 |
PIUS PP. XI
LITTERAE ENCYCLICAE
MORTALIUM ANIMOS
AD RR. PP. DD. PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE VERA RELIGIONIS UNITATE FOVENDA.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Mortalium animos nunquam fortasse alias tanta incessit cupiditas fraternae
illius, qua – ob unam eandemque originem ac naturam – inter nos obstringimur
copulamurque, necessitudinis cum confirmandae tum ad commune humanae societatis
bonum transferendae, quantam per nostra haec tempora incessisse videmus. Cum
enim nationes pacis muneribus nondum piene fruantur, quin immo vetera alicubi et
nova discidia in seditiones inque civiles conflictiones erumpant;
controversias autem sane plurimas, quae ad tranquillitatem prosperitatemque
populorum pertinent, dirimi nequaquam liceat, nisi concors eorum actio atque
opera intercedat, qui Civitatibus praesunt earumque negotia gerunt ac provehunt;
facile intellegitur – eo magis quod de generis humani unitate iam nulli
dissentiunt – quare eupiant plerique, ut, universa eiusmodi germanitate
instinetae, cotidie arctius variae inter se gentes cohaereant.
Rem haud dissimilem in iis,
quae invectam a Christo Domino Novae Legis ordinationem respieiunt, efficere
quidam contendunt. Quod enim pro comperto habeant, homines quovis religionis
sensu destitutos perraro inveniri, idcireo eam in spem ingressi videntur, haud
difficulter eventurum, ut populi, etsi de rebus divinis alii aliud tenent, in
nonnullarum tamen professione doctrinarum, quasi in communi quodam spiritualis
vitae fundamento, fraterne consentiant. Qua de causa ab iis ipsis conventus,
coetus, contiones, haud mediocri cum auditorum frequentia, haberi solent, et
advocari illue ad disceptandum promiscue omnes, cum ethnici omne genus, tum
christifideles, tum etiam qui ab Christo infeliciter descivere vel qui divinae
eius naturae ae legationi praefracte pertinaeiterque repugnant. Eiusmodi sane
molimenta probari nullo patto catholi.cis possunt, quandoquidem falsa eorum
opinione nituntur, qui eensent, religiones quaslibet plus minus bonas ac
laudabiles esse, utpote quae etsi non uno modo, aeque tamen aperiant ac
significent nativum illum ingenitumque nobis sensum, quo erga Deum ferimur
eiusque imperium obsequenter agnoscimus. Quam quidem opinionem qui habent, non
modo ii errant ac falluntur, sed etiam, cum veram religionem, eius notionem
depravando, repudient, tum ad naturalismum et atheismum, ut aiunt, gradatim
deflectunt: unde manifesto consequitur, ut ab revelata divinitus religione
omnino reeedat quisquis talia sentientibus molientibusque adstipulatur.
At fucata quadam retti specie nonnulli facilius decipiuntur cum de unitate
agitur christianos inter omnes fovenda. Nonne – dictitari solet – aequum est,
immo etiam cum officio consentaneum, quotquot Christi nomen invocant, eos et a
mutuis criminationibus abstinere sesti et mutua tandem aliquando caritate
coniungi? Ecquis enim dicere audeat, ab se Christum amari, nisi pro viribus
optata ipsius perficienda curet, Patrem rogantis ut discipuli sui « unum »
essent? (1) Atque idem Christus discipulos suos nonne hac veluti nota insigniri ab
ceterisque distingui voluit, ut scilicet inter se diligerent : « In hoc
cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem
»? (2) Christiani quidem universi – addunt – utinam « unum » essent: etenim ad
propulsandam impietatis luem multo plus possent, quae, cum latius in dies serpat
ae pervagetur, enervare Evangelium parat. Haec aliaque id genus iactant atque
inflant qui panchristiani vocantur; iidemque tantum abest ut pauci admodum
rarique sint, ut, contra, in integros veluti ordines creverint, et in societates
coiverint late diffusas, quas plerumque, etsi alii alia imbuti de rebus fidei
doctrina, acatholici homines moderantur. Inceptum interea istud tam actuose
provehitur, ut multifariam sibi civium assensum conciliet, et ipsos complurium
catholicorum animos spe capiat alliciatque talis efficiendae unionis quae cum
Sanctae Matris Ecclesiae votis congruere videatur, cui profecto nihil
antiquius quam ut devios ad gremium suum filios revocet ac reducat. Verum sub
horum illecebris blandimentisque verborum error latet sane gravissimus, quo
catholicae fidei fundamenta penitus disiiciuntur.
