The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE ENCYCLICAE
AD CATHOLICI SACERDOTII
VENERABILIBUS FRATRIBUS
PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS,
EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS:
DE SACERDOTIO CATHOLICO.
PIUS PP. XI
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICA BENEDICTIONEM

 

Ad catholici sacerdoti fastigium vixdum Nos arcano Providentis Dei consilio evecti, actuosam voluntatem Nostram ad eos convertere numquam destitimus, qui, in multis quos habemus in Christo filiis, sacerdotali dignitate aucti, id muneris susceperunt, ut « sal terrae et lux mundi » (1) evaderent; ac peculiari modo ad eam iuventutem Nobis sane carissimam curas adiicere non praetermisimus, quae, intra sacrarum aedium saepta, ad pernobile eiusmodi officium obeundum animum praeparat atque componit.

Quin immo, paucis exactis mensibus ab Nostro Pontificatu, antequam universum catholicum orbem, datis ex more litteris, alloqueremur (2), per Epistulam Apostolicam « Officiorum omnium » (3), quam ad Dilectum Filium Nostrum mìsimus, qui sacro Consilio praeest Seminariis studiorumque Universitatìbus praeposito, eas normas decernere curavimus, quibus sacrorum alumni instituendi conformandique essent. Quotiescumque autem eo pastoralis sollicitudo Nos admovet, ut Ecclesiae rationes necessitatesque intentiore animo reputemus, eadem sacerdotes et levitas prae primis complectitur, quos, uti nostis, in oculis ferimus.

Quam quidem de sacri ordinis viris pastoralem sollicitudinem Nostram ea luculenter testantur Seminaria non pauca, quae, vel ubi deerant, inibi excitavimus, vel angustiora — ingentibus impensis sumptibus — novis amplioribusque sedibus ditavimus, itaque omni ope instruximus, ut dignius aptiusque, i quod conantur, assequi possent.

Quodsi Nobis, quinquagesimo sacerdotii Nostri exeunte anno, istiusmodi faustitatem sollemniter celebrari libuit; eaque filiorum studia placuit, quae ex universo terrarum orbe in Nos deferebantur, paterna prosegui voluntate; id eo consilio fecimus. quod potiusquam privatam personam Nostram, sacerdotalem ipsam dignitatem ipsumque munus iure meritoque dilaudari cernebamus. Atque itidem, per Apostolicam Constitutionem « Deus scientiarum Dominus » die XXIV mensis Maii, anno MDCCCCXXXI datam, Ecclesiasticas studiorum Universitates in meliorem esse ordinem redigendas ea ratione decrevimus, ut cleri culturam sacramque disciplinam etiam atque etiam proveheremus (4).

Iamvero id, quod in praesens Nobis propositum est, tanti est ponderis tantaeque gravitatis, ut hac de re per has Litteras ex consulto agere opportunum Nobis videatur; ita quidem ut non modo qui pretiosissimum christianae fidei donum retinent, sed qui etiam recta sinceraque mente veritatem expetunt, excelsam catholici sacerdotii maiestatem eiusque — ex Divinae Providentiae consilio — omnibus perutile munus agnoscant: quod sane ut ii potissim.um intento animo reputent optamus, qui caelesti quodam instinctu ac nutu ducti ad sacra capessenda munia vocantur.

Id porro peculiari modo consentaneum sub huius anni exitu ducimus, qui Lapurdi — coram nivea eademque radianti Immaculatae imagine — per continenter in triduum actam. Eucharisticam supplicationem, sacri ordinis homines ex omni lingua ex omnique ritu vidit superna luce circumfusos, cum extremos ederet caelestis gratiae fulgores ad occasum vergens humanae Redemptionis Iubilaeum, ad universum catholicum orbem prorogatum; illius dicimus Redemptionis, cuius administri habentur venerandi carissimique Nobis sacerdotes, numquam sane operosiores satiusque de re christiana merentes, quam per huius Anni Sancti decursum, quo quidem fuit, ut in Apostolicis Litteris « Quod nuper » animadvertimus, undevicesimum ab instituto divinitus catholico sacerdotio commemoratum saeculum (5).

Ac profecto ut cum ceteris Encyclicis Litteris, a Nobis pro opportunitate superiore tempore datis — per quas utique graviores causas, quae huius aetatis homines exercent sollicitosque tenent, catholicae doctrinae luce collustravimus — apte haec Epistula concinneque congruit, ita eadem etiam videtur Nobis sollemnia edita praecepta perficere, iisdemque veluti coronam imponere.

