![]() |
![]() |
|
|
PIUS PP. XI LITTERAE ENCYCLICAE QUADRAGESIMO ANNO AD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, VENERABILES FRATRES, DILECTE FILI « Rerum Novarum » Quadragesimo anno expleto, ex quo fel. rec.
Leonis XIII egregiae Litterae Rerum novarum prodiere, universus orbis catholicus grata
recordatione perfunditur, easque digna celebratione commemorandas suscipit. Et sane, quamquam insigni illi pastoralis sollicitudinis documento viam
quodammodo straverant eiusdem Decessoris Nostri Litterae sive de societatis
humanae principio, quod est familia et venerandum matrimonii Sacramentum (1),
sive de origine civilis potestatis (2) eiusque ordinata cum Ecclesia colligatione
(3), sive de praecipuis civium christianorum officiis(4), sive adversus « socialistarum »
placita (5) et pravam de humana libertate doctrinam (6) aliaeque id genus, quae
Leonis XIII mentem abunde expresserant, Encyclicae tamen Litterae
Rerum
novarum hoc peculiare habuerunt prae ceteris, quod universo humano generi ad
arduam de humana consortione causam, quam « socialem quaestionem » appellant,
rite solvendam tutissimas statuerunt normas cum maxime id opportunum atque adeo
necessarium erat. Occasio. Nam saeculo undevicesimo ad exitum properante novum rei oeconomicae obortum
genus novaque industriae incrementa in plerisque nationibus eo devenerant, ut
hominum communitas magis magisque in duas classes dispertita appareret: quarum
altera quidem numero exigua, vix non omnibus fruebatur commodis a modernis
inventis tam copiose allatis; altera vero, ingentem complectens opificum
multitudinem, calamitosa egestate pressa, frustra ex angustiis, in quibus
versabatur, excedere contendebat. Rerum condicionem facile profecto ferebant ii, qui, divitiis abundantes, eam
necessariis oeconomiae legibus inductam putabant, ideoque totam de miseris
sublevandis curam uni caritati demandatam volebant, perinde quasi caritas
iustitiae violationem a legumlatoribus non modo toleratam, sed interdum
sancitam, tegere debuisset. Contra duriore fortuna conflictati aegerrime id
tolerabant durissimoque iugo diutius colla supponere detrectabant opifices,
quorum alii, malorum consiliorum aestu abrepti, omnium rerum perturbationem
appetebant, alii, quos christiana institutio a pravis huiusmodi conatibus
absterreret, in ea tamen sententia perstabant, plurima hac in re prorsus et quam
cito esse reformanda. Nec aliter sentiebant complures illi catholici viri, sive sacerdotes sive
laici, quos miranda sane caritas ad immeritam proletariorum inopiam
sublevandam iam diu concitaverat, quique sibi persuadere nullatenus poterant tam
ingens tamque iniquum in temporalium bonorum distributione discrimen cum
Sapientissimi Creatoris consiliis revera congruere. Profecto ad lugendam hanc rerum publicarum deordinationem praesens hi remedium, firmumque contra peiora pericula munimen sincere
quaerebant; sed, quae est humanarum mentium vel optimarum imbecillitas, hinc ut
perniciosi novatores repulsi, illinc ab ipsis boni operis sociis aliorum
consiliorum fautoribus impediti, inter varias opiniones incerti, quo se
verterent ancipites haerebant. In tanta igitur animorum conflictione. cum ultro citroque, nec semper
pacifice exerceretur lis, ut saepe alias, omnium oculi ad Petri Cathedram
adiiciebantur, ad sacrum hoc totius veritatis depositum, unde verba salutis in
universum orbem effunduntur; atque ad pedes Christi in terris Vicarii insueta
quadam frequentia confluentes, et rerum socialium periti, et operum conductores,
et opifices ipsi, uno ore efflagitabant ut tandem sibi tutum indicaretur iter.
Dia haec omnia secum coram Deo perpendit prudentissimus Pontifex,
peritissimos quosque in consilium accivit, rerum momenta hinc inde attente
pensitavit; ac tandem, « Apostolici muneris conscientia » monente (7), ne
officium taciturnitate neglexisse videretur (8), universam Christi Ecclesiam atque
adeo humanum genus universum pro divino magisterio sibi credito alloqui statuit.
Intonuit ergo die XV Maii anni MDCCCXCI vox illa diu expetita, eaque neque
rei difficultate deterrita neque senio debilitata, sed experrecta virtute
humanam familiam novas in re sociali docuit aggredi vias. Summa Capita. Nostis, Venerabiles Fratres dilectique Filii, et optime calletis mirabilem
doctrinam, quae Litteras Encyclicas Rerum novarum ad temporum memoriam
insignes fecit. In his optimus Pastor, tam magnam hominum partem dolens « in
misera calamitosaque fortuna indigne versari, opificum causam, quos inhumanitati
dominorum effrenataeque competitorum cupiditati solitarios atque indefensos
tempus tradiderat » (9), magno animo per se ipse tuendam suscepit, nihil auxilii
petens neque a liberalismo neque a
socialismo, quorum alter ad causarli socialem legitime dirimendam prorsus
impotentem sese probaverat, alter remedium proponens, quod malum ipsum longe
superaret, humanam societatem in peiora pericula coniecisset. Pontifex vero, iure suo plane usus atque probe tenens religionis custodiam
dispensationemque earum rerum, quae cum illa arcto vinculo sociantur, sibi
potissimum commissas fuisse, cum causa ageretur, « cuius exitus probabilis
quidem nullus, nisi advocata religione Ecclesiaque », reperiretur (10),
immutabilibus principiis ex rectae rationis ac divinae revelationis thesauro
depromptis tantum innixus, « iura et officia, quibus locupletes et proletarios,
eos qui rem et eos qui operam conferant, inter se oportet contineri » (11), atque
etiam quid Ecclesia, quid rei publicae principes, quid ii ipsi quorum interest
praestare debeant, confidenter et « sicut potestatem habens » (12) indicavit atque
proclamavit. Nec frustra intonuit Apostolica vox; quin immo, stupentes eam audivere,
maximoque prosecuti sunt favore non modo oboedientes Ecclesiae fili, sed etiam
complures a veritate aut ab unitate fidei longe aberrantes, et vix non omnes
quotquot de re sociali et oeconomica sive privato studio sive legibus ferendis
solliciti deinceps fuere. Sed maxime laetabundi Litteras illas exceperunt christiani opifices, qui se a
suprema in terris Auctoritate vindicatos et defensos senserunt, iique omnes
generosi viri qui, de opificum levanda condicione iam diu solliciti, nihil fere
adhuc invenerant nisi multorum incuriam atque ideo odiosas plurium suspiciones
sin minus apertas hostilitates. Iure igitur hi omnes Apostolicas Litteras tantis
deinceps honoribus semper honestarunt, ut passim soleant varia pro variis locis
grati animi significatione illarum memoriam quotannis recolere. In tanto animorum concentu non defuerunt tamen qui nonnihil commoverentur;
quo factum est, ut tam nobilis et alta
Leonis XIII doctrina mundanis auribus prorsus nova, a quibusdam vel inter
catholicos in suspicionem vocaretur, quosdam vero etiam offenderet. Per eam enim
liberalismi idola audacter impetita evertebantur, inveterata praeiudicia
nihili fiebant, tempora praeter spem praevertebantur, ita ut et tardi corde
novam hanc philosophiam socialem ediscere aspernarentur, et animo pavidi
fastigium illud ascendere pertimescerent. Fuerunt etiam qui hanc lucem quidem
admirarentur, sed fictam quandam perfectionis speciem optandam magis quam
expectandam reputarent. Scopus praesentium Litterarum. Opportunum ergo ducimus, Venerabiles Fratres et dilecti Filii dum sollemnis
commemoratio quadragesimi anniversarii Litterarum Rerum novarum tanto
animi fervore ab omnibus ubique, maxime vero ab opificibus catholicis undique in
hanc Almam Urbem confluentibus, celebratur, hac uti occasione ut, quae magna ex
iis in Ecclesiam catholicam atque adeo in humanani societatem universam
redundarunt bona recolamus; tanti Magistri doctrinam de re sociali et
oeconomica, a dubitationibus quibusdam vindicatam, enucleatius quoad quaedam
capita evolvamus; denique oeconomia hodierna in iudicium vocata et socialismi
cognita causa, radicem praesentis socialis turbationis detegamus simulque unam
salutiferae instaurationis viam ostendamus, christianam nempe morum
reformationem. Haec omnia, quae tractanda suscipimus, tria constituent capita,
in quibus exponendis praesentes hae Litterae totae versabuntur. I Quae ex R. N. profluxerint beneficia. Atque, ut ab eo initium capiamus, quod primo loco dicendum proposuimus,
temperare Nobis non possumus quin, monitum secuti S. Ambrosii dicentis: « Nullum
referenda gratia maius esse officium » (13), amplissimas Deo O. M. referamus grates
ob ingentia quae ex Leonianis Litteris Ecclesiae et societati humanae beneficia
obvenerunt. Quae quidem beneficia si vel cursim commemorare velimus, vix non
solida horum quadraginta annorum
historia, ad rem socialem quod attinet. esset in memoriam revocanda. Ea tamen ad
tria potissimum capita commode redigi possunt, secundum tria auxiliorum genera,
quae Decessor Noster ad magnum suum instaurationis opus perficiendum exoptabat. 1. - Quid egerit Ecclesia. Et primum quidem, quid ab Ecclesia expectandum esset ipse Leo luculenter
edixerat: « Videlicet Ecclesia est, quae promit ex Evangelio doctrinas quarum
virtute aut plane componi certamen potest, aut certe fieri, detracta asperitate,
mollius ; eademque est, quae non instruere mentem tantummodo, sed regere vitam
et mores singulorum praeceptis suis contenda ; quae statum ipsum proletariorum
ad meliora promovet pluribus utilissime institutis » (14). In re doctrinali. Iamvero pretiosos hos latices Ecclesia inertes in sinu suo haerere nullatenus
est passa, sed ad commune exoptatae pacis bonum copiose inde hausit. Quam enim
doctrinam de re sociali et oeconomica Litterae Rerum novarum tradiderant, eam
ipse
Leo XIII eiusque Successores iterum iterumque qua voce qua scriptis
proclamare et urgere ac rerum temporumque rationibus convenienter aptare pro re
nata non destiterunt, paternam semper prae se ferentes caritatem et pastoralem
constantiam, in pauperum maxime ac debilium defensione (15); nec aliter se
gesserunt tot Sacrorum Antistites, qui eandem doctrinam assidue ac scite
interpretati, commentationibus illustrarunt atque ad diversarum regionum
condiciones secundum Sanctae Sedis mentem et institutiones accommodandam
curarunt (16). Nil igitur mirum quod, Ecclesia duce et magistra. complures docti viri, sive ecclesiastici sive laici, socialem
et oecononomicam disciplinam secundum nostrae aetatis rationes evolvendam
sint naviter aggressi, eo studio praecipue ducti, ut immutata prorsus atque
immutabilis Ecclesiae doctrina novis necessitatibus efficacius occurreret. Atque ita, Leonianis illis Litteris viam demonstrantibus et lumen
afferentibus, vera quaedam disciplina socialis catholica exorta est, quam
cotidie impigra opera fovent ac ditant lecti illi viri, quos Ecclesiae adiutores
appellavimus. Qui quidem non in eruditis umbraculis delitescere sinunt, sed in
solem atque pulverem eam producunt, quemadmodum scholae apprime utiles atque
celebratae, in Catholicis Universitatibus, Academiis, Seminariis institutae;
sociales conventus, seu « hebdomadae », saepius habiti laetisque cumulati
fructibus, studiorum excitata coenacula; opportuna denique et sana scripta
quaquaversus et quacumque ratione vulgata, luculenter ostendunt. Neque his tantum limitibus utilitas circumscribitur, quae ex Leoniano
documento promanavit; siquidem doctrina Litteris Rerum novarum tradita sensim
sine sensu in eos quoque irrepsit, qui catholicae unitatis exsortes, Ecclesiae
potestatem non agnoscunt; quo factum, ut catholica de re sociali principia
paulatim in totius humanae societatis patrimonium transierint, aeternasque
veritates quas cl. mem. Decessor Noster tam alte proclamarat, non modo in
acatholicis quoque ephemeridibus et libris, verum etiam in legumlatorum curiis
aut tribunalium rostris crebro adductas atque vindicatas gratulemur. Quid vero, quod post immane bellum potiorum nationum rectores pacem,
renovatis ex integro socialibus condicionibus, redintegrantes, inter statutas
normas quae opificum laborem ad ius et aequum moderarentur, plurima sanxerunt
quae cum Leonianis principiis et monitis tam mirifice congruunt, ut ex iis
data opera deducta videantur Litterae nimirum Rerum novarum documentum
exstiterunt memorandum, in easque iure converti possunt verba Isaiae: «
Levabit signum in nationes ! » (17).