Conscientia igitur apostolici officii cum moneamur, ut dominicum gregem
perniciosis ne sinamus circumveniri fallaciis, vestram, Venerabiles Fratres, in
cavendum eiusmodi malum diligentiam advocamus; confidimus enim, per scripta et
verba cuiusque vestrum posse facilius et ad populum pertingere et a populo
intellegi quae mox principia et rationes proposituri sumus, unde catholici
accipiant quid sibi sentiendum agendumve cum res est de inceptis quae eo
spectant, ut, quotquot christiani nuncupantur, ii omnes in unum corpus quoquo
pacto coalescant.
A Deo, universarum rerum Conditore, idcirco creati sumus ut
eum cognosceremus eique serviremus; plenum igitur Auctor noster ius habet, ut
sibi a nobis serviatur. Potuit quidem Deus regundo homini unam tantummodo
praestituere naturae legem, quam scilicet, creando, in eius animo insculpsit,
eiusque ipsius legis ordinaria deinceps providentia temperare incrementa; at
vero praecepta ferre maluit, quibus pareremus, et decursu aetatum, scilicet ab
humani generis primordiis ad Christi Iesu adventum et praedicationem, hominem
ipsemet officia docuit, quae a natura rationis participe sibi Creatori
deberentur: « Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in
prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio » (3). Liquet inde, verum religionem esse
posse nullam praeter eam quae verbo Dei revelato nititur: quam quidem
revelationem, fieri ab initio coeptam et sub Veteri Lege continuatam, Christus
ipse Iesus sub Nova perfecit. Iamvero, si locutus est Deus – quem reapse
locutum, historiae fide comprobatur –, nemo non videt, hominis esse, Deo et
revelanti absolute credere et omnino obedire imperanti: utrumque autem ut nos,
ad Dei gloriam nostramque salutem, recte ageremus, Unigenitus Dei Filius suam in
terris Ecclesiam constituit. Porro qui se christianos profitentur, putamus eos
facere non posse quin credant, Ecclesiam quandam, eandemque unam, ab Christo eonditam esse; verum si e
quaeritur praeterea, qualem, Auctoris sui voluntate, eam esse oporteat,
iam non omnes consentiunt. Ex iis enim bene multi, exempli causa, negant,
Ecclesiam Christi adspectabilem acque conspicuam esse oportere, eatenus saltem,
quatenus unum apparere debeat fidelium corpus, in una eademque doctrina sub uno
magisterio ae regimine concordium; at, contra, Ecclesiam adspectabilem seu
visibilem intellegunt non aliud esse, nisi Foedus ex variis christianorum
communitatibus compositum, licet aliis aliae doctrinis, vel inter se
pugnantibus, adhaereant. — Ecclesiam vero suam instituit Christus Dòminus
societatem perfectam, natura quidem externam obiectamque sensibus, quae humani
generis reparandi opus, unius capitis ductu (4), per vivae vocis magisterium (5)
perque sacramentorum, caelestis gratiae fontium, dispensationem (6), in futurum
tempus persequeretur; quamobrem et regno (7) et domni (8) et ovili (9) et gregi
(10) eam comparando similem afpirmavit. Quae quidem Ecclesia, tam mirabiliter constituta, Conditore suo itemque Apostolis
eius propagandae principibus morte sublatis, desinere acque exstingui profecto
non poterat, utpote cui mandatum esset, ut universos homines, nullo temporum
locorumque discrimine , ad aeternam salutem perduceret: « euntes ergo docete
omnes gentes » (11). Cuius in perpetua perfunetione muneris num Ecclesiae aliquid
virtutis eflicaciaeque defuturum est, quando ei praesens perpetuo adest Christus
ipsemet, sollemniter pollicitus : « Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad
consummationem saeculi » ? (12) Itaque fieri non potest quin Ecclesia Christi non
modo et hodie et in omne tempus, sed etiam eadem prorsus exsistat, quae in aevo
apostolico fuit, nisi dicere velimus – quod absit – Christum Dominum aut non
suffecisse proposito, aut tum errasse cum asseveravit, portas inferi adversus
eam nunquam fore praevalituras (13).