Est enimvero sacerdos, ex divino affiatu mandatoque suscepto, praecipuus christianae iuvenum educationis apostolus idemque indefatigabilis adsertor (6); ipse maritale vinculum Ecclesiae nomine auctoritateque ratum habens, bene eidem a Deo precatur, eiusque perpetuitatem sanctitatemque adversus libidinis cupidinisque nisus erroresque tutatur (7); ipse, ut fraternam hominum necessitudinem praedicat, ut mutua omnibus iustitiae caritatisque evangelicae officia inculcat, ut denique — divitibus ac proletariae plebi affectanda omni ope veri nominis bona quasi digito demonstrans — animos, ob rei oeconomicae discrimen morumque demutationem exulceratos, pacare nititur, ita eo adiutricem operam confert, ut civilis Societatis ordinum conflictationes vel componantur feliciter, vel saltem mitigentur (8). Est praeterea sacerdos illius paenitentiae sanctae expiationisque praeco atque excitator praestantissimus, ad quam quidem Nos bonos omnes adhortati sumus, ut impietates, turpitudines, flagitia, quae humanum genus in praesens tantopere temerant atque decorant, pro viribus resarciantur; quandoquidem hodie — si umquam alias — divini Redemptoris misericordia indigemus eiusque venia (9).

Procul dubio Ecclesiae hostes efficientem sacerdotalis muneris vim non ignorant; atque adeo — quemadmodum ad dilectissimum Nobis Mexicanum populum scribentes conquesti sumus (10) —  adversus illud potissimum dimicant, ut ex hominum societate stirpitus evellatur, ac tandem aliquando ad catholicum nomen penitus delendum viam sibi sternant: quod utique discupiunt vehementer, at procul dubio numquam assecuturi sunt.

I

Nullo non tempore genus humanum sacerdotum necessitatem expertum est, virorum scilicet, qui, ex officio legitime concredito, Dei hominumque conciliatores essent, quorum totius vitae munus illas complecteretur rationes, quae ad aeternum Numen pertineant, quique preces, piacula, sacrificia, societatis nomine offerrent, quae ipsamet revera publice religionem colere iubetur, Deum ut supremum dominum ac primum principium agnoscere, ut finem ultimum sibi proponere, immortales eidem grates agere, eumdemque propitium reddere. Siquidem penes omnes populos, quorum mores in comperto sunt, modo contra sanctissimas humanae naturae leges facere ne cogantur, sacrorum administri habentur, quamvis saepenumero vanis superstitionibus serviant; itemque ubicumque aliquam profitentur homines religionem, ubicumque aras erigunt, nedum ibi sacerdotibus careant, peculiari eos honore venerantur.

Attamen, cum divina affulsit Revelatio, multo equidem maiore dignitate insignitum est sacerdotale munus; quam profecto dignitatem arcano quodam modo praenuntiat Melchisedech (11) sacerdos ac rex, cuius exemplum Paulus Apostolus ad Iesu Christi personam ac sacerdotium refert (12). 

Quodsi est sacrorum administer, secundum praeclaram eiusdem Pauli sententiam, « ex hominibus assumptus », at « pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum » (13):  illius nempe officium non res spectat humanas ac fluxas, quantumvis aestimatione laudeque dignae videantur, sed divinas easdemque aeternas; res porro, quae etsi ob hominum ignorationem despicatui atque irrisui haberi possunt, quaeque — ut non semel vel in praesens experiendo summa cum aegritudine vidimus — quamquam callida malignitate impioque furore praepediri possunt, primum tamen locum sibi vindicant in privatis ac publicis hominum votis, qui ut acriter se sentiunt Deo natos, ita numquam se posse nisi in eo conquiescere revera fateri iubentur.

In sacris Veteris Testamenti litteris sacerdotio per normas constituto, quas Moyses Dei instinctu ac nutu ductus promulgavit, peculiaria officia, munera, ritus attribuuntur. Videtur nempe ipsemet, pro suae providentiae consilio, hoc maximum in rudibus Hebraeorum animis, quasi insculpere voluisse praeceptum, cuius lumine eventa, leges, dignitates atque instituta collustrarentur: sacrificium scilicet unaque simul sacerdotium eo potissimum spectare ut — ad messianicam expectationem omnium excitatis animis — spei, gloriae, virtutis liberationisque causae ac veluti fontes evaderent (14). Salomonis templum, mirabile illud tam divitiarum splendore, quam institutionibus ac ritibus monumentum, non idcirco d.umtaxat excitatum est, ut divinae maiestatis in terris tabernaculum esset, sed etiam ut altissimum illius sacerdotii ac sacrificii haberetur praeconium, quae, etsi imagines erant acque indices, tantum nihilominus praeferebant arcani, ut Alexander Magnus ipse, coram sacra Summi Sacerdotis persona, victricem frontem reverenter inclinaret  (15); ac caeleste ipsum Numen, in impium Baltassar regem veluti iracundia ixcitatum est quod liturgìcis abusus vasibus sceleste comissatus esset (16).

Atqui Veteris Testamenti sacerdotium maiestatem gioriamque suam non aliunde sumebat, nisi quod illud praenuntiabat novi aeternique Testamenti a Iesu Christo datum, veri scilicet Dei verique hominis sanguine constitutum.

Gentium Apostolus, de christiani sacerdotii amplitudine, dignitate ac munere summatim presseque agens, pisce verbis sententiam suam veluti scalpro exprimit: « Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei» (17).

Minister Christi sacerdos: divini igitur Redemptoris quasi instrumentum est, ut mirabilem eius operam, quae superna efficacitate universum hominum convictum redintegrans, eum ad excellentiorem cultum traduxit, per tempora persegui valeat. Quin immo ipse, quod iure meritoque dicere sollemne habemus, « alter est Christus », cum eius gerat personam secundum illud: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (18);  eodemque modo ac per angelorum vocem Magister eius, « gloriam in excelsis Deo » concinat pacemque « hominibus bonae voluntatis » (19) suadeat.