In doctrina applicanda. Interea, dum scientificis investigationibus
praeeuntibus, late in hominum mentes Leoniana praecepta diffunduntur, ad eorundem usum ventum est. Atque in primis actuosa cum benevolentia sedulae curae
collatae sunt ad eorum hominum classem erigendam, quae ob recentiora artium
incrementa in immensum quidem aucta, aequum in humana consortione locum seu gradum nondum obtinuerat, proptereaque neglecta paene et despecta iacebat :
opifices dicimus, quibus excolendis impigram statim ex utroque clero sacerdotes,
quamvis aliis pastoralibus curis distenti, Episcopis praeeuntibus, manum
admoverunt magno cum illarum animarum fructu. Qui quidem constans labor in
opificum animos christiano spiritu imbuendos susceptus, plurimum quoque iuvit,
ad eos de sua vera dignitate conscios efficiendos habilesque reddendos, qui
iuribus et officiis suae classis clare propositis, legitime et prospere
progrederentur atque adeo reliquorum duces fierent. Exinde uberiora vitae adiumenta tutius sunt comparata; nam non modo
beneficentiae et caritatis opera, secundum Pontificis hortationes,
multiplicari sunt coepta; sed pra eterea ubique novae quoque et copiosiores in
dies institutae consociationes, quibus Ecclesiae consilio ac plerumque
Sacerdotum ductu, opifices, artifices, agricolae, mercenarii denique cuiusque
generis mutuum auxilium mutuamque opem et praestant simul et accipiunt. 2. - Quid egerit potestas civilis. Ad civilem vero potestatem quod attinet,
Leo XIII, fines a liberalismo
impositos audacter transiliens, intrepide docet eam non meram esse habendam
iurium rectique ordinis custodem, sed potius omni ope ei enitendunl esse, ut «
tota ratione legum atque institutorum... ex ipsa conformatione atque
institutione rei publicae ultro prosperitas tam communitatis quam privatorum
efflorescat » (18). Singulis sane cum civibus tum familiis iustam agendi libertatem
permittendam; id tamen servato bono communi et remota cuiusquam iniuria. Rei
publicae autem moderatorum esse communitatem eiusque partes tueri; sed in
ipsis protegendis privatorum iuribus, praecipue infirmorum
atque inopum rationem esse habendam. « Siquidem natio divitum, suis saepta
praesidiis, minus eget tutela publica; iniserum vulgus. nullis opibus suis
tutum, in patrocinio reipublicae maxime innititur. Quocirca mercenarios, cum
in multitudine egena numerentur, debet cura providentiaque singulari complecti
respublica » (19). Non equidem negamus quosdam populorum moderatores iam ante Leonianas Litteras
urgentioribus quibusdam opificum necessitatibus consuluisse atrocioresque
iniurias contra eos illatas repressisse. Postquam vero a Petri Cathedra vox Apostolica in orbem universum personuit, gentium moderatores, tandem muneris plenius
conscii, ad uberiorem politicam socialem promovendam animum cogitationemque
adiecerunt. Reapse Encyclicae Litterae Rerum novarum, labantibus liberalismi placitis.
quae iam diu efficacem gubernantium operam impediebant, populos ipsos ad
politicam quandam socialem verius impensiusque fovendam impulerunt, et optimos
quosque catholicos viros ad utilem reipublicae rectoribus operam hac in re
praestandam tantopere concitarunt, ut crebro novae huius politicae etiam in
publicorum legatorum coetibus perillustres fautores exstiterint; quin et
ipsae recens conditae sociales leges haud raro a sacris Ecclesiae ministris
Leoniana doctrina penitus imbutis popularium oratorum suffragiis propositae
sunt earumque exsecutio vehementer exacta ac promota. Ex hoc autem continenti atque indefesso labore nova iuris disciplinae sectio
superiori aetati prorsus ignota orta est, quae sacra opificum iura ab hominis
christianique dignitate profluentia fortiter tuetur: animam, sanitatem, vires,
familiam, domos, officinas, mercedem, laboris pericula, omnia demum quae ad
mercenariorum condicionem pertinent, hae leges protegenda suscipiunt,.maxime
quod ad mulieres puerosque attinet. Quod si huiusmodi statuta cum Leonianis
monitis non ubique nec in omnibus examussim conveniunt, negari tamen nequit in
iis multa deprehendi quae Litteras Rerum novarum redolent, quibus plurimum est
referendum si opificum condicio in melius fuit mutata. 3. - Quid egerint ii quorum intererat. Postremo providentissimus Pontifex ostendit dominos ipsosque opifices multa
hac in causa posse, « iis videlicet institutis, quorum ope et opportune
subveniatur indigentibus, et ordo alter propius accedat ad alterum » (20).
Principem vero locum inter haec instituta tribuendum affirmat sodalitiis, quae
sive solos opifices sive opifices simul et heros complecterentur; in quibus
illustrandis et commendandis multus est, eorum natura, muti causa,
opportunitate, iuribus, officiis, legibus mira prorsus sapientia declaratis. Quae quidem documenta opportune prorsus edita sunt: ea quippe tempestate in
nonnullis nationibus qui rei publicae gubernacula tractabant, liberalismo plane addicti, sodalitiis huiusmodi qui, operariorum parum favebant, immo aperte adversabantur; similesque
aliarum hominum classium consociationes ultro agnoscentes patrocinioque
sospitantes, nefaria iniuria nativum in societatem coeundi ius iis denegabant, quibus maxime opus erat, ut a potentiorum
vexationibus sese defenderent; neque inter ipsos catholicos deerant, qui
operariorum conatus ad huiusmodi sodalitia ineunda obliquis oculis aspicerent, ac si quendam socialisticum aut seditiosum
spiritum saperent. Sodalitia opificunt Maxima igitur commendatione normae a
Leone XIII pro sua auctoritate traditae dignae habentur, quae has oppositiones
infringere et suspiciones disiicere potuerint; sed praestantiores quoque sunt
factae, quod christianos opifices ad mutuas secundum varia artium genera
consociationes instituendas hortatae sunt modumque id praestandi eos docuerunt,
eorumque bene multos in officii via valde confirmarunt, quos socialistarum consociationes,
seipsas ut unicum humilium ac oppressorum praesidium et vindices venditantes,
vehementer alliciebant. Peropportune autem declarabant Encyclicae Litterae Rerum novarum in condendis hisce consociationibus « ita constitui dissitaque
gubernari opificum collegia oportere, ut instrumenta suppeditent aptissima maximeque expedita ad id, quod est propositum, quodque
in eo consistit ut singuli e societate incrementum bonorum corporis, animi, rei
familiaris, quoad potest, assequantur »; perspicuum vero esse, « ad
perfectionem pietatis et morum tanquam ad causam praecipuam spectari oportere:
eaque potissimum causa disciplinam socialem penitus dirigendam » (21). Etenim «
socialium legum posito in religione fundamento, pronum est iter ad stabilienda
sociorum rationes mutuas, ut convictus quietus ac res florentes consequantur »
(22). His autem sodalitiis instituendis laudabili sane sedulitate sese devoverunt
ubique cum clerus tum laici complures, integrum
Leonis XIII propositum exsequi
revera cupientes. Atque ita huiusmodi consociationes finxerunt opifices vere
christianos, qui, diligens suae artis exercitium cum salutaribus religionis
praeceptis amice sociantes, propria temporalia negotia ac iura efficaciter ac
firmiter defenderent, servato debito iustitiae obsequio et sincero cum aliis
societatis classibus collaborandi studio, ad christianam totius vitae socialis
renovationem. Quae
Leonis XIII consilia ac monita alii aliter secundum varias locorum
rationes ad effectum adduxerunt. Etenim in quibusdam regionibus una eademque
consociatio omnes a Pontifice praestitutos fines persequendos suscepit; in
aliis vero, rerum adiunctis id suadentibus vel postulantibus, ad quandam operae
divisionem deventum est, distinctaeque sunt conditae consociationes, quarum
aliae ad sodalium iura atque legitima commoda in operae mercatu defendenda
incumberent, aliae mutuum in rebus oeconomicis adiutorium praestandum curarent. aliae denique religiosis ac moralibus officiis aliisque id genus muneribus
adimplendis omnem operam conferrent suam. Altera haec via ibi potissimum inita
est, ubi sive patriae leges, sive certa quaedam oeconomica instituta, sive
lugenda illa in hodierna societate tam late patens animorum et cordium dissensio
atque urgens contra conferta novarum rerum molitorum agmina studiis viribusque coniunctis resistendi necessitas, impedimento
erat, quominus catholici catholicos syndicatus condere possent. In ea enim
rerum condicione vix non cogi videntur syndicatibus neutris se adscribere, qui
tamen semper iustitiam et aequitatem profiteantur et sociis catholicis plenam
suae conscientiae providendi atque Ecclesiae mandatis obtemperandi libertatem
faciant. Episcoporum sane est, ubi has consociationes ex rerum adiunctis
necessarias neque religioni periculosas noverint, approbare ut eis adhaereant
catholici opifices, habitis tamen prae oculis principiis et cautionibus, quas
sanctae memoriae Decessor Noster
Pius X commendabat (23); quarum quidem cautionum
prima et praecipua haec est, ut simul cum illis syndicatibus semper adsint
sodalitia, quae religionis ac morum disciplina socios imbuere et formare
studiose satagant, ut hi deinde syndicales consortiones eo bono spiritu
permeare valeant, quo in tota sua agendi ratione dirigi debent; quo fiet ut
sodalitia haec etiam altra suorum asseclarum ambitum fructus conferant optimos. Itaque, Leonianis Litteris id acceptum referendum est, quod hae opificum
consociationes ubique ita effloruerint, ut iam nunc, quamquam socialistarum et
communistarum sodalitiis adhuc — proh dolor — superantur numero, permagnam
cogant opificum multitudinem, et valide possint tam intra cuiusque nationis
fines quam in conventibus amplioribus iura et legitima catholicorum opificum
postulata vindicare atque adeo salutifera christiana de societate principia
urgere. Sodalitia in aliis classibus Accedit praeterea quod, quae de nativo sese consociandi iure
Leo XIII tam scite disseruit ac valide propugnavit, ea ad alia quoque, eaque non
tantum operariorum, sodalitia facile applicari coepta sunt; quare, iisdem
Leonianis Litteris haud exigua ex parte tribuendum videtur, quod etiam inter
agricolas aliosque mediae condicionis homines tantopere florere et augeri in
dies cernuntur utilissimae huiusmodi consociationes, aliaque id genus
instituta, quibus cum oeconomico emolumento animorum cultus feliciter copulatur.
Sodalitia herorum Quod si idem affirmari nequit de sodalitiis, quae inter
operum conductores et industriae rectores ab eodem Decessore Nostro vehementer
instituenda exoptabantur, quaeque profecto sat pauca esse dolemus, id non
penitus hominum voluntati tribuendum est, sed difficultatibus longe gravioribus
quae huiusmodi sodalitiis obsistunt, quasque Nos optime scimus et debita ratione
pensamus. Firma autem affulget spes brevi fore ut haec quoque impedimenta
dirimantur, atque intimo animi Nostri gaudio iam nunc salutamus quaedam nec
inania hac in re tentamina, quorum uberes fructus uberiores in futurum
colligendos promittunt (24). Conclusio: R. N. Magna socialis ordinis Charta. Haec autem omnia, Venerabiles Fratres dilectique Filii, Leonianarum
Litterarum beneficia, quae delibando potius quam describendo commemoravimus, tot
tantaque sunt, ut plane ostendant immortali illo documento non commenticiam
utut pulcherrimam humanae societatis speciem exhiberi; at potius Decessorem Nostrum ex Evangelio, ideoque ex fonte semper vivo et vitali, hausisse
doctrinas, quae exitiale illud et intestinum humanam familiam dilacerans
certamen, sin minus statim componere, valde tamen mitigare queat. Huius vero
boni seminis, ante quadraginta annos tam copiose sati, partem in terram bonam
cecidisse laetae testantur fruges, quae Christi Ecclesia atque humanum genus
universum, Deo favente, inde collega ad salutem. Nec temere dici potest
Leonianas Litteras, longinqui temporis usu, Magnam Chartam sese probasse, in
qua tota christiana in re sociali activitas tanquam fundamento nitatur oporteat. Qui autem easdem Pontificias Litteras earumque commemorationem
parvipendere videntur, ii vel quod ignorant blasphemant, vel de iis, quae
utcumque norunt, nihil intellegunt, vel, si intellegunt, iniuriae et
ingratitudinis sollemniter redarguuntur. Verum, cum, hoc eodem annorum fluxu, et dubia quaedam, de nonnullis
Leonianarum Litterarum partibus recte interpretandis aut de consectariis inde
deducendis prodierint, quae inter ipsos catholicos non semper quietis
controversiis ansam dederunt; et ex altera parte novae nostrae aetatis
necessitates mutataeque rerum condiciones
accuratiorem Leonianae doctrinae applicationem vel etiam additamenta quaedam
necessaria reddiderint, opportunam perlibenter arripimus occasionem, his
dubiis hisque hodiernae aetatis postulationibus pro munere Nostro Apostolico,
quo omnibus debitores sumus (25), quantum in Nobis est, faciendi satis. II 11. - Ecclesiae auctoritas in re sociali et oeconomica. Sed ante quam ad haec explananda accedamus, illud praestituendum est, quod iampridem
Leo XIII luculenter confirmavit,
ius officiumque Nobis inesse de rebus istis socialibus et oeconomicis suprema
auctoritate iudicandi (26). Profecto Ecclesiae non haec fuit demandata provincia,
homines ad fluxam solum et caducam felicitatem dirigendi, sed ad aeternam;
immo « terrenis hisce negotiis sine ratione se immiscere nefas putat Ecclesia »
(27). Ast renuntiare nullatenus potest muneri sibi a Deo concredito, ut
auctoritatem interponat suam non iis quidem, quae artis sunt, ad quae neque
mediis aptis est instructa nec officio praedita sed in iis omnibus quae ad
regulam morum referuntur. Quantum enim ad haec attinet, depositum veritatis
Nobis a Deo commissum gravissimumque munus legis moralis universae
divulgandae, interpretandae atque etiam opportune importune urgendae, supremo
Nostro iudicio cum socialium ordinem rerum, tum res ipsas oeconomicas subiicit
et subdit. Nam, etsi oeconomica res et moralis disciplina in suo quaeque ambitu suis
utuntur principiis, error tamen est oeconomicum ordinem et moralem ita dissitos
ac inter se alienos dicere, ut ex hoc ille nulla ratione pendeat. Sane
oeconomicae quae dicuntur leges, ex ipsis rerum naturis et humani corporis
animique indole profectae, statuunt quidem quosnam fines hominis efficientia non
possit, quosnam possit quibusque adhibitis mediis in campo oeconomico persequi; ipsa vero ratio ex rerum et hominis
individua socialique natura finem rei oeconomicae universae a Deo Creatore
praescriptum aperte manifestat. Una autem est lex moralis, qua iubemur, quemadmodum in omni nostra agendi
ratione finem nostrum supremum et ultimum, ita in singulis quoque generibus eos
fines recta quaerere, quos a natura seu potius ab auctore naturae Deo huic rerum
agendarum ordini propositos esse intelligimus, ordinataque colligatione hos illi
substernere. Cui legi si fideliter obtemperabimus, fiet ut peculiares fines, cum
individuales tum sociales, in re oeconomica quaesiti, in universum finium
ordinem apte inserantur nosque per eos, quasi per gradus, ascendentes finem
omnium rerum ultimum assequamur, Deum scilicet, Sibi et nobis summum et
inexhaustum bonum. 1. - De dominio seu iure proprietatis.