Atque hoc loco aperienda occurrit ac tollenda falsa quaedam opinio, unde tota
eiusmodi causa pendere videtur, itemque acatholieorum actio et conspiratio
proficisci illa multiplex, quae ad consociandas christianas ecclesias, ut
diximus, pertinet. Scilicet huius auctores consilii Christum dicentem: « Ut
omnes unum sint ... Fiet unum ovile et unus pastor » (14) paene infinite afferre
consueverunt, ita tamen, ut significari per ea verba velint Christi Iesu votum
et preeem, quae adhuc effectu suo careant. Opinantur enim, fidei ac regiminis
unitatem – quae verae et unius Ecclesiae Christi insigne est – nec f ere unquam
exstitisse antehac nec hodie exsistere; eandemque optari quidem posse et
fortasse per eommunem voluntatum inclinationem aliquando effici, sed
commenticium quiddam interea habendam esse. Addunt, Ecclesiam per se, seu natura
sua, in partes esse divisam, idest ex plurimis ecclesiis seu communitatibus
peculiaribus constare, quae, disiunctae adhuc, etsi nonnulla doctrinae capita
habent communia, tamen in reliquis discrepant; iisdem sane iuribus frui
singulas; Ecclesiam, ad summum, ab aetate apostolica ad priora usque Oecumenica
Concilia unicum atque unam fuisse. Oportere igitur aiunt, controversiis vel
vetustissimis sententiarumque varietatibus, quae christianum nomen ad hunc diem
distinent, praetermissis ac sepositis, de ceteris doctrinis communem aliquam
credendi legem effici ac proponi, cuius quidem in professione fidei omnes non
tam norint quam sentiant se fratres esse; multiplices autem ecclesias seu
communitates, si universo quodam foedere coniunctae sint, ea iam condicione
fore, ut solide fructuoseque impietatis progressionibus obsistere queant. Ista
quidem, Venerabiles Fratres, communiter. Verumtamen sunt qui ponant ac
concedant, Protestantismum, quem vocant, quaedam fidei capita nonnullosque
externi eultus ritus, sane gratos atque utiles, inconsulto nimis abiecisse,
quos, contra, Ecclesia Romana adhuc retinet. Mox tamen subiiciunt, hanc quoque
ipsam perperam fecisse, quae priscam religionem corruperit, aliquibus
doctrinis, Evangelio non tam alienis quam repugnantibus, additis ad eredendumque
propositis; quas inter praecipuam illam numerant de iurisdictionis Primatu, qui
Petro eiusque in Sede Romana successoribus adiudicatur. In quo quidem numero
adsunt, quamquam non ita multi, qui Romano Pontifici aut primatum honoris aut
iurisdictionem seu potestatem quandam indulgeant, quam nihilominus non a iure
divino seda fidelium consensu quodammodo proficisci arbitrantur; atque alii vel
eo progrediuntur, ut conventibus illis suis, quos versicolores dixeris, ipsum
Pontificem praesidere cupiant. Quodsi multos, ceteroqui, reperire acatholicos
licet fraternam in Christo Iesu communionem pieno ore praedicantes, at nullos
profecto invenias, quorum in cogitationem cadat, ut Iesu Christi Vicario vel
docenti vel gubernanti se subiiciant ac pareant. Interea affirmant, sese cum
Ecclesia Romana, aequo tamen iure, idest pares cum pari libenter acturos: at
agere si possent, non videtur dubitandum quin ea mente agerent, ut per pactum
conventum forte ineundum ab iis opinionibus recedere ne cogerentur, quae causa
adhuc sunt, cur extra unicum Christi ovile vagentur atque errent.