Iamvero quemadmodum. sacra Tridentina Synodus (20) docet, Iesus Christus in novissima Coena sacerdotium ac sacrificium Novi foederis instituit: « Is igitur Deus et Dominus noster, etsi semel se ipsum in ara Crucis morte intercedente Deo Patri oblaturus erat, ut aeternam illic redemptionem operaretur, quia tamen, per mortem, sacerdotium eius extinguendum non erat (21), in Coena novissima, qua notte tradebatur (22), ut dilectae sponsae su ae Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium, quo cruentum illud semel in truce peragendum repraesentaretur, eiusque memoria in finem usque saeculi permaneret (23), atque illius virtus in remissionem eorum, quae a nobis quotidie committuntur, peccatorum applicaretur, sacerdotem secundum ordinem Melchisedech se in aeternum (24) constitutum declarans, corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit ac sub earumdem rerum symbolis Apostolis, quos tunc Novi Testamenti sacerdotes constituebat, ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecipit per haec verba: « Hoc facite in meam commemorationem » (25). 

Hoc ex tempore Apostoli eorumque in sacerdotio successores illam, quam Malachia Propheta vaticinatus est, « oblationem mundam » caelesti Numini offerre instituerunt, qua quidem divinum nomen magnum est in gentibus (26) : quaeque iam, in quavis terrarum orbis parte ac qualibet diei noctisque hora, caelo admota, ad interitum usque humani aevi perpetuo peragetur.

Vera divinae hostiae sacrificatio haec est, non meracum signum; quae proinde ad humanum genus cum peccatis laesa sempiterna Dei maiestate reconciliandum efficacem vim habet : « hac quippe oblatione placatus Dominus, gratiam et donum paenitentiae concedens, crimina et peccata etiam ingentia dìmittit » (27).

Cuius rei causam enucleando explicat eadem sacra Tridentina Synodus hisce verbis: « Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in Cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa » (28). Ex quo inenarrabilis perspicuo apparet catholici sacerdotis excelsitas, qui in idem Iesu Christi Corpus potestate praeditus, in aris illud prodigialiter praesens facit ac, Divini Redemptoris nomine, aeternae Dei Maiestati gratissimam hostiam offert. « Admiranda sunt haec — iure meritoque inquit Chrysostomus — admiranda et omni stupore piena! » (29).

At praeterea, hanc non modo in verum Iesu Christi corpus potestatem assecutus est sacerdos, sed in mysticum etiam eius corpus, hoc est Ecclesia, excelsam amplissimamque auctoritatem. Opus non est, Venerabiles Fratres, multis morari in hac pulcherrima mystici Iesu Christi corporis doctrina enucleanda, quae tantopere Paulo Apostolo cordi erat; quaeque nos docet divinam Incarnati Verbi personam itemque omnes, quos veluti fratres complexus est et ad quos supernus afllatus pertinet ab eodem manans, unam efficere membrorum compagem, cuius Christus est caput. Iamvero sacerdos — ut ordinarius est fere omnium sacramentorum administer, quae quodammodo rivuli exstant, per quos Redemptoris gratia ad universam hominum communitatem defluit — idcirco « dispensator mysteriorum Dei » (30) constituitur, ut eadem mystici Iesu Christi corporis membris impertiat. Itaque christifidelibus, in graviore qualibet mortalis suae vitae hora, sacerdos assidet, ut hanc eamdem gratiam, quae supernum est caelestis vitae principium, ex divinitus accepta potestate vel iisdem praebeat, vel praebitam augeat. Ubi primum in lucem editur homo, sacrorum administer ad lustralis aquae fontem eum expiat ac renovat, eidem nobiliorem ac pretiosiorem vitam impertiens, supernaturalem nempe, quae illum Dei Ecclesiaeque filiuni efficit; ut ad certanda spiritualia certamina strenuum magis eum reddat, sacerdos itidem, peculiari dignitate auctus, per Confirmationis Sacramentum in Iesu Christi militiam adsciscit; cum vero puer Angelorum Panem e caelo datum discernere magnique pendere potest, eum hoc viventi vitamque communicanti pabulo nutrit ac reficit. Quodsi misere labitur, eum sacrorum administer per paenitentiae sacramentum erigit ac Dei nomine auctoritateque corroborat; si autem, per coniugii munia ad Creatori suo quasi adiutricem operam praestandam deligitur, ut humanae vitae donum ad posteritatem propagetur atque adeo cum in terris christifidelium multitudo tum in sempiterna caelorum beatitate electorum numerus augeatur, tunc etiam, qua legitimus Ecclesiae testis, ei adest sacerdos, qui nuptiis eius castoque amori bene a Deo precatur. Cum denique, mortalis huius vitae exitu adventante, indigent homines virtute, indigent auxilio ut divini Tudicis praesentiam sustineant, etiam atque etiam Iesu Christi minister in perdolentia emorientium membra reclinatus, eosdem illitos sacro chrismate expiat ac sublevat. Itaque, postquam christifidelibus sacerdos per omnem terrenae huius peregrinationis decursum ad aeternitatis usque ianuam comitatus est, sacrorum rituum precibus, quae immortalem spem redolent, eorum exuvias ad sepulcrum effert; sed necdum sempiterni aevi compotes relinquit; quin immo, si piamine indigeant ac levamento, precum eosdem solacio adiuvat. Quapropter recti itineris ductor, levaminis salutisque administer ac caelestium donorum largitor, christianis nullo non tempore adest, ab incunabulis nempe, ad humationem, ad caelorum gaudia.