Iam ut ad singula descendamus, initium facimus a dominio seu iure proprietatis. Nostis, Venerabiles Fratres dilectique Filii, felicis
recordationis Praedecessorem Nostrum contra socialistarum suae aetatis placita
fortiter ius proprietatis defendisse, cum ostenderet privati dominii eversionem
non in commodum sed in extremam opificum classis perniciem esse cessuram. Cum
vero sint qui Summum Pontificem atque ipsam Ecclesiam, quasi locupletium partes
contra proletarios egisset et adhuc agat, calumnientur, quo nihil sane est
iniuriosius, dissideantque catholici inter se de vera germanaque Leonis
sententia, visum est eam, id est catholicam de hac re doctrinam, et a calumniis
vindicare et a falsis interpretationibus tueri.
Indoles et individualis et socialis. Primo igitur pro comperto et explorato habeatur neque Leonem neque eos qui, Ecclesia duce et magistra, docuere theologos, negasse
unquam vel in dubium vocasse duplicem dominii rationem, quam individualem vocant
et socialem, prout singulos respicit vel ad bonum spectat commune; sed semper
uno ore affirmasse a natura seu a Creatore ipso ius dominii privati hominibus
esse tributum, cum ut sibi familiaeque singuli providere possint, tum ut, huius
instituti ope, bona, quae Creator universae hominum familiae destinavit, huic
fini vere inserviant, quae omnia obtineri nullo modo possuut nisi certo et determinato ordine
servato. Itaque duplex in quem impingi potest scopulus naviter cavendus est. Nam,
sicut ex negata vel extenuata iuris proprietatis indole sociali et publica, in «
individualismum » quem dicunt ruitur aut ad eum acceditur; ita privata ac
individuali eiusdem iuris indole repulsa vel attenuata, in « collectivismum »
properetur vel saltem eiusdem placita attingantur necesse est. Nisi haec prae
oculis habeantur, prono itinere in modernismi moralis, iuridici ac socialis
syrtes abrumpendum est, quas Litteris initio Pontificatus Nostri datis (28)
denuntiavimus; idque potissimum noverint ii, qui novis rebus studentes,
probrosis calumniis Ecclesiam criminari non verentur. quasi permiserit in
theologorum doctrinam dominii conceptum ethnicum irrepere, cui alius sit prorsus
sufficiendus, quem mira inscitia « christianum » appellant. Obligationes dominio inaherentes. Ut autem controversiis, quae de dominio officiisque eidem inhaerentibus
agitari coeperunt, certos limites ponamus, fundamenti instar praemittendum est,
quod
Leo XIII constituit, ius nempe proprietatis ab eius usu distingui (29). Etenim
possessionum divisionem sancte servare neque, proprii dominii limites excedendo,
alienum ius invadere iustitia illa iubet, quae commutativa audit; dominos autem
re sua non uti nisi poneste, non huius est iustitiae, sed aliarum virtutum,
quarum officia « lege agendo petere ius non est » (30). Quare immerito pronuntiant
quidam dominium honestumque eius usum iisdem contineri limitibus; multoque magis
a veritate abhorret, ipso abusu vel nonusu ius proprietatis perimi aut amitti.
Quapropter, ut salutare et omni laude dignum opus agunt quicumque, salva
animorum concordia et doctrinae integritate, quam semper tradidit Ecclesia,
intimam horum officiorum naturam atque limites definire conantur, quibus vel
ipsum ius proprietatis vel usus seu exercitium dominiorum sint a socialis convictus necessitatibus circumscripta; sic contra
falluntur et errant, qui indolem dominii individualem adeo extenuare contendunt,
ut eam de facto destruant. Quid res publica possit. Re vera hominibus hac in re non solum sui proprii commodi, sed etiam communis
boni esse rationem habendam, ex ipsa dominii quam diximus indole individuali
simul et sociali deducitur. Officia vero haec singillatim definire, ubi id
necessitas postulaverit neque ipsa lex naturalis praestiterit, eorum est qui rei
publicae praesunt. Quapropter quid, considerata boni communis vera necessitate,
eis qui possident liceat, quid illicitum sit in suorum bonorum usu, publica
auctoritas, lege naturali et divina semper praelucente, sciscere potest
accuratius. Immo vero
Leo XIII sapienter docuerat « industriae hominum
institutisque populorum esse a Deo permissam privatarum possessionum
descriptionem » (31). Etenim, ut cetera socialis vitae elementa, ita dominium non esse plane
immobile historia teste comprobari, Nos ipsi aliquando hisce verbis
declaravimus: « Quam diversas formas induit proprietas a primaeva illa, rudium
et agrestium gentium, quam etiam nostro tempore alicubi est cernere, ad
possessionis formam aevi patriarchalis, atque ita deinceps ad varias tyrannicas
(quod vocabulum vi sua classica adhibemus), deinde per feudales, per monarchicas
usque ad varias a etatis recentioris species » (32). Reipublicae tamen suo munere
pro arbitrio fungi non licere in aperto est. Semper enim ipsum naturale ius et
possidendi privatim et hereditate transmittendi bona intactum inviolatumque
maneat oportet, quippe quod respublica auferre nequeat; « est enim homo quam
res publica senior » (33), atque etiam « convictus domesticus et cogitatione et re
prior quam civilis coniunctio » (34). Unde iam sapientissimus Pontifex edixerat
nefas esse reipublicae privatos census immanitate tributorum et vectigalium
exhaurire. « Ius enim possidendi privatim bona cum non sit lege hominum sed
natura datum, non ipsum abolere, sed tantummodo ipsius usum temperare et cum
communi bono componere auctoritas publica potest » (35). Cum vero res publica dominia
cum boni communis necessitatibus componit, non heris privatis inimicam sed
amicam operam praestat; etenim hac ratione valide obstat, quominus privata
bonorum possessio, quam ad vitae humanae subsidium providentissimus naturae
Auctor decrevit, intolerabilia gignat incommoda, atque ita in exitium ruat:
neque possessiones privatas elidit, sed tuetur; privataque dominia non
debilitat, sed roborat. Obligationes circa reditus liberos. Neque omnimodo hominis arbitrio reditus eius liberi relinquuntur; ii scilicet
quibus ad vitam convenienter atque decore sustentandam non eget: quin immo
gravissimo divites teneri praecepto eleemosynae, beneficentiae, magnificentiae
exercendae, Sacra Scriptura Sanctique Ecclesiae Patres apertissimis verbis
assidue denuntiant. Largiores autem impendere proventus, ut quaestuosae operae commoditas abunde
fiat, modo ea opera ad bona vere utilia comparanda insumatur, illustre ac
temporum necessitatibus apprime aptum opus virtutis magnificentiae esse
censendum, ex Angelici Doctoris principiis argumentando colligimus (36). Tituli dominii acquirendi. Acquiri autem dominium primitus et occupatione rei nullius et industria seu
specificatione quam vocant, cum omnium temporum traditio, tum Leonis
Decessoris Nostri doctrina luculenter testantur. Neque enim ulla fit cuiquam
iniuria, quidquid in contrarium nonnulli effutiunt, cum res in medio posita, seu
quae nullius sit, occupatur; industria vero quae ab homine proprio nomine
exerceatur, cuiusque ope nova species aut augmentum rei accesserit, ea una est
quae hos fructus laboranti addicit. 2. - Res (« capitale ») et opera. Longe alia est ratio operae, quae aliis locata in re aliena exercetur. Cui
quidem id maxime congruit, quod « verissimum » esse
Leo XIII inquit, « non
aliunde nisi ex opificum labore gigni divitias civitatum » (37). Nonne enim oculis
cernimus ingentia illa borsa, quibus hominum opes constant, procreari et
prodire ex operariorum manibus, quae vel solae operantur, vel instrumentis sive
machinis instructae efficientiam suam mirum in modum producunt ? Immo vero nemo
est qui ignoret nullum umquam populum ex inopia et egestate meliorem
celsioremque fortunam attigisse, nisi ingenti collato labore omnium popularium —
et eorum qui opera dirigunt et eorum qui iussa exsequuntur. Sed non minus
patet summos illos conatus irritos futuros fuisse vanosque, immo vero ne tentari
quidem potuisse, nisi Creator omnium Deus pro sua bonitate divitias et
supellectilem naturalem, opes ac vires naturae, prius fuisset largitus. Quid
enim aliud est operari quam animorum corporumque vires in his ipsis aut per haec
ipsa adhibere vel exercere? Postulat autem lex naturae seu Dei voluntas per eam
promulgata, ut rectus ordo servetur in naturali supellectili humanis usibus
applicanda; hic autem ordo in eo stat, ut suum quaeque res habeat dominum. Hinc
fit, ut nisi quis in re sua laborem exerceat, cum opera alterius tum res alterius consociari debeant: neutra enim sine
altera quidquam efficit.
Quod sane respexit
Leo XIII scribens: Neutra sine altera altera quidquam efficit. « Non res sine opera nec sine re potest opera consistere » (38). Quocirca falsum
prorsus est sive uni rei sive uni operae quidquid ex earundem collata
efficientia obtentum est, adscribere; iniustumque omnino, alterutrum, alterius
efficacitate negata, quidquid effectum est sibi arrogare. Iniustae vindicationes « capitalis ».
Diu profecto res seu « capitale » praeripere sibi nimium potuit. Quaecumque procreata erant, quicumque redibant fructus, capitale sibi
vindicabat, vix operario relictis, quae viribus reficiendis atque recreandis
sufficerent. Nam lege quadam oeconomica plane invincibili coacervationem omnum
capitalis fortunatis cedere, eademque lege operarios perpetuae inopiae seu
tenuissimae vitae addictos et obstrictos praedicabant. Verum quidem est cum
eiusmodi placito liberalium, qui a Manchester vulgo dicuntur, actionem rerum non
semper et ubique consensisse: negari tamen nequit ad id constanti conatu
instituta oeconomico—socialia inclinasse. Has
falsas sententias, haec fallacia postulata vehementer impugnata fuisse, nec ab
eis solum, qui per ea nativo iure melioris adipiscendae fortunae privabantur,
profecto nemo mirabitur.
Iniustae vindicationes operae. Ideo operariis lacessitis accessere, qui « intellectuales » appellati sunt,
commentitiae legi morale principium aeque commentitium opponentes : quaecumque
scilicet aut progignuntur aut redeunt, iis tantum demptis, quae capitali
reficiendo et recreando sint satis, ea omnia iure ipso opificibus cedere. Qui
error, quo fucatior quam socialistarum quorundam affirmantium quaecumque bonis
conficiendis inserviunt, ea in reni publicam transferenda seu, ut aiunt, «
socializanda » esse, eo periculosior est et ad incautos fallendos aptior:
blandum venenum, quod multi avide hausere, quos apertus socialismus decipere non
potuerat. Principium directivum iustae attributionis. Dubio procul, ne falsis hisce placitis aditum ad iustitiam et ad pacem sibi
intercluderent, utrique praemoneri debuerunt Decessoris Nostri sapientissimis
verbis: « Utcumque inter privatos distributa, inservire omnium utilitati terra
non cessat » (39). Idem et Nos ipsi docuimus paulo ante, cum ediximus, ut eam
utilitatem res creatae certo firmoque ordine parere possint hominibus, bonorum
partitionem, quae per dominia privata fiat, ab ipsa natura esse stabilitam. Id
quod, ne a recto veritatis tramite aberretur, continenter prae oculis habeatur
oportet. Iam vero non omnis rerum opumve distributio inter homines apta est, per quam
finis a Deo intentus aut omnino aut ea qua par est perfectione obtineatur.
Quamobrem divitiae, quae per incrementa oeconomico-socialia iugiter
amplificantur, singulis personis et hominum classibus ita attribuantur oportet,
ut salva sit illa, quam
Leo XIII laudat communis omnium utilitas seu, aliis
verbis, ut immune servetur societatis universae commune bonum. Hac iustitiae
socialis lege, altera classis alteram ab emolumentorum participatione excludere
vetatur. Non minus igitur illam violat locupletium classis, cum veluti curarum
expers in suis fortunis aequum rerum ordinem illum putat, quo sibi totum, operario nihil obveniat; quam proletaria classis,
cum propter laesam iustitiam vehementer incensa et in unum suum ius, cuius est
conscia, male vindicandum nimis prona, omnia utpote suis manibus effecta sibi
flagitat, ideoque dominium ac reditus seu proventus, qui labore non sint
quaesiti, cuiuscumque generis ii sunt, aut cuiuscumque muneris in humano
convictu vicem praestant, non aliam ob causam, nisi quia talia sunt, impugnat
et abolere contendit. Nec praetereundum est hac in re inepte aeque ac immerito a
quibusdam Apostolum appellari dicentem : « Si quis non vult operari, nec
manducet » (40); sententiam enim Apostolus fert in eos, qui ab opere abstinent,
etsi laborare possunt et debent, monetque, tempore ac viribus sive corporis sive
animi sedulo utendum neque alios gravandos, cum ipsi nobis providere possimus.