Quae cum ita se habeant, manifesto patet, nec eorum
conventus Apostolicam Sedem ullo patto participare posse, nec allo pacco
catholicis licere talibus inceptis vel suffragari vel operam dare suam; quod si
facerent, falsae cuidam christianae religioni auctoritatem adiungerent , ab una
Christi Ecclesia admodum alienae. Num Nos patiemur – quod prorsus iniquum foret
– veritatem , eamque divinitus revelatam , in pactiones deduci? Etenim de
veritate revelata tuenda in praesenti agitur. Siquidem ad omnes gentes
evangelica fide imbuendas misit Christus Iesus in mundum universum Apostolos,
quos, ne quid errarent, per Spiritum Sanctum doceri ante voluit omnem veritatem
(15): numne haec Apostolorum dottrina in Ecclesia, cui rector et custos Deus ipse
adest, aut penitus defecit aut perturbata aliquando est? Quodsi Evangelium suum
Redemptor noster non ad apostolica tantum tempora, sed ad futuras quoque aetates
pertinere, significanter edixit, potuitne obiectum fidei tam obscurum incertumve
procedente tempore fieri, ut opiniones vel inter se contrarias hodie oporteat
tolerari? Hoc si verum esset, dicendum quoque foret, et Spiritus Paracliti in
Apostolos illapsum et eiusdem Spiritus in Ecclesia permansionem perpetuam et
ipsam Iesu Christi praedicationem abhinc pluribus saeculis eflicaciam
utilitatemque omnem amisisse: quod sane affermare, blasphemum est. Iamvero
Unigenitus Dei Filius, cum legatis suis imperavit ut docerent omnes gentes, tum
omnes homines hoc obstrinxit officio, ut iis rebus fidem adiungerent quae sibi
a « testibus praeordinatis a Deo » (16) nuntiarentur, atque ita iussum sanxit: « Qui
crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit,
condemnabitur » (17); sed utrumque Christi praeceptum, quod non impleri non potest,
alterum scilicet docendi, alterum credendi ad aeternae adeptionem salutis, ne
intellegi quidem potest, nisi Ecclesia evangelicam doctrinam proponat integram
ac perspicuam sitque in ea proponenda a quovis errandi periculo immunis. In quo de via ii
quoque declinant, qui censent, depositum quidem veritatis in terris exsistere,
sed tam operoso labore, tam diuturnis studiis disceptationibusque illud quaeri
oportere, ut ad inveniendum ae potiundum vix hominis vita sufficiat; quasi
benignissimus Deus per prophetas et Unigenitum suum sit idcirco locutus, ut quae
per hos revelasset, pauci tantummodo, iidemque aetate iam graves, perdiscerent,
minime vero ut fidei morumque doctrinam praeciperet, qua homo per totum mortalis
vitae curriculum regeretur.
Videantur quidem panchristiani isti, qui ad consociandas ecele sias intendunt
animum, nobilissimum persegui consilium caritatis christianos inter omnes
provehendae; at tamen qui fieri potest, ut in fidei detrimentum caritas vergato
Nemo sane ignorai, Ioannem ipsum, caritatis Apostolum, qui in evangelio suo
Cordis Iesu Saeratissimi videtur secreta pandidisse perpetuoque memoriae suorum
praeceptum novum « Diligite alterutrum » inculcare consueverat, omnino vetuisse
ne quid cum iis haberetur commercii, qui. Christi doctrinam non integram
incorruptamque profiterentur: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in
domum, neo ave ei dixeritis » (18). Quamobrem eum caritas fide integra ae sincera,
quasi fundamento, innitatur, tum unitate fidei, quasi praecipuo vinculo,
discipulos Christi copulari opus est. Itaque fingere animo qui liceat
christianum quoddam Foedus, quod qui inierint, vel tum, cum de fidei obiecto
agitur, suam quisque cogitandi sentiendique rationem retineant, quamvis ea
ceterorum opinionibus repugneto Et quo patto, rogamus, unum idemque fidelium
Foedus participent homines qui contrarias in sententias abeunt o ut, exempli
causa, sacram Traditionem genuinum esse divinae Revelationis fontem, qui
afrirmant et qui negant o ut qui ecclesiasticam hierarehiam, ex episcopis,
presbyteris atque ministris constantem, censent divinitus constitutam, et qui
asserunt pro rerum temporumque condicione pedetemptim inductam o qui in
Sanctissima Eucharistia per mirabilem illam panis et vini conversionem, quae
transsubstantiatio appellatur, praesentem reapse Christum adorant, et qui ibi corpus
Christi tantummodo per fidem vel per signum ac virtutem Sacramenti adesse
affirmant; qui in ea ipsa sacrificii item ac sacramenti naturam agnoscunt, et