Attamen in variis potestatis suae muneribus, quae sacri ordìnis vir obtinet in mystici Iesu Christi corporis utilitatem, hoc praesertim, quod supra attigimus, volumus heic enucleatius persegui; auctoritatem dicimus, « quam — ut S. Ioannis Chrysostomi sententiam mutuemur — neque Angelis, neque Archangelis dedit Deus » (31), scilicet remittendi peccata auctoritatem: « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt » (32). Reformidanda sane potestas haec est, ac tam Deo propria, ut elatus ipse hominum animus impertiri posse mortalibus infitiari cogeretur: « Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? » (33).

Ac profecto, quoniam hominem sacerdotali dignitate auctum vidimus hac eadem uti facultate, temperare Nobis non possumus quin, non Pharisaeorum more, sed venerabunda, admiratione permoti, illa geminemus verba : « Quis est hic, qui etiam peccata dimittit? » (34). Atqui homo Deusque Christus, qui quidem « potestatem in terra dimittendi peccata » (35) obtinuerat et obtinet, eo consilio cum sacerdotibus eam communicare voluit, ut, divinae misericordiae largitate, expiationis necessitati succurreret, quae omnium animos sollicitat.

Maximum sane inde oritur solacium sonti cuique, qui, conscientiae stimulis anxius at paenitens, illam Dei nomine prolatam cibi sententiam audit: « Ego te absolvo a peccatís tuis ». Cum vero hoc ab eo audiat, qui ipsemet officio tenetur eamdem sententiam ab alio sacerdote impetrandi, non idcirco miserentis Dei beneficium evilescit, sed excelsius effici videtur; quandoquidem Dei potius quam hominis manus inspicitur, quae rem prorsus Inirandam operatur. Quapropter ut scriptoris praeclarissimi verbis utamur, qui ea mentis acie, quam vix in laicorum ordine inveneris, de rebus etiam sacris agere sollemne habet — « ubi sacerdos, commotus vehementer animo ob indignitatem suam suorumque munerum granditatem, ad reclinatum caput nostrum sacratas manus extulerit; ubi, mente demissus quod sacri foederis sanguinis largitor effectus sit, itemque mirabundus quotiescumque vitae effectricia verba ediderit, peccator ipsemet admissis absolverit peccatorem, nos quidem ex eius pedibus erecti, rem baud indignam nos egisse reapse experimur... Siquidem ad hominis pedes provoluti sumus, qui Iesu Christi personam gerit... idque fecimus ut pretiosissimum liberorum filiorumque Dei munus adipisceremur » (36).

Istiusmodi potestates, peculiari sacramento sacerdoti collatae, cum ex indelebili forma oriantur eius animo impressa, qua, illius instar, cuius sacerdotium participat, « sacerdos in aeternum » (37) factus est, non caducae sunt ac fluxae, sed stabiles acque perpetuati. Etiamsi, ob humanam infirmitatem, in errores sit et in dehonestamenta prolapsus, numquam tamen sacerdotalem hanc formam suo ex animo delere poterit. Ac praeterea, non hanc dumtaxat sacerdotalem formam, non has tantummodo, de quibus diximus, excelsas potestates per Ordinis sacramentum adipiscitur sacerdos, sed nova etiam peculiarique gratia, peculiarique ope adaugetur, per quas quidem — si modo divinitus efficienti caelestium don orum virtuti, adiutrici liberaque opera sua, fideliter obsecundaverit — digne profecto nec deiectus animo poterit arduis suscepti ministerii officiis respondere, et gravissima ea munera absolvere, quae vel ipsì christiani sacerdotii athletae, ut Chrysostomus, Ambrosius, Gregorius Magnus, Carolus Borrorvaeus ceterique non pauci, tantopere reformidabant.

Huc accedit quod sacerdos minister est Christi ac dispensator mysteriorum Dei (38), eo etiam « ministerio verbi » (39), iure nempe, quod abalien ari non potest, itemque demandato sibi ab Redemptore officio, quod praetermitti nequit: « Euntes docete omnes gentes..., docentes eos servare quaecumque mandavi vobis » (40).

Iesu Christi Ecclesia, divinae Revelationis custos ac magistra falli vescia, caelestium veritatum thesauros quacumque per sacrorum administros propagat, illum praedicans, qui est « lux vera, quae illuminai omnem hominem venientem in hunc mundum » (41); ac semen illud divina largitate profundit, parvulum equidem humanaeque sapientiae despectum, quod tamen, sinapis grani instar, validas altissimasque radices in eorum animos agens qui sincero studio veritati inhient, ita firma ac robusta arbor erigitur, ut ne vehementium quidem procellarum vi evelli queat (42).