Laborem autem unicum esse titulum recipiendi victum aut proventus haudquaquam
Apostolus docet (41). Sua igitur cuique pars bonorum attribuenda est: efficiendumque, ut ad boni
communis seu socialis iustitiae normas revocetur et conformetur partitio
bonorum creatorum, quam hodie ob ingens discrimen inter paucos praedivites et
innumeros rerum inopes gravissimo laborare incommodo cordatus quisque novit. 3. - Redemptio proletariorum. Est autem hic ille, quem Decessor Noster necessario quaerendum finem edixit:
redemptionem proletariorum. Idque ideo asserendum pressius et repetendum
instantius, quod non raro tam salutaria Pontificis iussa oblivioni data fuerunt,
sive quod de industria silentio premebantur, sive quia factu nefas putabantur,
cum tamen fieri et possint et debeant. Neque, quia minus late grassetur «
pauperismus » ille, quem
Leo XIII tam horrendum conspiciebat, pro nostra hac
aetate vim et sapientiam amisere suam. In melius sane restituta est atque
aequior facta operariorum condicio, praesertim in cultioribus et amplioribus
civitatibus, in quibus opifices iam non possunt omnes ad unum pro miseria
afflictis et inopia vitae laborantibus haberi. Sed postquam artes mechanicae
humanaeque industriae quam celerrime innumeras regiones, cum novas quas vocamus terras, tum ab antiquo exculta
Orientis remoti regna pervasere et occupavere, in immensum excrevit
proletariorum inopum numerus, quorum gemitus clamant ad Deum de terra: hisque
accedit ingens ruralium mercenariorum exercitus ad infimam vitae condicionem
depressus omnique spe destitutus « quippiam quod solo contineatur » (42) umquam
obtinendi; proindeque, nisi consentanea atque efficacia remedia adhibeantur,
proletariae condicioni perpetuo obnoxius. At licet verissimum sit proletariam condicionem a pauperismo esse probe
discernendam, ipsa tamen immanis multitudo proletariorum ex altera parte, ex
altera vero quorundam praedivitum ingentissimae opes argumento sunt omni
exceptione maiori, divitias hac nostra, quam vocant « industrialismi », aetate
tam copiose partas, haud recte esse distributas diversisque hominum classibus
haud aeque applicatas. Proletaria conditio superanda eo, quod ad rem familiarem proletarii
perveniant. Quare omni vi ac contentione enitendum est, ut saltem in posterum partae
rerum copiae acqua proportione coacerventur apud eos, qui opibus valent,
satisque ample profundantur in eos, qui operam conferunt, non ut in labore
remissi fiant, — natus est enim homo ad laborem sicut avis ad volatum, — sed ut
rem familiarem parsimonia augeant; auctam sapienter administrando facilius ac
securius familiae onera sustineant; atque emersi ex incerta vitae sorte, cuius
varietate iactantur proletarii, non solum vicissitudinibus vitae perferendis
sint pares, sed etiam post huius vitae exitum iis, quos post se relinquunt,
quodammodo provisum fore confidant. Haec omnia a Decessore Nostro non solum insinuata, sed clare et aperte
proclamata, hisce Nostris Litteris etiam atque etiam inculcamus; quae nisi pro
virili ac nulla interposita mora suscipiantur ad effectum deducenda, ordinem
publicum, pacem et tranquillitatem societatis humanae contra novarum rerum
concitatores efficaciter defendi posse nemo sibi persuadeat. I. - Iustum salarium. Deduci autem ad effectum non poterunt, nisi sollertia et parsimonia ad
modicum aliquem censum proletarii provehantur, quemadmodum iam,
Decessoris Nostri vestigiis insistentes, innuimus. Unde vero nisi ex operae
mercede poterit, parce vivendo, quidquam sibi seponere, qui nihil aliud habeat
nisi operam, qua sibi victum et vitae necessaria comparet? Hanc igitur de
salario, quam
Leo XIII « sat magni momenti » (43) dixit, quaestionem ineamus,
illius doctrinam et praecepta, ubi opus fuerit, declarando et evolvendo. Salariatus non vi sua iniustus. Ac primum quidem, qui operae conducendae locandaeque contractum, vi sua
iniustum ac proinde in eius locum societatis contractum sufficiendum esse
pronuntiant, absona profecto dicunt et prave calumniantur Decessorem Nostrum.
cuius Litterae Encyclicae « salariatum » non solum recipiunt, sed in eo ad
normas iustitiae regendo diutius versantur. Hodiernis tamen humanae consortionis condicionibus consultius fore reputamus
si, quoad eius fieri possit, contractus operae per societatis contractum
aliquantum temperetur, quemadmodum diversis modis fieri iam coepit, haud exiguo
operariorum et possessorum emolumento. Ita operarii officialesque consortes
fiunt dominii vel curationis, aut de lucris perceptis aliqua ratione
participant. Mercedis vero iustam portionem non ex uno, sed ex pluribus nominibus esse
aestimandam iam sapienter
Leo XIII edixerat illis verbis: « Ut mercedis
statuatur ex aequitate modus, causae sunt considerandae plures ». (44). Qua sententia plane refellit levitatem eorum, qui facili negotio, unica
regula seu mensura adhibita, eaque a vero longe aliena, gravissimam hanc rem
expediri arbitrantur. Namque egregie falluntur, qui illud principium vulgare non dubitant, tanti
operam valere et tantidem esse remunerandam, quanti fructus aestimantur ex ea
parti, ideoque ius inesse operam locanti totum id reposcendi, quod ex eius
labore sit effectum; quod quantum a veritate absit, vel ex his patet, quae de
re et opera agentes exposuimus. Operae
indoles et individualis et socialis. Iam vero, sicut dominii, ita operae, eius praecipue quae alteri locatur,
praeter personalem seu individualem, socialem quoque rationem esse
considerandam liquido deprehenditur: nisi enim corpus vere sociale et organicum
constet, nisi socialis et iuridicus ordo operae exercitium tueatur, nisi variae
artes, quarum aliae ab aliis dependent, inter se conspirent ac mutuo compleant,
nisi, quod maius est, consocientur ac quasi in unum conveniant intellectus, res, opera, nequit fructus suos gignere
efficientia hominum. Haec ergo nec iuste aestimari neque ad aequalitatem rependi
poterit, eius natura sociali et individuali posthabita. Tria capita respicienda: Ex hac autem duplici nota, quae operae humanae insita natura est,
gravissima emanant consectaria, quibus salarium regi et determinari debet. a) Operariieiusque familiae sustentatio. Ac primum quidem merces operario suppeditanda est, quae ad illius eiusque familiae sustentationem par sit
(45). Aequum sane est reliquam quoque familiam pro viribus suis ad communem
omnium sustentationem conferre, ut videre est in agricolarum praesertim, sed etiam in multis artificum et minorum mercatorum fuerit
familiis ; ast nefas est infantili aetate feminaeque debilitate abuti. Domi
potissimum vel in iis, quae domui adiacent, matresfamilias operam navent suam,
in domesticas curas incombendo. Pessimus vero est abusus et omni conatu
auferendus, quod matresfamilias ob patris salarii tenuitatem extra domesticos
parietes quaestuosam artem exercere coguntur, curis officiisque peculiaribus ac
praesertim infantium institutione neglectis. Omni igitur ope enitendum est, ut
mercedem patresfamilias percipiant sat amplam, quae communibus domesticis
necessitatibus convenienter subveniat. Quod si in praesentibus rerum adiunctis
non semper id praestari poterit, postulat iustitia socialis, ut eae mutationes
quamprimum inducantur, quibus cuivis adulto operario eiusmodi salaria firmentur.
— Non abs re erit hic merita laude prosegui eos omnes, qui sapientissimo
utilissimoque consilio varias experti sunt atque tentaverunt vias, quibus merces
laboris ita oneribus familiae accommodetur, ut his auctis, amplior illo numeretur; immo, si id obtingat, extraordinariis necessitatibus fiat satis. b) Officinae condicio. Officinae etiam eiusque susceptoris ratio habenda est in
mercedis magnitudine statuenda; iniuste enim immodica salaria exquirerentur,
quae absque sui exitio atque ex eo consecutura operariorum calamitate, officina
tolerare non potest. Quamquam si ob segnitiem vel ignaviam, aut technici et
oeconomici progressus incuriam minus lucrum facit, non haec iusta reputanda est
causa mercedis operariis minuendae. Quod si ipsi officinae non tanta vis
pecuniae redit, quanta aequae mercedi operariis solvendae sit satis, quia aut
oneribus iniustis opprimitur aut opus artificio partum minoris quam iustum est
cogitur vendere, qui eam sic vexant, gravis piaculi rei sunt; iusta enim
mercede hi privant operarios, qui necessitate adstricti, aequa minorem accipere
compelluntur. Coniunctis igitur viribus et consiliis enitantur omnes, et opifices et
moderatore, rerum difficultates et obstacula superare, eisque in tam salutifero
opere auctoritatis publicae sapiens opituletur providentia. Si vero res ad
summas angustias deducta fuerit, tunc demum deliberandum erit, utrum officina in
incepto perstare possit an alia aliqua ratione operariis sit consulendum. Quo in
negotio, sane gravissimo, necessitudo quaedam et christiana animorum concordia
inter moderatores et operarios vigeat atque efficaciter operetur oportet. c) Communis boni
necessitas. Denique publico bono oeconomico mercedis magnitudo attemperanda est.
Quantopere ad hoc commune bonum conferat, operarios officialesque, mercedis
aliqua parte, quae necessariis sumptibus supersit, seposita. ad modicum censum
paulatim pervenire, superius iam exposuimus; sed aliud praetereundum non est vix
minoris momenti, nostrisque temporibus apprime necessarium. ut iis nempe, qui
laborare et valent et volunt, laborandi opportunitas praebeatur. Hoc autem a
salarii determinatione haud parum pendet; quae, sicut iuvare, ubi rectis finibus
contineatur, vicissim, si hos excedat, obsistere potest. Quis enim nesciat
salaria nimis extenuata vel praeter modum aucta, in causa fuisse, cur operarii
ab opera locanda arcerentur? Quod quidem incommodum, cum praesertim Pontificatus
Nostri temporibus productum videamus plurimosque vexaverit, operarios in
miseriam et tentationes coniecit, prosperitatem civitatum pessum dedit, ac
publicum ordinem, pacem et tranquillitatem totius orbis terrarum in discrimen
adduxit. Alienum est igitur a iustitia sociali, ut proprii emolumenti gratia et
posthabita boni communis ratione opificum salaria nimis deprimantur aut
extollantur: eademque postulat, ut consiliorum et voluntatum consensione,
quantum fieri potest, salaria ita regantur, ut quam plurimi operam locare convenientesque
fructus ad vitae sustentationem percipere possint. Apposite etiam ad rem facit recta inter salaria proportio: quacum arcte cohaeret recta proportio pretiorum, quibus illa
veneunt, quae a diversis artibus progignuntur, qualia habentur agricultura, ars
industrialis, alia. Haec omnia si congruenter serventur, diversae artes in unum
veluti corpus coagmentabuntur et coalescent, membrorumque instar, mutuam sibi
opem perfectionemque afferent. Etenim tum demum res oeconomico-socialis et vere
constabit et suos fines obtinebit, si omnibus et singulis bona omnia suppeditata fuerint, quae opibus et subsidiis naturae,
arte technica, sociali rei oeconomicae constitutione praestari possunt; quae quidem bona tot esse debent, quot necessaria
sunt et ad necessitatibus honestisque commodis satisfaciendum, et ad homines
provehendos ad feliciorem illum vitae cultum, qui, modo prudenter res geratur,
virtuti non solum non obest, sed magnopere prodest (46). 5. - Societatis ordo instaurandus Quae de partitione acqua bonorum et de iustis salariis
hucusque enuntiavimus, singulares personas respiciunt nec nisi oblique socialem
ordinem attingunt, in quem ad sanae philosophiae principia instaurandum atque ad
Evangelicae legis altissima praecepta perficiendum, Decessor Noster
Leo XIII omnem curam cogitationemque contulit suam. Attamen ut eius feliciter incepta stabiliantur, perficianturque reliqua,
atque uberiora adhuc et laetiora in humanam familiam redundent emolumenta, duo
necessaria maxime sunt: institutionum reformatio atque emendatio morum. Ac reformationem quidem institutionum cum commemoramus,
res publica praecipue menti obversatur, non quasi ab eius opera universa sales
sit exspectanda, sed quia ob « individualismi » quem diximus vitium eo res sunt
redactae, ut prostrata ac paene exstincta locuplete illa et quondam per diversi
generis consociationes composite evoluta vita sociali, fere soli remanserint
singulares homines et res publica, haud parvo ipsius rei publicae detrimento,
quae, amissa forma regiminis socialis susceptisque oneribus omnibus, quae
deletae illae consociationes antea perferebant, negotiis et officiis propemodum
infinitis obruta est atque oppressa. Nam etsi verum est, idque historia luculenter ostendit, ob mutatas rerum
condiciones multa nunc non nisi a magnis consociationibus posse praestari, quae
superiore aetate a parvis etiam praebebantur, fixum tamen immotumque manet in
philosophia sociali gravissimum illud principium quod neque moveri neque mutari
potest : sicut quae a singularibus hominibus proprio marte et propria industria
possunt perfici, nefas est eisdem eripere et communitati demandare, ita quae a
minoribus et inferioribus communitatibus effici praestarique possunt, ea ad
maiorem et altiorem societatem avocare iniuria est simulque grave damnum ac
recti ordinis perturbatio ; cum socialis quaevis opera vi naturaque sua
subsidium afferre membris corporis socialis debeat, numquam vero eadem destruere
et absorbere. Minoris igitur momenti negotia et curas, quibus alioquin maxime distineretur,
inferioribus coetibus expedienda permittat suprema rei publicae auctoritas
oportet; quo fiet, ut liberius, fortius et efficacius ea omnia exsequatur, quae
ad ipsam solam spectant, utpote quae sola ipsa praestare possit: dirigendo,
vigilando, urgendo, coercendo, prout casus fert et necessitas postulat. Quare
sibi animo persuasum habeant, qui rerum potiuntur: quo perfectius, servato hoc «
subsidiarii » officii principio, hierarchicus inter diversas consociationes ordo
viguerit, eo praestantiorem fore socialem et auctoritatem et efficientiam, eoque
feliciorem laetioremque rei publicae statum. «Ordinum» mutua conspiratio. Id autem in primis spectare, in id intendere et res publica et optimus
quisque civis debent, ut « classium » oppositarum disceptatione superata,
concors « ordinum » conspiratio excitetur et provehatur. In reficiendos igitur « ordines » ars politica socialis incumbat necesse
est. Reapse violenta adhuc perseverat et hac de causa instabilis ac nutans
humanae societatis condicio, quippe quae « classibus » innitatur diversa
appetentibus et ideo oppositis, proptereaque ad inimicitias dimicationesque
pronis. Etenim, quamquam opera, ut luculenter explanat Decessor Noster in suis
Litteris (47), non est vilis merx, sed operarii dignitas humana in ea agnoscatur
oportet, ac proinde nequit mercis cuiuslibet instar emi vendique, tamen, quae
nunc est rerum condicio, operae conductio ac locatio homines in mercatu quem
dicunt laboris in duas partes ceu acies dispescit; harum autem partium
disceptatio ipsum operae mercatum quasi in campum vertit, ubi adversis frontibus
acriter illae acies dimicant. Huic pessimo malo, quo tota humana societas in
exitium abripitur, quam citissime esse medendum nemo est qui non intellegat. Ast
