum aperire et horum observantiam urgere. Quod potissimum
in christiana iuventute instituenda praestari volumus, in illa maxime quae
feliciter in spem sacri ordinis adolescit; ne ea videlicet in hac tanta rerum
conversione atque opinionum omnium perturbatione, fluctuans, ut ait Apostolus,
circumferatur omni vento doctrinae in nequitia h,ominum, in astutia ad
circumventionem erroris (54).
Ex hac vero Apostolicae Sedis veluti specula et quasi aree circumspectantibus
Nobis, venerabiles fratres, nimis adhuc multi occurrunt qui vel Christum penitus
ignorantes vel non eius integram germanamque doctrinam, praescriptamve unitatem retinentes, necdum sunt de hoc ovili, ad
quod tamen divinitus destinantur. Quamobrem qui Pastoris aeterni gerit vices,
facere non potest quin et iisdem studiis inflammatus, easdem voces usurpet,
brevissimas illas quidem sed amoris atque indulgentissimae pietatis plenas: Et
îllas (oves) oportet me adducere (55); itemque memoria repetens, laetitiis
omnibus excipiat eiusdem illud Christi vaticinium: Et vocem meam audient et
fiet unum ovile et unus Pastor (56). Atque ita faxit Deus ut, quod Nos vobiscum,
venerabiles fratres, vestroque cum coetu Christifidelium concordibus votis
precibusque imploramus, hanc suavissimam divini Cordis certamque vaticinationem
quamprimum videamus optatissimo eventu comprobatam.
Huius autem religiosae unitatis veluti auspicium quoddam affulsisse visum
est cum illud accidit, quod minime vos latet, praeclare factum, hoc quidem
postremo tempore, omnibus inexpectatum, nonnullis etiam fortasse iniucundum,
Nobis certe vobisque iucundissimum: principes plerosque viros ac nationum
rectores paene omnium, uno veluti istinctu pacis permotos, cum hac Apostolica
Sede seu veterem revocare amicitiam, seu primum pacisci concordia.m quasi certatim voluisse. Quod equidem Nos iure gaudemus, neque id propter amplificatam
solum Ecclesiae auctoritatem, sed ob auctum etiam eiusdem beneficentiae
splendorem, subiectamque omnibus experientiam virtutis sane mirificae qua haec
una Dei Ecclesia valet ad prosperitatem omnem, civilem etiam ac terrenam,
hominum societati comparandam.
Quamquam enim ea, divino iussu, rectà spiritualibus nec perituris bonis
intendit, tamen, ut omnia sunt apta inter se ac nexa cohaerent, prosperitati
etiam terrenae tum singulorum hominum, tum ipsius humanae societatis sic favet
ut plus favere minime posset, si iisdem omnino provehendis instituta esse
videretur.
Quod si terrenis hisce
negotiis mereque politicis moderandis, sine ratione, se immiscere nefas putat
Ecclesia, eedem tamen iure suo contendit ne quid inde causae prae tendat civilis
potestas, sive altioribus illis bonis, quibus salus hominum sempiterna
continetur, quoquo modo obsistendi, sive damnum perniciemve iniquis legibus
iussisqua intentandi, sive divin.am Ecclesiae ipsius constitutionem
labefactandi, sive denique sacra Dei iura in civili hominum communitate
conculcandi.
Eodem igitur prorsus proposito, iisdem etiam verbis usi, quibus
desideratissimus, quem saepius appellavimus, decessor Noster, Benedictus XV, in
extrema illa sua Allocutione die XXI Novembris superioris anni habita, quae de
rationibus mutuis Ecclesiam inter et civilem societatem ordinandis fuit, sancte
professus est, et ipsi Nos profitemur ac denuo confirm amus: « in pactiones
huiusmodi Nos minime passuros ut quidquam irrepat quod sit ab Ecclesiae alienum
dignitate aut liberiate; quam, quidem salvam esse atque incolumem vehementer
interest, hoc maxime tempore, ad ipsam civilis convictus prosperitatem ».
Quae cum ita sint, quo animi dolore in tot nationum numero, quae cum hac
Apostolica Sede amicitiae vinculis continentur, Italiam deesse videamus, vix
opus est dicere; Italiani inquimus, patriam Nobis carissimam, a Deo ipso, qui
rerum omnium temporumque cursum atque ordinem sua providentia gubernat,
delectam, in qua Vicarii sui in terris sedem collocaret, ut haec alma urbs,
domicilium quondam imperii, amplissimi sed tamen certis quibusdam circumscripti
terminis, iam totius orbis terrarum caput evaderet; quippe quae divini
Principatus sedes, omnium gentium nationumque fines sua natura transcendentis,
populos omnes nationesque complectatur. At vero tum huius Principatus et origo
et divina natura, tum universitatis Christifidelium in toto orbe degentium ius
sacrosanctum postulat, nulli ut idem sacer Principatus humanae potestati, nullis
legibus(licet hae Romani Pontificis libertatem quibusdam
praesidiis seu cautionibus communire polliceantur) obnoxius esse videatur, at
sui penitus iuris ac potestatis et sit et manifesto appareat.