In variis erroribus, quos hominum mens peperit, exlege effrenataque licentia tumens, in profligatis moribus, quos miserrime humana nequitia invexit, tamquam turris nocturnis ignibus cursum navium regens erigitur Ecclesia Dei; quae porro omnem hinc illinc a veritate declinationem reprobat, quaeque singulis universis sequendam recto itinere viam indicat. Ac vae nobis, si haec veluti Pharos, nedum restingueretur — quod procul dubio ex non deficientibus Iesu Christi pollicitationibus umquam fieri nequit — suam tamen radiantem lucem usque quaque ne diffunderet praepediretur! Omnium iam obversatur oculis quo sit hominum genus ea de causa prolapsum, quod divinam revelationem superbe abiecerit, quodque fallacia de re philosophica ac morali commenta, quamquam fucata veri specie, sit perperam secutum. Quodsi per praeruptam errorum vitiorumque declivitatem nondum ima petiit, id profecto christianae veritatis doctrina fecit, quae ubique gentium diffunditur. Iamvero Ecclesia sibi concreditum « ministerium verbi » per sacrorum administros perficit, quos quidem, in variis ecclesiasticae hierarchiae ordinibus constitutos, quocumque gentium mittit, ut indefatigabiles illius veritatis praecones exstent, quae una potest civilem humanitatis cultum invehere, atque experrectum incolumemque servare.

Sacerdotis alloquium in omnium animos demittitur, iisdemque lucem, solacium affert; sacerdotis alloquium, vel in medio illecebrarum vortice, serenum emergit, ad virtutem adhortatur, veritatemque impavide nuntiat: illam dicimus veritatem, quae dubias humanae vitae res omnes collustrat suoque ordine componit; illam inquimus virtutem, quam nullus adversus casus auferre potest, ne mors quidem, quae eam potius tutam immoralemque reddit.

Si vero praecepta ex ordine reputamus, quae saepenumero sacerdos, ut sui muneris officio fideliter respondeat, inculcare debet, iisdemque vim insitam perpendimus, procul dubio perspicimus quam magnus quamque sit beneficiorum. plenus ad redintegrationem morum populorumque tranquillitatem assequendam eius afflatus atque appulsus. Idque tum praesertim, cum primores tenuioresque de fugaci huius vitae cursu admonet, eosdemque docet quam fluxa sint terrena bona, quam pretiosa immortali animo spiritualium munerum adeptio, quam denique severa aeterni Iudicis sententia, qui incorrupto suo certissimoque oculorum obtutu omnium corda scrutatur « et reddet unicuique secundum opera eius » (43). Nihil sane opportunius, quam haec aliaque id genus praecepta ad aestuantem voluptatum cupidinem mitigandam, itemque ad effrenatam coércendam externarum rerum aviditatem, quae profecto in praesens cum tot homines corrumpant atque dehonestent, varios civitatis ordines eo compellunt ut, nedum sibi adiutricem operam praestent, inter se hostili animo dimicent. Cum vero passim nimium sui ipsius studium ìnvalescat, cum tantae fere ubique oonflagrent simultates, tantaque teterrima emergant ulciscendi consilia, nihil sane aptius magisque consentaneum, quam Iesu Christi « mandatum novum » (44) praedicare atque efferre; praeceptum nempe caritatis, quae ad omnes pertineat, non nationum populorumque finibus contineatur, ne hostem quidem excipiat atque arceat.

Siquidem per viginti fere saecula illustri praeclaroque modo experti sumus quantopere sacerdotum praecepta valeant, quibus ut « sermo Dei vivus... et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti » fideliter remittitur ac quodammodo reverberatur, ita « usque ad divisionem animi et spiritus » (45) pertingitur, ad egregia facinora ubique animi excitantur, ac nobilissimi spiritus omnibus iniiciuntur.

Quaelibet beneficia, quae civilis christiani nominis cultus in hominum societatem induxit, ex catholici sacerdotii institutione atque opera, tamquam ex remoto saltem eorum principio proficiscuntur. Id igitur bene in posterum sperare iubet, praeterquam quod « firmiorem sermonem » (46) habemus ex non deficientibus Iesu Christi promissionibus.

Atque etiam Missionalium opera, quae eam tam luculenter se dilatandi facultatem ostendit, qua ex divina virtute Ecclesia praedita est, provehitur maxime et ad felicem exitum deducitur a sacrorum administris, qui, fidei praecones caritatisque sequestres, innumeris exanclatis laboribus, divini Regni fines usque quaque proferunt atque propagant.