perfecta sanatio tum tantum efforescet, cum, oppositione illa e medio sublata,
socialis corporis membra bene instructa constituentur: « ordines » nimirum,
quibus inserantur homines non pro munere, quod quis in mercatu laboris habeat,
sed pro diversis partibus socialibus, quas singuli exerceant. Natura enim duce
fit, ut, sicut qui loci vicinitate coniuncti sunt municipia constituunt, ita qui
in eandem artem vel professionem incumbunt,. — sive oeconomica est sive
alterius generis, — collegia seu corpora quaedam efficiant, adeo ut haec
consortia iure proprio utentia a multis, sin minus essentialia societati civili,
at saltem naturalia dici consueverint. Cum vero ordo, ut egregie disserit S. Thomas (48), unum sit ex plurium accommodata
dispositione oriens, verus ac genuinus socialis ordo postulat, ut varia
societatis membra firmo aliquo vinculo in unum copulentur. Adest autem haec coniungendi
vis cum in ipsis bonis producendis aut officiis praestandis, in quae eiusdem «
ordinis » conductores et locatores sociato studio adlaborant, tum in bono illo
communi, in quod omnes simul « ordines », pro sua quisque parte, amice
conspirare debent. Quae quidem unio eo erit validior et efficacior, quo fidelius
singuli homines ipsique « ordines » professionem suam exercere in eaque
excellere sategerint. Ex quo facile deducitur, in illis collegiis ea, quae totius « ordinis » sunt
communia, longe primas ferre, inter quae eminet uniuscuiusque artis ad bonum
commune civitatis conspiratio quam maxime fovenda. De negotiis autem, in quibus
peculiaria commoda vel incommoda herorum opificumve speciali indigeant cura et
tutela si quando occurrunt, seorsim utrique deliberare vel, prout res fert,
decernere poterunt. Vix est necesse commemorare, quod
Leo XIII de politici regiminis forma docuit, idem, servata proportione, professionum quoque
collegiis seu corporibus aeque applicari: nimirum integrum esse hominibus quam
maluerint formam eligere, dummodo et iustitiae et boni communis necessitatibus
sit consultum (49). Iam vero, quemadmodum municipii incolae ad fines maxime varios consociationes
condere solent, quibus nomen dandi aut secus unicuique est ampla potestas, ita
qui in eadem arte versantur, consociationes pariter liberas alii cum aliis
inibunt ad fines aliqua ratione cum ipsa arte exercenda connexos. Cum liberae
hae consociationes a cl. mem. Decessore Nostro distincte ac dilucide
explanentur, satis habemus, id unum inculcare: liberam esse homini
facultatem, non solum has consociationes condendi, quae iuris et ordinis sunt
privati, sed etiam eam in iis « libere optandi disciplinam, easque leges, quae
maxime conducere ad id, quod propositum est, iudicentur » (50). Eadem affirmanda est libertas consociationes instituendi, quae singularum artium limites excedant. Quae autem iam fiorent ac
salutaribus laetantur fructibus liberae associationes, collegiis iis
praestantioribus seu « ordinibus », de quibus supra mentionem facimus, ad mentem
doctrinae socialis christianae viam parare sibi praestituant et pro virili parte
exsequantur ! Directivum oeconomiae principium instaurandum. Aliud propterea est curandum, valde cum priore cohaerens. Quemadmodum unitas
societatis humanae inniti non potest oppositione « classium », ita rei
oeconomicae rectus ordo non potest permitti libero virium certamini. Ex hoc enim
capite, tamquam ex inquinato fonte omnes errores disciplinae oeconomiae «
individualisticae » dimanarunt ; quae, oblivione aut inscitia socialem ac
moralem indolem rei oeconomicae delens, hanc existimavit ab auctoritate publica
ut solutam prorsus ac liberam iudicandam esse et tractandam, propterea quod in
mercato seu libero competitorum certamine principium sui ipsius directivum
haberet, quo multo perfectius quam ullo intellectu creato interveniente
regeretur. At liberum certamen, quamquam dum certis finibus contineatur, aequum
sit et sane utile, reni oeconomicam dirigere plane nequit; id quod eventus
satis superque comprobavit, postquam pravi individualistici spiritus placita
exsecutioni sunt mandata. Perquam necessarium igitur est rem oeconomicam vero
atque efficaci principio directivo iterum subdi et subiici. Cuius quidem muneris
vices oeconomicus potentatus, qui liberum certamen nuper excepit, multo minus
gerere potest, cum hic praeceps quaedam vis et potentia vehemens sit, quae ut
salutaris hominibus evadat, frenari debet fortiter et regi sapienter; frenari
autem et regi non potest a se ipso. Altiora igitur et nobiliora exquirenda sunt,
quibus hic potentatus severe integreque gubernetur: socialis nimirum iustitia
et caritas socialis. Quapropter ipsa populorum atque adeo socialis vitae totius
instituta ea iustitia imbuantur oportet maximeque necessarium est, ut vere
efficiens evadat seu ordinem iuridicum et socialem constituat, quo oeconomia
tota veluti informetur. Caritas vero socialis quasi anima esse debet huius
ordinis; ad quem efficienter tuendum et vindicandum auctoritas publica incumbat oportet; id quod minus difficulter praestare
poterit, si ea onera a se excusserit, quae ei non esse propria ante declaravimus. Immo vero consociatis studiis laboribusque variae nationes id enitantur
decet, ut, quoniam in genere oeconomico plurium inter se pendent ac mutua ope
indigent, faustam quandam et felicem in re oeconomica populorum conspirationem
sapientibus pactionibus atque institutis promoveant. Membra igitur socialis corporis, si, ut dictum est, reficiantur, atque rei
oeconomico-socialis directivum principium si restituatur, etiam de hoc corpore
aliqua ratione dici poterit, quod de Christi corpore mystico ait Apostolus: «
Totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis,
secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit
in aedificationem sui in caritate » (51). Recens, ut omnes norunt, singularis inita est syndicatuum atque artium
collegiorum ratio, quae, pro harum Litterarum argumento, breviter videtur hic
adumbranda, opportunis quibusdam adiectis animadversionibus. Ipsa civilis potestas syndicatum ita constituit in personam iuridicam, ut
simul quoddam monopolii privilegium ei conferat, cum ille solus, sic approbatus,
opificum herorumve (pro syndicatus specie) iura vindicare, ille solus de opera
locanda et conducenda pacisci atque laboris foedera, quae dicuntur, firmare
possit. Syndicatui nomen dare necne integrum cuique est, atque inter hos tantum
limites huiusmodi syndicatus liber dici potest; nani et syndicalis collecta et
peculiaria quaedam tributa ab omnibus prorsus certae cuiusque artis seu
professionis membris, sive opifices hi sunt sive heri, exiguntur, quemadmodum
operum pactionibus a iuridico syndicatu initis omnes ligantur. Verum tamen est
ex officio esse declaratum hunc iuridicum syndicatum non officere, quominus
exsistant aliae eiusdem professionis asseclarum consociationes, non tamen iure
agnitae. Collegia seu corpora
constituuntur ex delegatis utriusque syndicatus (operariorum nimirum et herorum)
eiusdem artis seu professionis et, tamquam vera ac propria Status instrumenta
atque instituta, syndicatus ipsos dirigunt eosque in rebus communibus ad unum
idemque coordinant. Cessationes operae vetantur; si partes litem componere nequeant, adest
magistratus. Iamvero, huius, quam summatim descripsimus, institutionis quaenam sint
commoda, quicumque vel parum rem perpenderit, facile perspiciet: diversarum
classium opera pacifice sociata, socialistarum repressa sodalitia, molimina
cohibita, peculiaris magistratus moderatricem auctoritatem exercens. Ne tamen
in re tanti momenti quidpiam neglegamus, utque omnia, quae sive cum principiis
generalioribus, quae supra in memoriam redegimus, sive cum iis, quae mox sumus
addituri, apte colligentur, fateri cogimur compertum Nos habere non deesse qui
vereantur ne res publica, cui satis esse deberet ut necessarium et sufficiens
auxilium praestaret, liberae activitati se substituat, neve syndicalis ille et
corporativus novus ordo complexam administrationem et politicam nimis sapiat,
neve (generalioribus illis commodis ultro equidem admissis) particularibus
politicis scopis potius inserviat quam ad meliorem socialem ordinem instaurandum promovendumque conducat. Ad hunc alterum autem nobilissimum finem assequendum et commune bonum vera ac
stabili ratione maxime iuvandum, id in primis et ante omnia prorsus necessarium
putamus, ut Deus propitius adsit, utque dein omnes qui bonam gerunt voluntatem
sociata opera ad illum scopum adlaborent. Persuasum praeterea habemus, id quod
ex priore colligimus, illum finem eo certius obtentum iri quo copiosior sit
corani numerus, qui technicam et professionalem et socialem peritiam suam ad id
conferre sint parati, atque etiam (quod pluris est) quo copiosius erit tributum
ex principiis catholicis eorumque usu ad id collatum, non quidem ab Actione
Catholica (quae activam vini proprie syndicalem vel politicam sibi interdicit),
sed ab iis filiis Nostris, quos ipsa Actio Catholica illis principiis
imbuit quosque instituit ad apostolatum exercendum, Ecclesia duce ac magistra;
Ecclesiam dicimus, quae etiam in hoc, quem adumbravimus, campo, sicut ubicumque
de rebus moralibus quaestio est ac disceptatio, vigilantiae et magisterii
mandatum sibi divinitus impositum oblivioni dare vel incuria praeterire non
potest unquam. Quae autem de sociali ordine instaurando et perficiendo docuimus, ea profecto
effici nullatenus posse sine morum reformatione vel ipsa rerum gestarum
documenta aperte demonstrant. Fuit enim aliquando ordo quidam socialis, qui etsi
perfectus quidem et omnibus numeris absolutus non erat, pro temporum tamen
condicione et necessitatibus rectae rationi quadantenus congruebat. Quod si
periit ille ordo iam dudum, sane non id accidit, quia mutatis rerum
condicionibus et necessitatibus ipse accommodari se evolvendo et quodammodo
dilatari non potuit; sed ideo potius, quia homines aut nimio sui amore obdurati
eius ordinis gremium pandere, ut oportuisset, crescenti numero multitudinis
renuerunt, aut quia falsae libertatis specie aliisque erroribus illecti cuiusvis
potestatis impatientes, omne detrectare imperium conati sunt. Reliquum igitur est ut, ea quae nunc viget rei oeconomicae ratione, et
socialismo, acerrimo eius accusatore, iterum in iudicium vocatis atque aperta de
illis iustaque lata sententia, tot malorum, radicem penitius investigemus et
primum maximeque necessarium remedium in moribus reformandis indicemus. III III. - Res inde a Leoniana aetate plurimum mutatae. Graves sane mutationes cum rei oeconomicae ratio tum socialismus inde a
Leonis XIII aetate subiere. Ac primum quidem oeconomiae speciem vehementer commutatam esse, in oculis est
omnium. Nostis, Venerabiles Fratres dilectique Filii, fel. rec. Decessorem
Nostrum suis Litteris eam vel maxime oeconomiae rationem spectasse, qua
generatim ad commune rei oeconomicae exercitium ab aliis res, ab aliis opera praestaretur,
quemadmodum, felici verborum complexu usus, eam definiebat: « Non res sine
opera nec sine re potest opera consistere » (52). 1. - Rei oeconomiae species mutata. Hanc autem oeconomiae rationem ad recti ordinis normam componere
Leo XIII totis viribus contendit: unde patet per se ipsam non esse damnandam. Et sane
suapte natura vitiosa non est; sed tunc rectum ordinem violat, quando res
operarios seu proletariam classem eo fine, eaque condicione conducit, ut negotia
atque adeo res oeconomica tota ad sui ipsius nutum et commodum vertantur, humana
operariorum dignitate, sociali oeconomiae indole ipsaque iustitia sociali ac
bono communi contemptis. Verum est ne hodie quidem solam hanc oeconomiae rationem ubique vigere: est
enim et alia ratio, cui addicta est adhuc ingens et numero et pondero valens
hominum multitudo, ut v. gr. ordo agricolarum, in quo maior generis humani
pars honeste ac probe, quae ad victum cultumque pertinent, sibi comparat. Suis
etiam haec angustiis premitur et difficultatibus, quas et respicit Decessor
Noster non paucis Litterarum suarum locis, et Nos hisce Nostris non semel
attigimus. Ast « capitalisticum » oeconomiae regimen, cum industriae usus toto orbe
terrarum dilatatus sit, plurimum et ipsum post
Leonis XIII Encyclicas Litteras
datas quaquaversus est dilapsum adeo, ut etiam eorum, qui extra eius ambitum
vertantur, oeconomicam et socialem condicionem invaserit et pervaserit, eamque
suis sive commodis sive incommodis et vitiis, vere afficiat et quodammodo
informet. Itaque non eorum solum, qui regiones incolunt « capitali » et industriae
addictas, sed omnium prorsus hominum bono consulimus, cum ad mutationes
praesertim, quas capitalistica oeconomiae ratio inde a Leonis tempore passa est,
animos convertimus. Potentatus successit liberae competitioni. Atque in primis omnium oculos percellit, nostris temporibus non modo
coacervari opes, sed immanem accumulari potentiam et despoticum potentatum
oeconomicum penes paucos, qui plerumque non domini, sed depositae rei custodes tantum et
administratores sunt eamque nutu suo arbitrioque regunt. Qui potentatus ab iis vehementissime exercetur, qui, cum pecunias teneant et
in eis dominentur, potiuntur etiam fenebris fidei et in credenda pecunia
regnant, eamque ob causam veluti sanguinem administrant, quo vivit tota res
oeconomica, et manibus suis quasi animam rei oeconomicae ita versant, ut contra
eorum nutum respirare nemo possit. Haec potentiae et virium accumulatio, recentissimae oeconomiae quasi nativa
nota, fructus est quem natura sua protulit infinita competitorum certandi
libertas quae eos tantum superstites relinquit qui plurimum valeant, quod saepe
idem est ac dicere, qui omnium violentissime dimicant, qui minime animi
conscientiam curant. Ea vicissim virium et potentiae acervatio tria gignit concertationum genera :
contenditur enim primum de ipso oeconomico potentatu, tum acriter decertatur de
potentatu in rempublicam capessendo, ut eius viribus atque potestate ad
oeconomicas congressiones liceat abuti ; inter ipsas denique respublicas
dimicatur, cum quod nationes, ad suorum quaeque civium oeconomica commoda
promovenda, vim et politicam suam adhibent, tum quod potentatu et viribus suis
oeconomicis adhibitis, politicas controversias inter nationes ortas dirimere
contendunt. Funestae sequelae. Individualistici profecto in re oeconomica spiritus ultima consectaria sunt
ea, quae vos ipsi, Venerabiles Fratres dilectique et perspicitis et doletis: liberum virium certamen ipsum se interemit;
libero mercatui oeconomicus potentatus suffectus est; lucri cupiditati proinde
effrenata potentatus ambitio successit ; tota oeconomia horrendum in modum dura,
immitis, atrox est facta. Huc accedunt quae ex publicae potestatis et ipsius
oeconomiae muneribus officiisque permixtis et foede confusis orta sunt
gravissima damna: quale, unum ex smmis, abiectio quaedam reipublicae
maiestatis, quae cum ab omni studio partium libera et uni bono communi
iustitiaeque intenta, veluti regina et suprema arbitra rerum, alte sedere deberet, serva fit, hominum libidini et cupiditatibus tradita et mancipata.
