PIUS PP. XI
EPISTOLA ENCYCLICA
ECCLESIAM DEI
AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS,
PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS,
EPISCOPOS
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS,
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
IN NATALI CCC SANCTI IOSAPHAT MARTIRIS,
ARCHIEPISCOPI POLOCENSIS RITUS ORIENTALIS.
VENERABILES
FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Ecclesiam Dei admirabili consilio
sic constitutam, ut in plenitudine temporum esset immensae familiae instar,
quae humani generis universitatem complecteretur, eum aliis insignitis notis,
tum oecumenica unitate scimus divinitus esse conspicuam. Etenim Christus Dominus
non modo quod ipse a Patre munus acceperat, solis Apostolis demandavit, eum
dixit: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete
omnes gentes (1); sed etiam Apostolorum summe unum voluit esse collegium,
dupliciter coagmentatum arctissimo vinculo, intrinsecus quidem fide eadem et
caritate, quae diffusa est in cordibus ... per Spiritum sanctum; (2) extrinsecus
autem unius in omnes regimine, cum Apostolorum principatum Petro contulerit,
tamquam perpetuo unitatis principio ac visibili
fundamento. Hanc eis unitatem sub vitae mortalis exitum diligentissime commendavit
(3); hanc ipsam a Patre summis precibus petiit (4), impetravitque, exauditus pro sua reverentia
(5).
Itaque coaluit crevitque Ecclesia in «unum corpus » et ipsum uno vivum
vigensque spiritu: cuius quidem est caput Christus, ex quo totum corpus
compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis (6); sed
eiusdem, ea ipsa de causa, aspectabile caput is est qui Christi vice fungitur in
terris, Pontifex Romanus. In eum, ut successorem Petri, perpetuo cadit illa
Christi vox: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (7), isque vicarium illud munus,
Petro collatum, semper exercens, fratres suos confirmare, ubi opus fuerit, omnesque dominici gregis et agnos et oves pascere non desinit.
Iam vero nihil unquam tam hostiliter inimicus homo, quam Ecclesiae unitatem regiminis, quacum « unitas spiritus in vinculo pacis »
(8) coniungeretur, appetiit; qui si nequaquam adversus Ecclesiam ipsam praevalere
potuit, effecit tamen, ut filios non paucos atque etiam integros populos ab eius
gremio complexuque distraheret. Quam ad rem vel nationum inter nationes
certamina, vel alienae a religione ac pietate leges, vel fluxorum bonorum
incensiora studia multum valuerunt.
Maxima autem atque omnium luctuosissima fuit Byzantinorum lica ab oecumenica
unitate discessio; cui malo etsi Lugdunense Concilium ac Florentinum mederi visa
sunt, tamen deinceps denuo illud erupit hodieque perseverat, magno scilicet cum
animarum detrimento. Inde cernimus transversos actos esse pessumque ire cum
alios tum Slavos Orientales, quamquam hi diutius quam ceteri in Ecclesiae
matris sinu permanserunt. Constat enim eos cum hac Apostolica Sede aliquid rationis habere consuevisse, etiam post Michaėlis Caerularii schisma, quam consuetudinem, incursionibus primum Tartarorum,
tum Mongolorum intermissam, repetiisse deinceps ac retinuisse, dum potentium
contumacia non sunt prohibiti.
Nec vero in hac causa Romani Pontifices quicquam praetermiserunt quod esset
suarum partium; quorum nonnulli singulare studium curamque ad Slavorum
Orientalium salutem contulerunt : ut Gregorius VII, qui principi Kioviensi «
Demetrio regi « Russorum et reginae uxori eius » regnum auspicantibus, cum Romae
ab eorum filio rogatus esset, amicissime omnia a Deo bona per litteras est
precatus (9); ut Honorius III, qui ad civitatem Novogorodensem legatos misit; quod
etiam fecit Gregorius IX, itemque non multo post Innocentius IV, qui magni
fortisque animi virum eo legavit, Ioannem de Plano Carpino, Franciscalis
familiae ornamentum. Huius quidem decessorum Nostrorum diligentiae fructus
exstitit anno MCCLV, cum concordiae et unitatis reconciliatio facta est, ob
eamque celebrandam nomine et auctoritate Pontificis abbas Opizo, eiusdem
legatus, insigne regium Danieli, Romani filio, solemnibus caeremoniis, imposuit.