Sacerdos denique, hac etiam in re Iesu Christi munus persequens, qui « erat pernoctans in oratione Dei » (47) et « semper vivit ad interpellandum pro nobis » (48), publicus ex officio exstat ad Deum pro omnibus deprecator : eidem in mandatis est non modo proprium verumque altaris sacrificium Ecclesiae nomine caelesti Numini offerre, sed etiam « sacrificium laudis » (49) communesque preces; is nempe psalmis, supplicationibus et canticis, quae magna ex parte a sacris Litteris mutuatur, cotidie iterum atque iterum debitum Deo adorationis munus persolvit, atque necessarium eiusmodi impetrationis officium pro hominibus perficit, anxiis sollicitisque hodie, si umquam alias, divinoque auxilio egentibus. Ecquis poenas enumerando dixerit, quas sacerdotales preces e praevaricantium hominum capite arceant; et quot quantaque beneficia iisdem impetrent atque impertiant?

Si vel privata supplicatio tam sollemnibus pollet magnisque a Iesu Christo datis pollicitationibus (50), at preces, quae Ecclesiae nomine, dilectae nempe Redemptoris sponsae, ex officio funduntur, maiore procul dubio vi virtuteque fruuntur. Quapropter christiani homines, quamvis in prosperis rebus nimio saepius sint Dei immemores, naturali tamen instinctu ducti, admotas Numini preces omnia posse fidenti animo sentiunt, atque adeo ir omnibus huius vitae adiunctis ad eas confugiunt, easdemque a sacris adm.inistris in publico privatoque discrimine adhibendas impetrant: a precanti sacerdote omne genus infortunati solacium flagitant; ad eumdemque, in terrenae huius peregrinationis exsilio, caelestem opem imploraturi, adeunt. Reapse « medius stat sacerdos inter Deum et humanam naturam: illinc venientia beneficia ad nos deferens, mostras preces illuc perferens, Dominum iratum reconcilians » (51). 

Ceterum, quod supra attigimus, ipsi Ecclesiae adversarii magnam catholici sacerdotii dignitatem ac vim idcirco percipere atque perpendere videntur, quod illud primis vehementioribusque nisibus lacessunt, probe noscentes quam arctissimis vinculis Ecclesia sacrorumque administri contineantur. Ac praeterea qui acrius hodie in sacerdotium dimicant, caeleste iidem Numen infitiantes hostili animo impugnant: quod profecto honore maximo maximaque aestimatione dignos sacri ordinis homines efficit.

II

Amplissima igitur est, Venerabiles Fratres, sacerdotalis dignitas; neque huius altissimae dignitatis splendori officiunt quorumdam, etsi lamentabilia ac miseranda, ob humanam infirmitatem admissa; eodemque modo haec ipsa paucorum admissa praeclaras tot sacerdotum laudes — virtute, doctrina, religionis studio martyrioque facto insignium — in oblivionem adducere non possunt. Idque eo vel magis quod hominis indignitas ministerii sui operam non irritam reddit: siquidem exploratum omnino est administri indignitatem sacramentorum vim non attingere, quae ex sacratissimo Iesu Christi sanguine, non ex sacerdotum sanctitate, suam repetunt efficacitatem; ea scilicet aeternae salutis instrumenta, ut theologicae disciplinae verbis utamur, « ex opere operato » actionem suam exserunt.

Perspicuum tamen est eiusmodi dignitatem, in iis omnibus qui eadem insigniti sunt, illam excelsitatem mentis, animi munditiam morumque integritatein postulare, quae sacerdotalis muneris maiestati sanctitatique respondeant. Hoc, ut diximus, sacerdotem constituit Deum inter hominesque conciliatorem, ex illius nempe persona ac mandato, qui est « unus mediator Dei et hominis, homo Christus Iesus » (52). 

Eum igitur oportet ad eius perfectionem propius pro facultate accedere, cuius partes gerit; seseque vitae operumque probitate gratiorem cotidie Deo reddere; quandoquidem plusquam suave turis effluvium, plusquam sacrarum aedium nitorem, virtutem Deus aestimat ac diligit. « Quia (ordinati) efficiuntur medii inter Deum et plebem — ut ait S. Thomas — ideo debent bona conscientia nitere quoad Deum et bona fama quoad homines » (53). 

At contra, si quis res sacras agit acque administrat, vitamque improbandam gerit, is profanum facit, ac sacrilegus efflcitur: « Qui sancti non sunt, sancta trattare non debent » (54). 

Quamobrein iam in Veteris Testamenti litteris sacerdotibus ac levitis suis Deus praeceperat: « Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos » (55), Ac sapientissimus rex Salomon, in dedicandi templi cantico, hoc nominatim filiis Aaron a Deo impetrat: « Sacerdotes tui induant iustitiam, et sancti tui exsultent » (56). Iamvero, Venerabiles Fratres — S. Roberti Bellarmini verbis utimur — « si tanta iustitia et sanctitas et alacritas requirebatur in sacerdotibus illis, qui sacrificabant oves et boves et laudabant Deum pro temporalibus beneficiis; quid, quaeso, requiritur in sacerdotibus illis, qui sacrificant divinum Agnum, et gratias agunt pro beneficiis sempiternis? » (57) « Magna quippe Praelatorum dignitas — S. Laurentius Iustinianus inquit — sed maius est pondus: in alto gradu ante oculos hominum posìti sunt, oportet quoque ut in sublimi virtutum culmine sint erecti coram oculis cuncta cementis; alioquin non ad meritum, sed ad proprium praesunt iudicium » (58). 