Quod autem ad nationes attinet inter se agentes, ex uno capite duplex effluxit
diversum flumen : hinc « nationalismus » emanat aut etiam « imperialismus »
oeconomicus, illinc vero non minus funestus et exsecrandus rei nummariae «
internationalismus » seu « imperialismus internationalis » cui, ubi bene, ibi
patria est. Remedia. Quae tantis his malis mederi possint, ea in parte altera harum Litterarum
exposuimus ubi doctrinam data opera tradidimus, ita ut hoc loco breviter illa in
memoriam redigere satis habeamus. Quandoquidem re et opera maxime innititur
praesens oeconomiae ratio, rectae rationis seu christianae philosophiae socialis
principia circa rem, operam earumque consociationem et mente agnoscantur et
opere ad effectum deducantur necesse est. Duplex imprimis et rei seu dominii et
operae seu laboris ratio, id est individualis et socialis, aeque et rite
pensanda est, ut et individualismi et collettivismi scopuli vitentur. Mutuae
utrorumque relationes ad strictissimae iustitiae leges, quam commutativam
vocant, exigi debent, christiana caritate adminiculante. Liberum certamen
certis ac debitis limitibus saeptum, magis etiam oeconomicus potentatus publicae
auctoritati in iis, quae ad eius munus spectant, efficaciter subdantur oportet.
Ipsa vero populorum publica instituta ad boni communis necessitates seu ad iustitiae
socialis humanam consortionem conformare debent; quo etiam gravissima illa vitae
socialis pars, quae est res oeconomica, ad rectum et sanum ordinem redeat. 2. - Socialismus mutatus. Haud minus profunde quam oeconomiae specie inde a Leonis aetate mutatus est ipse
socialismus, quocum fuit maxime Decessori Nostro certandum. Qui enim tunc unus
fere dici poterat et doctrinae capita propugnabat definita eaque in unum corpus
compacta, hi exinde in duas praecipue partes invicem plerumque adversantes atque
adeo infensissimas discissus est, ita tamen ut a fundamento fieri christianae
contrario, quod socialismo proprium erat, neutra discesserit. a) Pars violentior seu communismus Altera enim socialismi pars eandem fere subiit
mutationem, quam oeconomiam capitalisticam subiisse supra explicuimus, et in «
communismum » ruit, qui bina docet ac persequitur, neque id occulte aut per
cuniculos, sed palam, aperte, omnibus mediis etiam violentissimis quibusque
adhibitis: acerrimam inter classes luctationem, plenamque dominii privati
exstinctionem. In quibus persequendis, nihil est quod non audeat, nihil quod
vereatur; rerum vero potitus, incredibile ac portento simile est quam se
atrocem, quam inhumanum ostendat. Testantur id exitiosae illae strages et
ruinae, quibus vastissimas Europae orientalis atque Asiae ditiones constravit;
Sanctae vero Ecclesiae ipsique Deo quam sit inimicus et apertus hostis, nimis,
proh dolor! nimis est factis comprobatum et omnibus opprime notum. Ideo,
quamquam probos quidem ac fideles Ecclesiae filios de impia et iniqua communismi
natura monere supervacaneum existimamus, tamen sine profundo dolore contemplari
non possumus incuriam eorum, qui imminentia haec pericula contemnere videntur,
et inerti quadam desidia patiuntur propagari quaquaversus ea, quibus per vim,
per caedem, tota societas contrucidetur; eoque gravius condemnanda est socordia
eorum, qui auferre aut mutare neglegunt eas rerum conditiones, quibus populorum
animi exasperantur atque via munitur ad societatem subvertendam et profligandam. b) Pars mitior quae socialismi nomen retinuit. Mitior sane est altera pars, quae « socialismi » nomea retinuit, qui non
solum a vi adhibenda abstinendum profitetur, sed ipsam classium pugnam et
privatae possessionis exstinctionem, si minus abiicit, aliqua ratione mitigat
et temperat. Suis principiis et consectariis inde a communismo deductis
exterritum, socialismum ad veritates, quas christiana traditio semper sollemnes
habuit, vergere et quodammodo accedere diceres: negari enim nequit ad ea quae
christiani societatis reformatores iure postulant, horum placita interdum valde
appropinquare. c) A pugna classium dominiique exstintione aliquantum recedit.
Classium enim pugna, modo ab inimicitiis mutuoque odio abstineat, paulatim
transit in honestam quandam disceptationem, iustitiae studio fundatam, quae,
etsi non est illa beata pax socialis quam omnes appetimus, principium esse
potest et debet unde ad
mutuam « ordinum » cooperationem deveniatur. Bellum etiam dominiis privatis
indictum, magis magisque sedatum, restringitur ita, ut tandem aliquando non ipsa
possessio impetatur earum rerum, quae producendis bonis inserviant, sed imperium
quoddam sociale, quod contra omne ius dominium arripuit et usurpavit. Re enim
vera tale imperium non ipsis dominis, sed publicae potestati est proprium. Quod
si fiat, eo perveniri potest, ut sensim sine sensu haec mitioris socialismi
placita a votis et postulatis eorum qui, christianis principiis innixi, humanam
societatem reformare student, iam non dissideant. Etenim certa quaedam bonorum
genera rei publicae reservanda merito contenditur, cum tam magnum secum ferant
potentatum, quantus privatis hominibus, salva re publica, permitti non possit.
Huiusmodi iusta postulata et desideria iam nil habent, quod a christiana
veritate abhorreat, multoque nminus socialismo sunt propria. Quapropter, qui
haec tantummodo persequuntur, non habent cur socialismo se aggregent. Num media via iniri possit? Neque tamen existimet quisquam eas sectas seu factiones socialisticas, quae
non sunt communisticae, ad unam omnes sive re sive nomine eo usque resipuisse.
Ut plurimum sive classium pugnam sive dominii exstinctionem non abiiciunt, sed
solummodo aliqua ratione temperant. Iamvero, si ita falsa principia mitigantur
et aliqua ratione oblitterantur, oritur, seu potius immerito a quibusdam
movetur quaestio, num forte etiam christianae veritatis principia aliqua ratione
aut mitigari aut temperari possint ita, ut socialismo eatur obviam et media
quasi via cum eo conveniatur. Sunt, qui inani spe illiciantur fore, ut hac
ratione socialistae ad nos pertrahantur. Vana tamen spes ! Qui enim apostoli
esse volant inter socialistas, christianam veritatem plenam atque integram
aperte et sincere profiteantur oportet, neque ulla ratione erroribus conniveant.
Id imprimis satagant, si vere Evangelii praecones esse velint, ut socialistis
ostendant eorum postulata, quatenus iusta sint, ex principiis christianae fidei
multo validius defendi et ex viribus christianae caritatis multo efficacius
provehi. Sed quid, si ad pugnam classium et
dominia privata quod attinet, socialismus re vera ita sit temperatus atque
emendatus, ut circa haec iam nihil in eo sit reprehendendum? Numquid illico
natura sua religioni christianae contraria abdicavit? Est haec quaestio, quae
multorum animos suspensos tenet. Et plurimi sunt catholici homines, qui, cum
plane perspectum habeant christiana principia nec missa fieri nec abradi unquam
posse, oculos in hanc Sanctam Sedem intendere et enixe efflagitare videntur, ut
decernamus, num hic socialismus a doctrinis falsis adeo resipuerit, ut sine
cuiusquam principii christiani iactura admitti et quodammodo baptizari possit.
Quibus ut pro paterna Nostra sollicitudine faciamus satis, haec edicimus: sive
ut doctrina, sive ut factum historicum, sive ut « actio » consideretur
socialismus, si vere manet socialismus, etiam postquam veritati et iustitiae in
his, quae diximus, concessa, componi cum Ecclesiae catholicae dogmatibus non
potest: siquidem ipsam societatem fingit a christiana veritate quam maxime
alienam. Societatem atque hominis indolem socialem fingit alienissima a
christiana veritate. Nam secundum christianam doctrinam homo, sociali natura praeditus, in his
terris collocatur, ut in societate et sub auctoritate a Deo ordinata (53), vitam
ducens, omnes suas facultates in laudem et gloriam Creatoris sui plene excolat
evolvatque, atque artis aliusve vocationis suae munere fideliter fungendo
temporalem simul et aeternam cibi comparet felicitatem. Socialismus autem,
sublimis huius, cum hominis tum societatis, finis penitus ignarus et incuriosus,
solius commodi causa humanam consortionem autumat esse institutam. Ex eo enim, quod apta operum divisione efficacius quam dispertitis singulorum
conatibus bona progignantur, socialistae inferunt oeconomicam efficientiam,
cuius sola materialia obiecta mentibus observantur, socialiter ex necessitate
procedere debere. Qua necessitate, ut totos societati se dedant subdantque, ad
bonorum effectionem quod attinet, homines adstringi existimant. Immo quam
amplissimam possidere copiam rerum, quae huius vitae commodis inserviant, tanti
fit, ut altiora homines bona, ipsa libertate minime excepta, sint posthabenda
atque etiam immolanda exigentiis efficacissime bonorum effectionis. Hanc vero
humanae dignitatis iacturam in « socializato » productionis processu subeundam,
facile repensum iri autumant abundantia bonorum socialiter procreatorum, quae ad singulos profundantur,
ut pro suo beneplacito commodis et cultui vitae libere ea applicare valeant. Societas ergo qualem socialismus fingit, altera ex parte
absque vi plane nimia nec esse nec concipi potest, ex altera parte haud minus falsae libertati indulget, vera sociali
auctoritate ab ea exsulante, quippe quae non in temporalibus e ac materialibus
commodis innitatur, sed a solo Deo, rerum omnium Creatore atque ultimo fine
descendat (54). Catholicus et socialista pugnantia dicunt. Quodsi socialismus, ut omnes errores, aliquid in se veritatis admisit (quod quidem Summi Pontifices numquam sunt inficiati), nititur
tamen doctrina de humana societate, ipsi propria, a vero christianismo absona.
Socialismus religiosus, socialismus christianus pugnantia dicunt: nemo potest simul catholicus probus esse et veri
nominis socialista. Socialismus mores cultumque pervadens. Quae quidem omnia, a Nobis sollemni auctoritate innovata et confirmata, pari
modo applicanda sunt novo cuidam socialistico procedendi modo, hactenus quidem
minus noto, nunc vero ad plures socialismi sectas propagato. In animos
moresque instituendos imprimis incumbit; praecipue quidem infantes ipsos teneros
amicitiae specie sibi allicit secumque trahit, sed totam etiam hominum
multitudinem complectitur, ut homines tandem socialistici formentur, qui humanum convictum ad socialismi placita
conforment. Cum in Nostris Encyclicis Litteris
Divini illius Magistri, quibus principiis
insistat, quos fines persequatur paedagogia christiana docuerimus abunde (55), quam
eis repugnent quae facit et quaerit hic socialismus mores cultumque pervadens,
tam perspicuum est et evidens, ut declaratione non indigeat. Gravissima vero
quae secum fert pericula videntur ii aut ignorare aut minus ponderare, qui nihil pensi habent eis pro rerum
gravitate fortiter naviterque resistere. Hos de imminenti gravissimo damno
commonefacere Nostri pastoralis officii est: meminerint omnes, huius socialismi
mores cultumque pervadentis parentem quidem liberalismum fuisse, heredem vero «
bolscevismum » futurum. Catholici transfugae in castris socialismi.
Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, intelligere potestis quanto cum
dolore cernamus, in quibusdam praesertim regionibus, filios Nostros non
paucos, quos veram fidem rectamque voluntatem deposuisse persuadere Nobis non
possumus, ab Ecclesiae castris transfugisse et ad socialismi acies convolasse:
quorum alii ut aperte socialistarum nomine glorientur et dogmata ipsa
socialistica profiteantur, alii vel socordes vel etiam quasi inviti ut
consociationibus adhaereant, quae professione aut factis sunt socialisticae.