Itaque, secundum venerandam antiquiorum Slavorum Orientalium traditionem
moremque, id etiam consecutum est, ut in Florentino Concilio Isidorus,
metropolita Kioviensis et Moscoviensis idemque S. R. E. Cardinalis, suorum
quoque popularium verbis, catholicam unitatem in fide Apostolicae Sedis
professus sit sancte se inviolateque servaturum.
Mansit igitur Kioviae plures quidem annos redintegrata coniunctio; cuius
dirimendae causas illae perturbationes auxerunt, quae consummatae sunt in rebus
publicis, ineunte saeculo XVI; ea tamen anno MDXCV feliciter renovata est et,
anno post, in conventu Brestensi promulgata, auctoribus et agentibus metropolita
Kioviensi aliisque Ruthenorum Episcopis; quos quidem Clemens VIII amantissime
excepit, editaque constitutione Magnus Dominus christifideles universos
appellavit, ut Deo grates agerent, « qui semper cogitat cogitationes pacis, et
vult omnes salvos fieri « et ad agnitionem veritatis venire ».
Illa autem ut in
perpetuum unitas consensioque consisteret, eam providentissimus Deus sanctitatis
simul et martyrii tamquam signo consecravit. Quae tanta laus obtigit
Archiepiscopo illi Polocensi, Iosaphat, ritus slavonici orientalis, quem iure
praeclarum vel decus vel columen Slavorum Orientalium agnoscimus; siquidem vix
aliquis alius magis eorum nomen illustravit, aut melius saluti consuluit, quam
hic ipsorum et Pastor et Apostolus, praesertim cum sanguinem suum pro Ecclesiae
sanctae unitate profudit. Cuius praeclarissimi martyrii natalis cum adsit
trecentesimus, admodum Nobis placet tanti viri memoriam renovare, quo maioribus
bonorum precibus Dominus exoratus « excitet in Ecclesia sua spiritum, « quo
repletus beatus Iosaphat, Martyr et Pontifex ... animam suam « pro ovibus posuit
» (10); auctoque in vulgus unitatis promovendae studio, continuetur quod ipse
urgebat, opus, usque dum promissum illud Christi idemque sanctorum omnium
optatum eveniat: et fiet unum ovile et unus Pastor (11).
Hic parentibus quidem ab unitate dissitis ortus est, at sancte ablutus,
accepto Ioannis nomine, a teneris unguiculis pietatem coluit; cumque splendorem
sequeretur liturgiae Slavonicae, veritatem ante omnia Deique gloriam
quaesivit, ob eamque rem, nullis humanis impulsus rationibus, ad communionem
Ecclesiae unius oecumenicae seu catholicae se puerulus applicavit; ad cuius
quidem communionem se destinatum ipso rite suscepto baptismate iudicabat. Quin
etiam, caelesti quodam instinctu se moveri sentiens ad sanctam universaliter
redintegrandam unitatem, plurimum eo sese conferre posse intellexit, si ritum
orientalem Slavonicum et Basilianum vitae monasticae institutum in Ecclesiae
universalis unitate retineret. Quare anno MDCIV inter monachos sancti Basilii
alumnos cooptatus, depositoque Ioannis nomine appellatus Iosaphat, omnium
exercitationi virtutum se totum dedit, pietatis maxime et austeritatis. Quem
enim Crucis amorem a prima aetatula, Iesum Crucifixum contemplando, conceperat,
eum perpetuo deinceps ostendit prorsus singularem.
Testis autem est metropolita Kioviensis Iosephus Velamin Rutsky qui eidem
monasterio archimandrita praefuerat, « in vita monastica eum brevi tempore ita
profecisse ut aliorum magister « esse posset ». Itaque ubi sacerdotio auctus
est, archimandrita ipse Iosaphat renuntiatur et monasterio praeficitur. Is in
huius administratione muneris, non modo monasterium continensque templum sarta
tecta tueri, eaque contra inimicorum impetus communire studuit, verum etiam,
quia deserta fere a
fidelibus erant, idcirco instituit dare operam, ut eadem christianus populus
iterum celebraret. Interea vero, in primis de suorum civium cum Petri cathedra
coniunctione sollicitus, quaecumque ad eam qua promovendam qua confirmandam
argumenta suppeterent, undique conquirebat, praesertim libros liturgicos
pervolutando, quibus Orientales ipsique dissidentes secundum sanctorum Patrum
praescripta uti consuevissent.