At reapse, rationes omnes, quas, ut catholici sacerdotii excelsitatem demonstraremus, iam breviter attigimus, nunc iterum Nostro obversantur animo, ut ad absolutae sanctimoniae officium, quo sacrorum administri tenentur, vehementer eosdem adhortemur. Etenim, quemadmodum Angelicus Doctor edocet: « ad idoneam exsecutionem ordinum non sufficit bonitas qualiscumque, sed requiritur bonitas excellens; ut sicut illi, qui ordinem suscipiunt, super plebem constituuntur gradu ordinis, ita et superiores sint merito sanctitatis » (59). Siquidem Eucharisticum sacrificium, quo innocens victima immolatur, hominum peccata delens, peculiari quodam modo postulat, ut sacerdos, per vitae sanctitudinem morumque integritatem, digniorem pro viribus se Deo impertiat, cui cotidie adorandam illam colendamque hostiam offert, quae ipsum est Dei Verbum, caritate nostrum homo factum. « Agnoscite quid agitis, imitamini quod tractatis » (60) Ecclesia verbis Episcopi consecrantis diaconum admonet, qui mox sacerdotali honore augendus est.

Est praeterea sacri ordinis vir divinarum gratiarum largitor, quarum sacramenta sunt veluti fontes; at profecto istiusmodi largitorem vel pretiosa illa carere gratia, vel mancum illius esse aestimatorem segnemque custodem, summopere dedecet. Accedit quod fidei veritas est ab eodem docenda; atque numquam religionis discipiinae digne efficienterque traduntur, nisi cum virtus huius institutionis dux est atque magistra, secundum illud « verba movent, exempla trahunt ». Ab eo itidem est evangelica lex praedicanda; attamen, si optat ipsemet ut hanc eamdem legem qui audiant amplectantur, nihil aptius, nihil validius, divina gratia aspirante, hoc obtinet, quam si christiana plebs sacrae veritatis praeconem cernat, tradita ab se praecepta suae ipsius vitae probitate diligenter observare. Cuius causae ratio perspicue a S. Gregorio Magno hisce verbis explanatur: Illa vox libentius auditorum cor penetrai, quam dicentis vita commendat, quia quod loquendo praecipit, ostendendo adiuvat ut fiat » (61). Ita profecto Sacrae Litterae nos docent divinum egisse Redemptorem, qui « coepit facere et docere » (62);  atque eidem multitudines laetis vocibus acclamavisse, non modo quod

numquam sic locutus fuisset homo, sicut hic homo » (63), sed idcirco potissimum quod « bene omnia fecisset » (64). Contra vero, qui dicunt et non faciunt » cum scribis et pharisaeis comparari possunt, quos Christus redarguens — incolumi divini verbi, quod legitime nunciabant, auctoritate — eiusmodi sententia audientem populum admonuit: « Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei; omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite; secundum opera vero eorum Lolite facere » (65). Quisquis suo ipsius vitae exemplo veritatem, quam impertit, non commendat, is procul dubio quod hinc excitat, inde miserrime destruit. At Deus, contra, eorum Evangelii praeconum laboribus obsecundat benigneque aspirat, qui primum, data opera sollerter, ad suam ipsorum sanctimoniam assequendam toto pectore incumbant: ita enim affatim emergunt ac dehiscunt fiores eorum irrigati sudore; turgent ac pubescunt fructus: atque adeo, maturatis messibus, « venientes venient cum exsultatione portantes manipulos suos » (66). 

Animadvertendum tamen est sacrorum administrum in gravissimum erroris discrimen incidere, si haud recto studio illectus atque compulsus, propriam sui ipsius sanctimoniam praetermittens, externis, etsi probandis, sui muneris inceptis nimio ardore se dedat. Hac etenim si ratione agat, non modo aeternam sui salutem ancipitem incertamque reddat — quemadmodum, hisce verbis usus, gentium Apostolus sibi metuebat: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar » (67) — sed etiam, ut divinae gratiae iacturam non facìat, procul dubio tamen illum bene suadentis Spiritus Sancti impulsum amiserit, qui mirabilem prorsus vim atque efficacitatem externis attribuit apostolatus operibus.

Ceterum, si christianis omnibus illud praeceptum est: «Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est » (68), eo magis sacrorum administri haec eadem divini Magistri verba ut sibi potissimum im.pertita reputent iubentur, qui peculiari Numinis instinctu ad arctiorem Iesu Christi imitationem votati sunt. Quamobrem Ecclesia omnibus e cleri ordine gravissimum eiusmodi severe inculcai officium, quod suis legibus inseruit: « Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et exteriorem ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere » (69).  Et quoniam sacerdos « pro Christo legatione fungitur » (70), ita vivat necesse est, ut ea Apostoli verba ad se referat: « Imitatores mei estote, sicut et ego Christi » (71); ita vivat ut alter Christus, qui virtutis suae fulgore hominum universitatem collustrabat atque collustrat.