Nos autem, paterna sollicitudine anxii, animo revolvimus et perscrutari
conamur, qui fieri potuerit ut eo usque aberraverint, et audire Nobis videmur,
quae multi ex eis respondent et causantur: ab Ecclesia et eis qui Ecclesiae
addictos se proclamant, locupletibus faveri, operarios neglegi, curam horum
haberi nullam; eam ob causam se, ut sibi consulerent, in acies socialismi
instrui et inseri debuisse. Deflendum sane est, Venerabiles Fratres, fuisse, immo etiam nunc esse, qui
cum catholicos se profiteantur, sublimis illius iustitiae et caritatis legis,
qua non solum, quod suum est cuique reddere, sed fratribus egentibus ut ipsi
Christo Domino succurrere tenemur (56), fere immemores sunt, quodque gravius, ob
lucri cupiditatem operarios vexare non verentur. Immo vero, non desunt qui
religione ipsa abutantur, eiusque nomine iniustas exactiones velare conentur, ut
a iustis plane operariorum expostulationibus se tutentur. Quorum agendi rationem
graviter arguere nunquam desistemus. Ipsi enim in causa sunt, cur Ecclesia, etsi
immerito, videri potuerit et insimularetur partes agere locupletium, eorum
autem, qui quasi naturali sua hereditate privati erant, necessitatibus et
angustiis minime commoveri. Immerito et iniuria haec videri et dici, totius Ecclesiae historia dare
demonstrat; ipsaeque Encyclicae Litterae, quarum anniversarium festum
celebramus, luculentissimum testimonium sunt in Ecclesiam eiusque doctrinam
nonnisi iniustissime has calumnias et contumelias coniici. Ut redeant invitantur. Verumtamen tantum abest ut, iniuria lacessiti aut paterno dolore deiecti, filios misere deceptos et tam longe a vero et salute
digressos repellamus aut reiiciamus, ut effici non possit, quin omni qua
possunmus sollicitudine, ad maternum Ecclesiae sinum, ut revertantur, invitemus.
Utinam voci Nostrae pronas praebeant aures! Utinam unde exiere, eo redeant,
domum nimirum paternam, ibique consistant, ubi proprius eorum locus est, in
eorum videlicet ordinibus, qui monita a Leone promulgata et a Nobis sollemniter
innovata studiose secuti, societatem ad mentem Ecclesiae, sociali iustitia
socialique caritate firmatis, instaurare nituntur. Sibique persuadeant nullibi
se posse etiam in terris pleniorem invenire beatitudinem, nisi apud Eum, qui
propter nos egenus est factus, cum esset dives, ut Illius inopia nos divites
essemus (57), qui pauper fuit et in laboribus a iuventute sua, qui omnes laborantes
et oneratos ad Se invitat ut eos in caritate Cordis Sui plene reficiat (58), qui
denique sine ulla personarum acceptione, plus exiget ab iis quibus plus datum
est (59), et « reddet unicuique secundum opera eius » (60).
3.- Morum renovatio. Verum, si rem diligentius penitiusque inspiciamus, liquido deprehendemus,
hanc optatissimam instaurationem socialem spiritus christiani renovatio, a quo
misere passim defecerunt tot homines rei oeconomicae addicti, praecedat
oportere, ne tot conatus incassum cadant, aedificiumque struatur non super
petram sed super mobilem arenam (61). Et sane, hodiernam oeconomiam conspeximus, Venerabiles Fratres dilectique
Filii, eamque gravissimis vitiis laborantem agnovimus. Communismum quoque et socialismum rursus in
iudicium vocavimus, eorumque omnes vel mitigatas species ab Evangelii praeceptis
longe aberrare deprehendimus. « Quare — ut Decessoris Nostri verbis utamur, — si societati generis humani
medendum est, revocatio vitae institutorumque christianorum sola medebitur »
(62).
Nam haec una nimiae de caducis rebus sollicitudini, quae omnium est vitiorum
origo, efficax remedium afferre, haec una fascinatos hominum oculos, in fluxis
huius mundi rebus plane defixos, inde avellere et ad caelum attollere potest.
Quo quidem remedio nunc humanam consortionem maxime indigere quis neget? Praecipua hodierni regiminis deordinatio: damnum animarum. Etenim omnium animi temporalibus perturbationibus, cladibus, ruinis fere
unite afficiuntur. Sed quid, si christianis oculis, prout decet, res
perpendimus, haec omnia sunt, si cum animarum ruina conferantur? Nihilominus
haud temere dici potest eas nunc esse socialis atque oeconomicae vitae rationes,
ut ingenti hominum numero maxima impedimenta creent quominus unum illud
necessarium, aeternam nempe salutem, curent. Innumerabilium equidem harum ovium Pastor et Tutor a Pastorum Principe, qui
eas Sanguine Suo redemit, constituti, hoc maximum earum periculum siccis oculis
contemplari non possumus; quin potius, pastoralis officii memores, paterna
sollicitudine et quomodo eis opitulari possimus continenter meditamur, aliorum
quoque, quorum ex iustitia aut caritate interest, indefesso studio advocato.
Quid enim proderit hominibus sapientiore divitiarum usu vel ad universum mundum
lucrandum aptiores fieri, si inde animae suae detrimentum patiantur? (63). Quid, eos
tuta de re oeconomica principia docere, si effrena cupiditate et sordida. suarum
rerum studio ita abripi se sinant, ut, « audientes mandata Domini, omnia faciant
contraria? » (64). Huius damni causae. Huius vero a christiana lege in re sociali et oeconomica defectionis, et inde
profluentis plurimorum opificum a fide catholica apostasiae radix et
fons sunt inordinatae animi affectiones, triste consectarium primaevae labis,
quae miram humanarum facultatum concordiam ita disiunxit, ut homo pravis
cupiditatibus facile abstractus ad caduca huius mundi bona caelestibus et
firmis anteponenda vehementer incitetur. Hinc inexplebilis illa divitiarum et
temporalium bonorum sitis, quae homines ad Dei leges infringendas et proximorum
iura conculcanda omnibus quidem temporibus impulit, sed per hodiernam rei
oeconomicae rationem humanae fragilitati longe plures parat laqueos. Etenim cum
incertus status rei oeconomicae ac praesertim eiusdem complexionis, summam
assiduamque postulet eorum qui illi se dedunt virium contentionem, nonnulli
conscientiae stimulis ita obduruerunt, ut in eam devenerint sententiam sibi
licitum esse et lucra sua quoquo modo augere, et opes magno conatu studioque
partas per fas et nefas contra repentinos fortunae casus tueri. Facilia
emolumenta, quae cuilibet in mercatu omni lege soluto obveniunt, permultos ad
merces permutandas distrahendasque alliciunt, qui, id unum inhiantes, ut
minimo interiecto labore expedita sibi lucra comparent, effrena negotiatione,
mercium pretia pro arbitrio et aviditate tam crebro augent vel minuunt, ut
prudentes fabricatorum provisiones pessum dent. Quae lege sunt statuta ad
foederatos quaestus provehendos, dum rerum agendarum periculum dividunt ac
finiunt, foedissimae licentiae ansam praebuerunt. Cernimus enim ab hac extenuata
rationum reddendarum obligatione animos modice tangi; insuper in tutamine
communis cuiusdam nominis delitescendo, pessimas perpetrari iniurias et
circumscriptiones; tandem oeconomicarum consociationum curatores, muneris sui
oblitos, eorum prodere iura, quorum compendia administranda susceperant. Neque
postremo omittendi sunt callidi illi viri, qui de honesta artificii sui
utilitate minime solliciti, hominum cupiditatibus stimulos subiicere haud
verentur, eisque excitatis ad proprium lucrum utuntur. Gravissima haec incommoda propulsare, vel etiam antevertere, potuisset
severa ac tuta morum disciplina a rei publicae moderatoribus strenue exacta:
haec tamen nimis saepe misere defecit. Nam, cum novae oeconomiae rationis germina
tunc primum erumperent,
quando rationalismi placita in plurium mentibus insederant radicesque egerant,
brevi oeconomica quaedam doctrina a vera lege morali remota est orta, quo factum
est ut humanis cupiditatibus habenae prorsus laxarentur. Itaque evenit, ut multo quam antea plures nihil nisi de divitiis quacumque
ratione augendis solliciti essent; seque super omnia et prae omnibus
quaerentes, nihil, ne maxima quidem in alios delicta, sibi religioni verterent.
Qui primi vero hanc spatiosam viam, quae ducit ad perditionem (65), sunt
ingressi, ii facile sive apparentis sui successus exemplo, sive insolenti suarum
divitiarum pompa, sive aliorum conscientiam quasi inanibus anxietatibus
exagitatam deridendo, sive demum timoratiores competitores conculcando, plurimos
iniquitatis suae imitatores nacti sunt. Pronum vero fuit, ut rei oeconomicae moderatoribus a recto tramite deviis
euntibus, operariorum quoque vulgus in idem barathrum passim rueret praeceps;
idque eo magis quod plurimi ex praefectis artificum suis operariis ut meris
instrumentis usi sunt, nihil prorsus de eorum anima solliciti, immo de supernis
rebus ne cogitantes quidem. Et sane, horrescit animus, si gravissima
perpendantur pericula, quibus in modernis officinis obiiciuntur operariorum
(iuniorum praesertim) mores et puellarum aliarumque mulierum pudicitia; si mente
recolamus quam saepe hodiernum rei oeconomicae genus et praesertim absona
habitandi ratio familiari vinculo familiarique vitae consuetudini obstacula
creet; si memoria repetamus quot quantaque festis diebus rite sanctificandis
inferuntur impedimenta; si universalem consideremus extenuationem sensus illius
vere christiani, quo vel rudes et indocti homines tam alta sapere consueverant,
eius loco suffecta de quotidiano victu utcumque comparando unica sollicitudine.
Atque ita labor corporalis, quem divina Providentia etiam post originale
peccatum in humani corporis simul et animi bonum statuerat exercendum, in
perversionis instrumentum passim convertitur: iners
scilicet materia ex officina nobilitata egreditur, homines vero ibidem
corrumpuntur et viliores fiunt. Remedia. a) Christiana ratione informetur vita oeconomica. Huic tam lugendae animarum cladi, qua perdurante omne societatis regenerandae
studium irritum erit, nullum validum remedium afferri potest nisi ad evangelicam
doctrinam aperte et sincere redeant homines, ad Illius nimirum praecepta, qui
unus verba vitae aeternae habet (66), talia videlicet verba. quae caelis et terra
transeuntibus, nunquam praeteribunt (67). Siquidem, quotquot sunt in re sociali
vere periti, enixe expetunt compositionem ad normas rationis exactam, quae vitam
oeconomicam ad sanum rectumque ordinem reducat. Sed hic ordo, quem Nos ipsi
vehementer exoptamus impensoque fovemus studio, mancus omnino et imperfectus
erit, nisi omnes humanae efficientiae ad miram divini consilii unitatem
imitandam et, quantum humanis viribus datum est, assequendam amice conspirent:
perfectum dicimus illusi ordinem, quem magna vi et contentione proclamat
Ecclesia, quem recta ipsa expostulat humana ratio: ut nimirum ad Deum tamquam ad
primum ac supremum totius creatae efficientiae terminum omnia dirigantur, et sub
Deo creata quaelibet bona ut mera instrumenta habeantur, quibus tantum utendum
sit quantum ad supremum finem attingendum ducant. Neque putandum est per hoc
minoris fieri aut minus dignitati humanae consonas aestimari quaestuosas artes ;
quin immo in iis apertam divini Conditoris voluntatem venerabundi agnoscere
docemur, qui posuit hominem in terra ut operaretur illam, eaque ad suas
necessitates multifariam uteretur. Fortunam autem suam rite et iuste amplificare
non prohibentur quicumque ad bona progignenda dant operam, immo aequum est, ut
qui communitati deservit eamque reddit ditiorem, ex auctis communitatis bonis
ipse quoque pro sua condicione ditior fiat, dummodo haec omnia cum debito erga
Dei leges obsequio et illaesis aliorum iuribus quaerantur et secundum fidei et
rectae rationis ordinem adhibeantur. Quae si ab omnibus, si ubique, si semper
serventur, non modo rerum confectio et acquisitio, sed divitiarum quoque usus, qui
nunc saepe tam inordinatus cernitur, brevi intra aequitatis et iustae
distributionis limites revocabitur: acque sordido propriarum dumtaxat rerum
studio, quod nostrae aetatis est dedecus et grande peccatum, re et factis
opponetur soavissima at simul validissima christianae moderationis lex, qua homo
iubetur quaerere primum regnum Dei et iustitiam eius, certo sciens bona quoque
temporalia ex divina liberalitate certaque promissione sibi quantum opus fuerit
adiectum iri (68). b) Caritatis partes. Verum, in his omnibus praestandis, potiores partes semper lex caritatis
teneat oportet, « quod est vinculum perfectionis » (69). Quam ergo falluntur
incauti illi reformatores, qui solam iustitiam eamque commutativam servandam
curantes, caritatis auxilium superbe reiiciunt! Profecto iustitiae ex officio
debitae et inique denegatae caritas vicaria succedere nequit. At, etsi omnia
sibi debita quisque hominum supponatur tandem adepturus, amplissimus caritati
semper patebit campus : sola enim iustitia, vel fidelissime exhibita, socialium
certaminum causas quidem removere, nunquam tamen corda unire animosque copulare
poterit. Iam vero quaecumque ad pacem firmandam mutuumque inter homines auxilium
promovendum sunt instituta, quantumvis perfecta videantur, in mutuo animorum
vinculo, quo sodales invicem uniantur, potissimum habent suae firmitatis
fundamentum, quo deficiente, ut saepius experiendo didicimus, optima quaeque
praescripta irrita evadunt. Itaque tunc solam vera omnium in unum commune bonum
conspiratio haberi poterit, cum societatis partes intime sentiant se unius esse
magnae familiae membra eiusdemque caelestis Patris filios, immo se unum corpus
in Christo, « singuli autem alter alterius membra » (70), ita ut « si quid patitur
unum membrum. compatiantur omnia membra » (71). Tunc enim divites aliique
proceres, pristinam suam erga pauperiores fratres incuriam in
sollicitam et operosam dilectionem mutabunt, eorum insta postulata aperto corde
excipient, eorumque forte culpis et erroribus libenter parcent. Operarii vero,
quovis odii invidiaeque sensu, quo socialis certaminis fautores tam callide
abutuntur, sincere restincto, locum sibi a divina Providentia in humana
societate assignatum non solum non fastidient, sed magni facient, utpote bene
sibi consoli, ad commune bonum pro suo quemque munere et officio vere utiliter
et honorifice adlaborare eiusque vestigia pressius sequi, qui cum in forma Dei
esset, faber inter homines esse et fabri filius haberi voluit. Opus adstat sane arduum. Ex hac igitur nova in mundum diffusione Evangelici spiritus, qui christianae moderationis et universalis caritatis spiritus est,
optatissimam illam ac plenam humanae societatis instaurationem in Christo
illamque « Pacem Christi in Regno Christi futuram confidimus, in quam ab ipso
Pontificatus Nostri exordio, omnes curas Nostras omnemque pastoralem
sollicitudinem intendere decrevimus firmiterque apud Nos statuimus (72); Vosque,
Venerabiles Fratres, qui Ecclesiam Dei, Spiritu Sancto mandante, Nobiscum
regitis (73), ad eundem hunc praecipuum et in praesens maxime necessarium finem, in
omnibus orbis partibus, etiam in regionibus sacrarum ad infideles Missionum.
laudabili admodum zelo impense adlaboratis. Vobis sint merita laudationum
praeconia, simulque iis omnibus sive clericis sive laicis, quos eiusdem magni
operis cotidianos participes atque validos adiutores laeti conspicimus, dilectos
Filios Nostros Actioni Catholicae addictos, qui peculiari studio de re sociali
coram, quatenus haec Ecclesiae ex ipsa sua divina institutione competit et
incumbit, Nobiscum suscipiunt. Hos. omnes etiam atque etiam in Domino hortamur,
ut nullis parcant laboribus, nullis vincantur difficultatibus, sed magis
magisque in dies confortentur et sint robusti (74). Arduum sane ipsis aggrediendum
proponimus opus: probe enim novimus utrinque, sive inter superiores, sive inter
inferiores societatis classes, obstacula et impedimenta, quae vinci debeant, exstare plurima. Ne tamen
animos despondeant: asperis certaminibus .se obiicere christianorum est graves
autem exantlare labores, eorum qui ut boni Christi milites (75) eum propius
sequuntur.