qui eam dicunt nihil esse aliud quam Dominicae Coenae memoriam seu
commemorationem? qui bonum atque utile esse credunt, Sanctos una cum Christo
regnantes, in primis Deiparam Mariam, suppliciter invocari eorumque imaginibus
venerationem impertiri, et qui contendunt eiusmodi cultum adhiberi non posse,
utpote qui honori « unius mediatoris Dei et hominum » Iesu Christi (19) adversetur? Qua quidem tanta opinionum discrepantia nescimus quomodo ad unitatem Ecclesiae
efficiendam muniatur via, quando ea nisi ex uno magisterio, ex una credendi
lege unaque christianorum fide oriri non potest; at scimus profecto, facile inde
gradum fieri ad religionis neglegentiam seu indifferentismum et ad
modernismum, ut aiunt, quo qui misere infetti sunt, tenent iidem, veritatem
dogmaticam non esse absolutam sed relativam, idest variis temporum locorumque
necessitatibus variisque animorum inclinationibus congruentem, cum ea ipsa non
immutabili revelatione contineatur, sed talis sit, quae hominem vitae
accommodetur. Praeterea, quod ad res credendas attinet, discrimine illo uti
nequaquam licet quod inter capita fidei fundamentalia et non fundamentalia, quae
vocant, induci placuit, quasi altera recipi ab omnibus debeant, libera, contra,
fidelium assensioni permitti altera queant; supernaturalis enim virtus fidei
causam formalem habet, Dei revelantis auctoritatem, quae nullam distinetionem
eiusmodi patitur. Quapropter quotquot vere sunt Christi, quam, exempli gratia,
Augustae Trinitatis mysterio fidem praestant, eandem dogmati Deiparae sine labe
originis Conceptae adhibent, pariterque Incarnationi Dominicae non aliam atque
infallibili Romani Pontificis magisterio, eo quidem sensu quo ab Oecumenica
Vaticana Synodo definitum est. Neque enim quod eiusmodi veritates alias aliis
aetatibus, vel proxime superioribus, sollemni Eccle sia decreto sanxit ac
definiva, eaedem ideirco non acque certae, noli acque credendae; nonne Deus
illas omnes revelavit? Etenim Ecclesiae magisterium – quod divino consilio in
terris constitutum est ut revelatae doctrinae cum incolumes ad perpetuitatem
consisterent, tum ad cognitionem hominum facile tutoque traducerentur – quamquam
per Romanum Pontificem et Episcopos cum eo communionem habentes cotidie
exercetur, id tamen complectitur muneris, ut, si quando aut haereticorum
erroribus acque oppugnationibus obsisti efficacius aut elarius subtiliusque
explicata sacrae doctrinae capita in fidelium mentibus imprimi oporteat, ad
aliquid tum sollemnibus ritibus decretisque definiendum opportune procedat. Quo
quidem extraordinario magisterii usu nullum sane inventum inducitur neo quidquam
additur novi ad earum summam veritatum, quae in deposito Revelationis, Ecclesiae
divinitus tradito, saltem implicite continentur, verum aut ea declarantur quae
forte adhuc obscura compluribus videri possint aut ea tenenda de fide statuuntur
quae a nonnullis ante in controversiam vocabantur.
Itaque, Venerabiles Fratres, planum est cur haec Apostolica Sedes numquam
siverit suos acatholicorum interesse conventibus: christianorum enim
coniunctionem haud aliter foveri licet, quam fovendo dissidentium ad unam veram
Christi Ecelesiam reditu, quandoquidem olim ab ea infeliciter descivere. Ad unam
veram Christi Ecclesiam, inquimus, omnibus sane conspicuam et talem, Auctoris
sui voluntate, perpetuo mansuram, qualem ipsemet ad communem salutem instituit.
Neque enim mystica Christi Sponsa, saeculorum decursu, contaminata est unquam,
neo contaminari aliquando potest, teste Cypriano: « Adulterari non potest Sponsa
Christi: incorrupta est et pudica. Unam domum novit, unius cubiculi sanctitatem
casto pudore custodit » (20). Et sanctus idem Martyr iure meritoque mirabatur
vehementer, quod credere quispiam posset « hanc unitatem de divina firmitate
venientem, sacramentis caelestibus cohaerentem, scindi in ecclesia posse et
voluntatum collidentium divortio separari » (21). Cum enim corpus Christi mysticum, scilicet Ecclesia, unum sit
(22), compactum
et connexum (23), corporis eius physici instar, inepte stulteque dixeris mysticum
corpus ex membris disiunetis dissipatisque constare posse: quisquis igitur cum
eo non copulatur, nec eius est membrum nec cum capite Christo cohaeret (24).