Hac igitur tam diligenti praeparatione adhibita, unitatis instaurandae
negotium coepit tanta simul cum vi et suavitate tantoque cum fructu agere, ut ab
ipsis adversariis « raptor animarum » nuncuparetur. Etenim mirabile est, quam
multos ad unicum ovile Iesu Christi perduxerit, eosque ex omni ordine ac genere,
plebeios, mercatores, equites, praefectos quoque et administratores
provinciarum, ut de Polocensi Sokolinski, de Novogrodecensi Tyszkievicz, de
Smolenscensi Mieleczko accepimus. Sed vel multo latiorem in campum produxit
apostolatum suum, ex quo Ecclesiae Polocensi datus est antistes. Cuius quidem
apostolatus incredibilem sane oportet fuisse vim, cum exempla exhiberet vitae
castissimae, pauperrimae, abstinentissimae, tantae autem erga indigentes
liberalitatis, ut ad eorum inopiam sublevandam hic omophorion oppignerarit; cum
intra religionis fines admodum se contineret, nec quicquam de rebus politicis
attingeret, quamvis non semel nec parum idem sollicitatus esset ad curas
contentionesque civiles obeundas; cum denique praeclaro studio niteretur
sanctissimi Episcopi, qui verbis scriptisque finem non faciebat inculcandae
veritatis. Plura enim ad popularium ingenium a se accommodatissime composita in
lucem edidit, ut de primatus Petri, de baptismate s. Vladimiri, ut defensionem unitatis
catholicae, catechismum ad rationem beati Petri Canisii exactum, et id genus
alia. Cum autem multus esset in utroque clero ad officii diligentiam exhortando,
sensim, excitato ministerii sacerdotalis ardore, perfecit, ut populus, rite in
doctrina christiana institutus, aptaque divini verbi praedicatione nutritus,
sacramenta sacramque liturgiam frequentare assuesceret, atque ad vivendi
disciplinam usque sanctiorem renovaretur. Ita longe lateque Dei spiritu
diffuso, Iosaphat unitatis opus, cui se devoverat, magnifice confirmavit. At
vero tum maxime confirmavit illud atque adeo consecravit, cum pro eodem martyr
occubuit, et quidem voluntate summa, magnanimitate mirabili. Martyrium in
mente semper, in ore frequenter habebat; martyrium sibi celebri in concione
optavit; martyrium denique, tamquam singulare Dei beneficium, implorabat; ut
paucis ante mortem diebus, ubi de paratis sibi insidiis est admonitus, «
Domine, inquit, da mihi ut sanguinem pro « unitate et oboedientia Sedis
Apostolicae profundere valeam ». –Voti factus est compos die dominico XII
Novembris a. MDCXXIII, cum circumsistentibus hostibus, qui unitatis Apostolum
petebant, obviam se hilaris et comis obtulit, precatusque, ad Magistri Dominique sui similitudinem, ne suos domesticos laederent, se ipsum in eorum manus
tradidit; cumque vulneribus crudelissime conficeretur, non cessavit ad extremum
spiritum rogare Deum, ut suis percussoribus ignosceret.
Huius tam incliti martyrii magna fuere emolumenta: praesertim multum
firmamenti ac roboris accessit Episcopis Ruthenis, qui duobus mensibus post,
missis ad sacrum Consilium Fidei propagandae litteris, ita professi sunt «
vitam nostram cum sanguine, « prout iam unus ex nobis profudit, pro fide
catholica profundere « paratissimos nos offerimus ». Ingens etiam hominum
numerus, in quibus ipsi Martyris interfectores, in sinum unius Ecelesiae se
subinde receperunt.
Sanguis igitur sancti Iosaphat, quemadmodum abhinc tribus saeculis, ita nunc
maxime, pignus pacis atque unitatis sigillum exstat; nunc, inquimus, cum tanta
fraterna caede miserrimas Slavorum provincias, turbulentissimis motibus
perturbatas, efferatorum bellorum furor cruentavit. Hunc enim sanguinem exaudire veluti
videmur melius loquentem quam Abel (12), Slavosque fratres compellantem, ut
quondam, Christi Iesu verbis: Oves sine pastore iacent. Misereor super
turbam. Et vere, quam miserabili condicione ii premuntur! in quantis rerum
omnium angustiis versantur! quot patria extorres! quae corporum strages ! quae
pernicies animorum! Equidem haec Slavorum tempora contemplantes, multo sane
deteriora quam quae noster deplorabat, vix pro paterna animi caritate continere
lacrimas possumus.