Omnipotenti ergo auxilio unice confisi Illius, qui « omnes homines vult
salvos fieri » (76), miseras illas animas a Deo aversas totis viribus iuvare
contendamus easque a temporalibus curis abstrahentes, quibus nimis implicantur,
ad aeterna fidenter aspirare doceamus. Id autem quandoque facilius obtinebitur,
quam prima fronte sperandum forte videbatur. Etenim, si etiam in latebris vel
perditissimi hominis latent, ceu igniculi sub cinere. mirae spirituales vires,
testimonia haud dubia illius animae naturaliter christianae, quanto magis in
cordibus eorum quam plurimorum, qui potius per ignorantiam vel externa rerum
adiuncta in errorem inducti sunt! Ceterum, laeta quaedam socialis restaurationis signa ipsa opificum agmina iam
portendunt, in quibus magno animi Nostri gaudio confertos cernimus etiam globos
iuniorum operariorum, qui et secundis auribus divinae gratiae consilia excipiunt
et miro zelo socios suos Christo lucrifacere student. Nec minori lande prosequendi sunt opificum coetuum duces qui, propriis commodis posthabitis et unice
de sodaliuni suorum bono solliciti. aequas eorum expostulationes cum totius
artificii prosperitate prudenter componere et promovere satagunt, neque ab
eximio hoc munere se deterrere sinunt ullis sive impedimentis sive
suspicionibus. Quin et complures iuvenes, mox inter societatis proceres sive ob
ingenium sive ob divitias clarum locum habituros, intensiore studio sociales res
excolentes est cernere, qui sociali instaurationi totos se reapse dedituros
laetam spem faciunt. Qua via procedeadum. Itaque praesentes rerum rationes qua via, Venerabiles Fratres, incedendum sit
clare demonstrant. Nobis enim nunc, ut alias non semel in Ecclesiae historia,
mundus obiicitur magna ex parte in paganismum fere relapsus. Ut integrae hae
hominum classes ad Christum, quem negarunt. reducantur, ex iis ipsis seligendi sunt et
formandi auxiliares Ecclesiae milites, qui illos illorumque mentes et optata:
bene norint, qui in eorum corda suavi quadam fraterna cantate penetrare possint.
Primi et proximi nimirum opificum apostoli, opifices sint oportet; apostoli vero
inter artificii commerciique asseclas, ex iisdem hominibus esse debent. Hos laicos cum opificum tum herorum apostolos studiose quaerere, prudenter
eligere, apte excolere et instituere Vestrum, Venerabiles Fratres, vestrique
cleri potissimum est. Difficilis sane provincia sacerdotibus imponitur, ad quam
obeundam acri de re sociali studio vite parandi sunt quicumque in spem Ecclesiae
adolescunt; sed maxime necesse est ut, quos peculiari ratione ad hoc munus
deputaturi estis, tales se exhibeant, qui exquisitissimo iustitiae sensu
praediti, cuiuscumque iniqua expostulanti aut iniuste agenti, virili prorsus
constantia obsistant; qui prudentia et discretione a quovis extremo aliena
excellant; quos praesertim caritas Christi intime pervaserit, quae una valet
hominum corda et voluntates iustitiae aequitatisque legibus fortiter simul et
suaviter subigere. Hac via, quam felix rerum usus non semel comprobavit, omni
alacritate incedendum esse non est cnr ambigamus. Hos autem dilectos Filios Nostros ad tantum opus electos enixe in Domino
hortamur, ut excolendis viris sibi commissis totos se dedant, in eoque officio
apprime sacerdotali et apostolico adimplendo christianae institutionis vi
opportune utantur, iuvenes docendo, christiana sodalitia instituendo, studiorum
coenacula condendo ad normam fidei excolendorum. In primis autem magni faciant
et in bonum suorum alumnorum assidue adhibeant pretiosissimum cum privatae tum
socialis instaurationis instrumentum, quod Litteris Nostris Encyclicis Mens
Nostra (77) in Exercitiis spiritualibus positum esse edocuimus ; quibus Litteris
cum Exercitia pro laicis quibuscumque, tum etiam utilissimos opificum Secessus
aperte commemoravimus vehementerque commendavimus: in illa enim spiritus schola
non modo optimi excoluntur christiani, sed veri quoque apostoli pro quavis vitae condicione
instituuntur, et igne Cordis Christi inflammantur. Ex hac schola, ut Apostoli e
Coenaculo Hierosolymitano, prodibunt in fide fortissimi, invitta in
insectationibus coustantia firmati, zelo flagrantes, de Regno Christi
quaquaversus propagando solum solliciti. Et sane, talibus nane maxime opus est robustis Christi militibus, qui totis
viribus adlaborent ad humanam familiam incolumem servandam ab immani prorsus
exitio, in quod rueret si, spretis evangelicis doctrinis, ille rerum ordo
praevalere permitteretur, qui non minus leges naturae quam divinas conculcat.
Ecclesia Christi super inconcussam petram constituta nihil habet cur sibi
timeat, cum pro certo sciat nunquam fore ut portae inferi contra ipsam
praevaleant (78): quin immo tot saeculorum usu compertum habet se e maximis
procellis fortiorem egredi solere novisque ornatam triumphis. Sed materna eius
viscera nequeunt non commoveri ob innumera mala, quibus inter huiusmodi
procellas tot hominum milia vexarentur, atque potissimum ob gravissima
spiritualia damna inde secutura, quae tot animas Christi Sanguine redemptas ad
aeternam agerent ruinam. Nihil igitur intentatum relinqui debet ad tanta mala ab humana societate
avertenda: huc labores, huc industriae omnes, huc assiduae fervidaeque ad Deum
preces vergant. Etenim, divina adiuvante gratia, humanae familiae sortes in
manibus nostris sunt. Ne sinamus. Venerabiles Fratres dilectique Filii, ut
filii hnius saeculi in generatione sua nobis prudentiores videantur, qui ex
divina bonitate filii lucis sumus (79). Illos siquidem deprehendimus summa
sagacitate strenuos asseclas sibi seligere et instituere, qui errores suos peromnes hominum ordines totiusque orbis terrarum plagas in dies latius diffundant.
Quandocumque autem Ecclesiam Christi vehementius impugnare suscipiunt, videmus
eos intestinis dissentionibus sepositis in unam aciem magna concordia cogi et ad
communem finem assequendum viribus prorsus unitis adlaborare. Arcta commendatur unio :et conspiratio. Iam vero, quot quantaque indefessus catholicorum zelus,
cum ad bonum sociale et oeconomicum, tum in re scholari et religiosa ubique
moliatur, nemo profecto est qui ignoret. Sed mira haec et laboriosa actio haud
raro minus efficax evadit ob vires nimis in diversa distractas. Uniantur igitur
omnes bonae voluntatis viri, quotquot sub Ecclesiae Pastoribus hoc bonum ac
pacificum Christi certamen certare volunt; omnesque. Ecclesia duce ac magistra,
in christianam humanae consortionis restaurationem, quam
Leo XIII per immortales
Litteras Rerum novarum auspicatus est; pro cuiusque ingenio, viribus,
condicione, aliquid conferre nitantur ; non se nec sua quaerentes, sed quae sunt
Iesu Christi (80); non propria consilia omnino urgere contendentes, sed ea vel
optima remittere parati, si maius commune bonum id requirere videatur: ut in
omnibus et super omnia Christus regnet, Christus imperet, cui « honor et gloria
et potestas in saecula » (81). Quod ut fiat feliciter, Vobis omnibus, Venerabiles Fratres dilectique Filii,
quotquot permagnae Catholicae familiae Nobis commissae estis membra, at
peculiari quadam cordis Nostri dilectione opificibus aliisque manualium artium
operariis a divina Providentia vehementius Nobis commendatis necnon christianis
heris operumque curatoribus, paterno ex animo Apostolicam Benedictionem
impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XV mensis Maii, anno MDCCCCXXXI Pontificatus Nostri anno decimo. PIUS PP. XI (1) Litt. Encycl. Arcanum, d. 10 Febr. 1880. (2) Litt. Encycl. Diuturnum, d. 29 lunii 1881. (3) Litt. Encycl. Immortale Dei, d. 1 Nov. 1885. (4) Litt. Encycl. Sapientiae christianae, d. 10 Ian. 1890. (5) Litt. Encycl. Quod apostolici muneris, d. 28 Dec. 1878. (6) Litt. Encycl.
Libertas, d. 20 Iunii 1888. (7) Litt. Encycl. Rerum novarum. d. 15 Maii 1891, n. 1. (8) Cfr. Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 13. (9) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 2. (10) Cfr. Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 13. (11) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 1.
(12) MATTH., VII, 29. (13) S. AMBROS., De excessu fratris sui Satyri, lib. I, 44. (14) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 13. (15) Satis sit aliqua tantum eorum indicare: LEO XIII, Litt. Apostol. Praeclara,
d. 20 Iunii 1894; Litt. Encycl. Graves de communi. d. 18 Ian. 1901. — Plus X,
Motu proprio De Actione populari christiana, d. 8 Dec. 1903. — BENEDICTUS XV,
Litt, Encycl. Ad beatissimi, d. 1 Nov. 1914. — Plus XI, Litt. Encycl.
Ubi
arcano, d. 23 Dec. 1922; Litt. Encycl. Rite expiatis, d. 30 Apr. 1926. (16) Cfr. La Hiérarchie catholique et le Problème social depuis
l'Encyclique « Rerum novarum » – 1891-1931, pp. XVI-335: edidit «
Union internationale d'Etudes Sociales fondée à Malines, en 1920, sous la
présidence du Card. Mercier. » – Paris, éditions «Spes », 1931. (17) Is., XI, 12.
(18) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 26 (19) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 29. (20) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 36. (21) Litt. Encycl. Rerum uovarum, n. 42. (22) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 43. (23) Pius X, Litt. Encycl. Singulari quodam, d. 24 Sept. 1912. (24) Cfr. Epist. Sacrae Congr. Concilii ad Episcopum Insulensem, 5 lunii 1929.
(25) Cfr. Rom., I, 14. (26) Cfr. Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 13. (27) Litt. Encycl.
Ubi
arcano, d. 23 Dec. 1922. (28) Litt. Encycl.
Ubi
arcano, d. 23 Dec. 1922. (29) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 19. (30) Cfr. Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 19. (31) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 7. (32) Allocutio ad Conventum Act. Cath. per Italiam, d. 16 Maii 1926. (33) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 6. (34) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 10. (35) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 35. (36) Cfr. S. Taort., Summ. Theol., 1I-I1, q. 134. (37) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 27. (38) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 15. (39) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 7. (40) II Thess., III, 10. (41) Cfr. Il Thess., III, 8-10. (42) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 35. (43) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 34. (44) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 17. (45) Cfr. Litt. Encycl. Casti connubii, d. 31 Dec. 1930. (46) Cfr. S. THOMAS, De regimine principum, I, 15. – Litt. Encycl.
Rerum novarum, n. 27. (47) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 16. (48) Cfr. S. THOM., Contra Gent., III, 71; cfr. Summ. Theol., I, q. 65, a. 2.
i. c. (49) Cfr. Litt. Encycl. Immortale Dei, d. 1 Nov. 1585. (50) Cfr. Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 42. (51) Eph., IV, 16. (52) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 15. (53) Cfr. Rom.. XIII, 1. (54) Cfr. Litt. Encycl. Diuturnum, d. 29 Iunii 1881. (55) Litt. Encycl. Divini illius Magistri, d. 31 Dec. 1929. (56) Cfr. Epist. S. IACOBI, c. 2. (57) II Cor., VIII, 9. (58) MATTH., XI, 28. (59) Cfr. Luc., XII, 48. (60) MATTH., XVI, 27. (61) Cfr. MATTH., VII, 24 sqq. (62) Litt. Encycl. Rerum novarum, n. 22. (63) Cfr. MATTH. XVI, 26. (64) Cfr. Iudic., II, 17. (65) Cfr. MATTH., VII, 13. (66) Cfr. Io., VI, 70. (67) Cfr. MATTH., XXIV, 35. (68) Cfr. MATTH., VI, 33. (69) Coloss., 11I, 14. (70) Rom., XII, 5. (71) I Cor., XII, 26. (72) Cfr. Litt. Encycl.
Ubi
arcano, d. 23 Dee. 1922. (73) Cfr. Act., XX, 28. (74) Cfr. Deuter., XXXI, 7. (75) Cfr. II Tim., II, 3. (76) I Tim., II, 4. (77) Litt. Encycl. Mens Nostra, d. 20 Dec. 1929. (78) Cfr. MATTI., XVI, 18. (79) Cfr. Luc., XVI, 8. (80) Cfr. Philipp., II, 21. (81) Apoc., V, 13.
|
|