Iamvero in hac una Christi Ecclesia nemo est, perseverai nemo, nisi Petri,
legitimorumque eius successorum, auctoritatem potestatemque obediendo agnoscat
acque accipiat. Episcopo quidem Romano, summo animarum Pastori, nonne maiores
paruerunt eorum, qui Photii novatorumque erroribus implicantur? Recesserunt heu
filii a paterna domo, quae non idcirco concidit ac periit, perpetuo ut erat Dei
fulta praesidio; ad communem igitur Patrem revertantur, qui, iniurias
Apostolicae Sedi ante inustas oblitus, eos amantissime accepturus est. Nam si,
quemadmodum dictitant, consociari Nobiscum et cum nostris cupiunt, cur non ad
Eeelesiam adire properent, « matrem universorum Christi fidelium et magistram?
» (25). Laetantium iidem audiant clamitantem: « Sola ... catholica Ecclesia est quae
verum cultum retinet. Hic est fons veritatis, hoc domicilium Fidei, hoc templum
Dei: quo si quis non intraverit vela quo si quis exierit, a spe vitae ac
salutis alienus est. Neminem sibi oportet pertinaci concertatione blandiri.
Agitur enim de vita et salute: cui nisi caute ac diligenter consulatur, amissa
et extincta erit » (26).
Ad Apostolicam igitur Sedem, hac in Urbe collocatam quam Petrus et Paulus
Principes Apostolorum suo sanguine consecrarunt, ad Sedem, inquimus, « Ecclesiae
catholicae radiCem et matricem » (27), « dissidentes accedant filii, non ea quidem
mente ac spe, ut Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis » (28) fidei integritatem
abiiciat suosque ipsorum toleret errores, sed, contra, ut se illius magisterio ac
regimini permittant. Utinam, quod tam multis decessoribus Nostris nondum
obtigit, id Nobis auspicato contingat, ut, quos funesto discidio seiunctos a
Nobis filios dolemus, paterno animo amplectamur; utinam Salvator noster Deus «
qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (29).
Nos audiat enixe exposcentes, ut errantes omnes ad unitatem Ecclesiae vocare
dignetur. Quo quidem in negotio sane gravissimo deprecatricem Beatam Mariam
Virginem, Matrem divinae gratiae, omnium victricem haeresum et Auxilium
christianorum adhibemus adhiberique volumus, ut optatissimi illius diei Nobis
quamprimum impetret adventum, quo die universi homines divini eius Filii vocem
audient « servantes unitatem Spiritus in vinculo pacis » (30).
Hoc, Venerabiles Fratres, intellegitis quam Nobis sit in votis, idque sciant
cupimus fui Nostri, non modo quotquot sunt ex orbe catholico, sed etiam quotquot
a Nobis dissident: qui si humili prece caelestia lumina imploraverint, sane non
est dubium quin unam Iesu Christi veram Ecclesiam sint agnituri eamque tandem
ingressuri, perfecta nobiscum caritate coniuncti. In huius exspectatione rei,
auspicem divinorum munerum ac testem paternae benevolentiae Nostrae, vobis,
Venerabiles Fratres, et clero populoque vestro apostolicam benedictionem
peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die VI mensis Ianuarii, in Festo Epiphaniae
Iesu Christi D. N., anno MDCCCCXXVIII, Pontificatus Nostri sexto.
PIUS PP. XI
(1) IOANN., XVII, 21.
(2) IOANN., XIII, 35.
(3) Hebr., 1, 1 seq.
(4) MATTH., XVI, 18 seq.; Luc., XXII, 32; IOANN., XXI, 15-17.
(5) MARC., XVI, 15.
(6) IOANN., III, 5; VI, 48-59; XX, 22 seq.: cf. MATTH., XVIII, 18; etc.
(7) MATTH.,
XIII.
(8) Cf. MATTH., XVI, 18.
(9) IOANN., X, 16.
(10) IOANN., XXI, 15-17.
(11) MATTH., XXVIII, 19.
(12) MATTH., XXVIII, 20.
(13) MATTH., XVI, 18.
(14) IOANN., XVII, 21; X, 16.
(15) IOANN., XVI, 13.
(16) Ad., X, 41.
(17) MARC., XVI, 16.
(18) II Ioann., 10.
(19) Cf. 1 Tim. II. 3.
(20) De cath. Ecclesiae imitate, 6.
(21) Ibidem.
(22) I Cor., XII, 12.
(23) Eph., IV, 15.
(24) Cf. Eph., V, 30; I, 22.
(25) Conc. Lateran. IV, e. 5.
(26) Divin. Instit., IV, 30, 11-12.
(27) S. CIPR., Ep. 48 ad Cornelium, 3.
(28) I Tim., III, 15.
(29) I Tim., II, 4.
(30) Eph., IV, 3.
|