Nos quidem, ut tantam miseriarum molem levaremus, opem calamitosis ultro
afferre studuimus, nihil humani spectantes, nulloque inter indigentes facto
discrimine, dumtaxat egentissimo cuique praesentissime opitulantes. Verum haud
par fuit tantae necessitati Nostra facultas. Nec vero prohibere potuimus quin,
quavis religione contempta, contra veritatem ac virtutem indignitates
increbrescerent, atque adeo, nonnullis in locis, ad carcerem, ad necem usque
christiani homines atque ipsi sacerdotes et sacrorum antistites quaererentur.
Haec Nobis mala intuentibus, id haud mediocri est solacio, quod
praeclarissimi Slavorum Antistitis commemoratio solemnis occasionem praebet sane
opportunam ad paternum animum, quem erga Slavos omnes Orientales gerimus,
declarandum, iisdemque proponendam bonorum omnium summam, quae in Ecclesiae
sanctae oecumenica unitate consistit.
Ad quam unitatem cum dissidentes impense cohortamur, tum christifideles
universos, Iosaphat auctore et magistro, contendere cupimus, ut pro viribus suam
quisque Nobis operam studiumque navent. Hi porro intelligant non tam
disputationibus aut incitamentis aliis, quam sanctae vitae exemplis officiisque
hanc esse unitatem promovendam, in primis vero caritate erga Slavos fratres
ceterosque Orientales, secundum illud Apostoli: Eandem caritatem habentes,
unanimes, idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam,
sed in humilitate superiores sibi invicem
arbitrantes, non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum
(13).
Qua in re, quemadmodum Orientales dissidentes oportet ut, antiquis
praeiudicatis opinionibus depositis, veram Ecclesiae vitam cognoscere studeant,
neque in Ecclesiam Romanam privatorum culpas conferant, quas ipsa quidem et
damnat et emendare connititur; sic Latini homines uberius altiusque res moresque
cognoscant Orientalium, ex quorum intima cognitione tam multum efficacitatis in
sancti Iosaphat operam redundavit.
Hisce rationibus permoti, Nos Institutum Pontificium Orientale, a decessore
Nostro desideratissimo, Benedicto XV, conditum, novis studiis fovendum curavimus; illud persuasum habentes, ex recta rerum cognitione aequam hominum
existimationem itemque sinceram benevolentiam efflorescere, quae, Christi
caritate coniuncta, religiosae unitati quam maxime est, Dei munere, profutura.
Hac enimvero caritate afflati, sentient omnes quod divinitus docet Apostolus:
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci; nam idem Dominus omnium, dives in
omnes qui invocant illum (14). Praeterea, quod maius est, eidem Apostolo
praecipienti religiose obsecuti, non praeiudicatas tantum opiniones, sed etiam
inanes suspiciones, simultates, odia, denique omnes a christiana caritate aversos
animorum motus, quibus inter se nationes dividuntur, exuent atque deponent. Sic
enim idem Paulus: Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum
actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum
imaginem eius qui creavit illum: ubi non est Gentilis et Iudaeus ... Barbarus et
Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus (15).
Ita hac et singulorum hominum et populorum conciliatione perfecta, coniunctio
simul perficietur Ecclesiae, in eiusdem sinum redeuntibus omnibus, quotquot,
quavis de causa, sint ab ea seiuncti. Quae coniunctionis perfectio non humano
quidem consilio fiet, sed unius bonitate Dei, qui non est
personarum acceptor, quique nihil discrevit inter nos et illos (16): fiet autem,
ut omnes aequo iure utantur coniuncti populi, cuiusvis sint generis aut linguae,
quorumvis rituum sacrorum, quos Romana Ecclesia et sanctissime semper venerata
retinuit, semperque decrevit retinendos, iisdem se tamquam pretiosis vestibus
exornans, quasi regina ... in vestito deaurato, circumdata varietate (17).