Verum illa libertatis praesidia, quibus divina ipsa Providentia, humanarum
rerum gubernatrix atque arbitra, non solum sine detrimento, sed magno cum
Italiae emolumento, Romani Pontificis auctoritatem communiverat; praesidia illa
quae tot saeculis divino eiusdem libertatis tutandae consilio apte responderant,
quorum nec divina hodiedum Providentia indicavit neque hominum consilia quidquam
simile invenerunt quod eadem praesidia congruenter compensaret; praesidia illa
hostili vi protrita atque etiamnum violata absonam eam Romano Pontifici vitae
condicionem effecerunt quae omnium Christifidelium per orbem universum animos
gravi perpetuaque tristitia perfundat. Nos igitur, decessorum Nostrorum heredes
ut consiliorum ita et officiorum, eademque praediti auctoritate, cuius solius
est de re tanti momenti decernere, non equidem inani quadam terreni regni
cupiditate adducti, qua vel leviter moveri prorsus Nos puderet, verum de humano
exitu Nostro cogitantes, memores severissimae rationis, quam divino Ludici
reddituri sumus, pro Nostri sanctitate officii, quas iidem decessores Nostri ad
iura Apostolicae Sedis dignitatemque defendendam expostulationes fecerunt,
easdem Nos hoc loco renovamus.
Ceterum nihil erit umquam Italiae ab hac Apostolica Sede metuendum
detrimenti; siquidem Pontifex Romanus, quicumque demum ille fuerit, is profecto
semper erit qui illud Prophetae ex animo usurpet: Ego cogito cogitationes pacis
et non a fflictionis (57), pacis, inquimus, verae ac propterea minime a iustitia
seiunctae, ut iure possit subdi: Iustitia et pax osculatae sunt (58). Dei autem
omnipotentis miserentisque erit efficere ut haec laetissima dies tandem
illucescat, bonorum omnium
fecundissima tum regno Christi instaurando tum Italiae rebus universique orbis
componendis: ne vero id frustra fiat, omnes qui recte sentiunt, dent operam
diligenter.
Quae pacis munera suavissima quo citius hominibus tribuantur,
omnes Christifideles enixe adhortamur ut una Nobiscum sanctis precibus
insistant, per hos praesertim dies Natalis Christi Domini, Regis Pacifici, quo
mundum ingrediente, angelicae militiae primum concinuere: Gloria in altissimis
Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis (59).
Huius denique pacis quasi pignus volumus esse, venerabiles fratres,
Apostolicam benedictionem Nostram, quae et singulis e clero populoque fideli et
civitatibus ipsis domibusque christianis fausta omnia portendens, tum vivis
prosperitatem afferat tum vita functis requietem et beatitatem sempiternam:
eamque benedictionem vobis et clero populoque vestro, testem benevolentiae
Nostrae, amantissime impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIII
Decembris MDCCCCXXII, Pontificatus Nostri anno primo.
PIUS PP. XI
.
(1) II Cor. VI, 11.
(2) II Cor. XI, 28.
(3) Ier. VIII. 15.
(4) Ier. XIV, 19.
(5) Isa. LIX. 9, 11.
(6) Cor. II, 14.
(7) Ephes. IV, 12.
(8) Marc. VII, 23.
(9) Eccle. I, 2, 14.
(10) Iac. IV, 1.
(11) Prov. XIV, 31,
(12) S. August. De Civ. Dei, lib. IV, c. 3.
(13) Is. 28.
(14) Io. XV, 5.
(15) Luc. XI, 23.
(16) Eph. V, 32.
(17) Col. III, 15
(18) Io. XIV, 27.
(19) I Reg. XVI, 7.
(20) Matth., XXIII, 8.
(21) Io. XV, 12.
(22) Gal. VI, 2.
(23) Ps. IX, 5.
(24) Is. XXXII, 17.
(25) Eph. II, 14 et ss.
(26) II Cor. V, 19.
(27) Io. III, 16.
(28) 2 a, 2ae, q. 29, III, ad 3um.
(29) Rom. XIV, 17.
(30) Matth. XVI, 26.
(31) Matth. X, 28; Luc. XII, 14.
(32) Matth. VI, 33; Luc. XII, 31.
(33) Phil. IV, 7.
(34) Eccli. XLI, 17.
(35) Ps. CXVIII, 165.
(36) Prov. XIII, 13.
(37) Matth. XXII, 21.
(38) Io. XIX, 11.
(39) Matth. XXIII. 2.
(40) Rom. XIII, 1.
(41) S. August., De moribus Ecclesiae Catholicae, I, 31.
(42) Reg. XVI, 7.
(43) Coloss. III, 11.
(44) Ephes. III, 15.
(45) Act. XX, 26.
(46) II Cor. v, 18, 20.
(47) I Cor. IV, 1.
(48) Matth. v, 13, 14.
(49) I Petr. v, 3.
(50) Matth. v, 19.
(51) Ephes. IV, 15, 16.
(52) Iudic. VI, 17.
(53) I Petr. II, 9.
(54) Eph. IV, 14.
(55) Io. X, 16.
(56) Ibid.
(57) Ier. XXIX, 11.
(58) Ps. LXXXIV, 11.
(59) Luc. II, 14