Quoniam vero haec populorum omnium in oecumenica unitate consensio, ut opus
in primis Dei, divinis est auxiliis praesidiisque comparanda, piis sedulo
insistamus precibus, esempla ac documenta sequentes sancti ipsius Iosaphat, qui
orationis potissimum virtute fretus pro unitate elaborabat.
Eodemque auctore et duce, augustum maxime Eucharistiae Sacramentum
percolamus, pignus causamque praecipuam unitatis, mysterium illud fidei, cuius
amorem studiosamque consuetudinem quotquot Slavi Orientales in ipso a Romana
Ecclesia discessu conservarunt, iidem graviorum haeresum impietatem defugerunt.
Ex quo tandem sperare licebit, quod Ecclesia mater pie fidenterque precatur in
mysteriis iisdem celebrandis, ut Deus unitatis et pacis propitius dona concedat,
quae sub oblatis muneribus mystice designantur (18); quod ipsum coniunctis
precibus utrique, inter sacrificandum, orant Latini et Orientales: hi « pro
unitate omnium Dominum invocantes », illi eidem Christo Domino supplicantes ut «
respiciens fidem Ecclesiae suae, eandem secundum voluntatem suam pacificare et
coadunare dignetur ».
Alterum unitatis reconciliandae vinculum cum Orientalibus Slavis in eorum
singulari studio erga magnam Dei Matrem Virginem ac pietate continetur, eos ab
haereticis compluribus seiungens, nobisque efficiens propiores. In quo quidem
Iosaphat cum magnopere praestabat, tum ad unitatem persuadendam plurimum
confidebat: quare icunculam, ut mos est Orientalium, peculiariter venerari solitus
erat Deiparae Virginis, quae a monachis Basilianis et in ipsa Urbe, ad
sanctorum Sergii et Bacchi, a christifidelibus cuiuslibet ritus religiosissime
colitur, ut Regina pascuorum. Eam igitur benignissimam Matrem praesertim hoc
titulo invocemus, ut dissidentes fratres ad salutaria pascua deducat, ubi
Petrus, in successoribus suis nunquam deficiens, Pastoris aeterni vicarius,
christiani gregis et agnos et oves pascit universos ac moderatur.
Postremo, Caelites omnes in re tanta adhibeamus advocatos, eos maxime qui
apud Orientales olim sanctitatis sapientiaeque opinione floruerunt, hodieque
magna populorum florent veneratione et cultu. Sed primum omnium deprecatorem
appellemus Iosaphat, qui unitatis causam ut fortissime propugnavit, dum vixit,
ita nunc foveat apud Deum ac validissime tueatur. — Quem quidem Nos his
decessoris Nostri immortalis memoriae Pii IX obsecramus supplicibus verbis: «
Utinam, sanctae Iosaphat, tuus ille cruor, quem pro Christi Ecclesia effudisti,
sit illius unionis pignus cum sancta hac Apostolica Sede, quam semper in votis
habuisti, quamque diu noctuque enixis precibus a Deo Optimo Maximo expostulasti.
Quod ut tandem aliquando eveniat, apud ipsum Deum caelestemque Aulam Te
deprecatorem assiduum exoptamus ».
Auspicem divinorum munerum ac testem benevolentiae Nostrae, vobis,
venerabiles fratres, et clero populoque vestro apostolicam benedictionem
amantissime impertimus.
Datum Romae apud sanctum Petrum, die XII mensis Novembris, anno
MDCCCCXVIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
(1) Matth., XXVIII, 18, 19.
(2) Rom., V, 5.
(3) Ioann., XVII, 11, 21, 22.
(4) Ibid.
(5) Hebr., V, 7.
(6) Eph., IV, 4, 5, 15, 16.
(7) MATTH., XVI, 18.
(8) Eph., IV. 3.
(9) Ep., lib. 2, ep. 74, apud MIGNE, Patr. lat., t. 148, col.
425.
(10) In officio S. Iosaphat.
(11) Ioann., X, 16.
(12) Hebr., XII, 24.
(13) Phil., II, 2-4.
(14) Rom., X, 12.
(15) Coloss., III, 9-11.
(16) Act., X, 34.
(17) Ibid., XIV, 9.
(18) Psalm. XLIV, 10.
(19) Secreta Missae in solemnitate Corporis Christi.