At si omnium virtutum chorus in sacerdotali animo virescat oportet, sunt tamen quaedam, quae peculiari modo sacros administros addeceant. Imprimisque pietas, secundum illud Apostoli gentium, carissimum sibi Timotheum adhortantis: « Exerce... te ipsum ad pietatem » (72). Etenim, cum rationes illae necessitudinesque, quae cum caelesti Numine sacerdoti intercedunt, tam arctae tamque intimae crebraeque sint, liquido patet easdem suavi pietatis effluvio coniungi ac veluti perfundi omnino oportere; ac quoniam pietas « ad omnia utilis est » (73), eadem est potissimum ad sacerdotale munus necessaria. Pietate posthabita vel neglecta, actiones, etsi sanctissimae, augustioresque ritus ex more assuetoque modo fient; quandoquidem iisdem procul dubio spiritus vitaeque afllatus deerit. Quamquam, Venerabiles Fratres, pietas, de qua loquimur, non levis illa est atque externa, quae, etsi collibet atque blanditur animo, non eum tamen nutrit neque ad sanctimoniam assequendam compellit; at solidam illam potius intellegi volumus, quae, sensuum aestibus non obnoxia, ita certissimae doctrinae principiis firmoque animi iudicio innititur, ut, qui ea polleat, ingruentibus illecebrarum motibus obsistere queat.

Quae profecto, tametsi ad caelestem Patrem potissimum erigenda est, nihilo secíus in Deiparam etiam Virginem feratur; eam enim sacrorum administri incensiore quodam caritatis studio, quam laicorum ordinis homines, idcirco adamare debent, quod, ut rationum vincula, quibus sacerdos cum Iesu Christo coniungitur, arctiora sunt, ita necessitudines, quae Mariae cum Divino Redemptore intercedunt, impensiores quidem exstant.

Praeclarissimum aliud, pietatique coniunctissimum, catholici sacerdotii ornamentum est ea morum castimonia, quam ut omnino diligenterque observent Latinae Ecclesiae clerici, maioribus Ordinibus initiati, tam gravi iubentur officio, ut, si deliquerint, sacrilegii rei eo ipso evadant (74). Quodsi eiusmodi lex Orientalis Ecclesiae administros non omnino tenet, iisdem tamen etiam ecclesíasticus caelibatus honori ducitur; atque interdum — cum praesertim de summis agitur hierarchiae gradibus — necessario requiritur atque praecipitur.

Cum sacerdotali ministerio hanc virtutem congruere vel humanae tantummodo rationis ope evincitur; quandoquidem enim « spiritus est Deus » (75), consentaneum prorsus videtur qui divino famulatui addicatur, eum quodammodo « corpore se exuere ». Iam Romani veteres id decorum esse inspexerant; siquidem antiquissimam hanc legem : « Ad divos adeunto caste » maxi mus eorum orator proferens, hisce verbis interpretatur: « Caste iubet lex adire ad deos, animo videlicet, in quo sunt omnia ; nec tollit castimoniam corporis, sed hoc oportet intellegi, cum multum animus torpori praestet observeturque, ut casta corpora adhibeantur, multo esse in animis id servandum magis » (76). Atque in Veteris Testamenti codicibus Aaron filiisque eius Dei nomine a Moyse praeceptum erat ut per hebdomadam, qua eorum consecratio perficeretur, e Tabernaculo ne exirent, ideoque continentiam per eos dies servarent (77).

Atqui ab Novae Legis administro, qui Veteris Legis sacerdoti tantopere praestat, maior castitatis Inundities procul dubio requiritur. Prima sacri caelibatus lineamenta in tricesimo tertio Eliberitani Concilii canone describuntur (78), saeculo videlicet ineunte quarto habiti, cum adhuc saeviret christiani nominis insectatio; quod profecto rem iamdudum in more fuisse testatur. Hoc autem legis praescriptum nihil aliud facit nisi ut cuidam, ut ita dicamus, postulato, quod ex Evangelio Apostolorumque praedicatione oritur, vim praebeat atque addat. Quod Divinus Magister, quem « florem Matris Virginis » (79) canimus, castitatis donum tanta aestimatione prosecutus est, ut id supra communem hominum virtutem efferret (80); quod inde a teneris unguiculis in Nazarethana domo cum Maria et Iosepho, virginibus utrisque, educari voluit; quod integros castosque animos, Ioannis nempe Baptistae et Evangelistae, peculiari caritate dilexit; quod denique gentium Apostolus, fidelis ille evangelicae legis doctrinaeque Christi interpres, inaestimabiles virginitatis laudes praedicat — ad sollertiorem praesertim Dei famulatum quod attinet —: « Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo » (81); haec omnia, Venerabiles Fratres, non efficere non poterant, ut Novi foederis administri et caeleste lectissimae virtutis huius invitamentum experirentur, et eorum numero eniterentur adscisci « quibus datum est capere verbuni istud » (82), et observantem huic instituto obtemperationem sibi sponte imponerent, quod deinceps, in universa Latina Ecclesia, gravissimo ecclesiasticae auctoritatis praecepto sancitum est. Siquidem, quarto exeunte saeculo, Carthaginiense Concilium adhortatur: « ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus » (83).

Neque vel praeclarissimorum orientalium Patrum documenta desunt, quae ecclesiastici caelibatus praestantiam efferant, quaeque testentur, hac etiam de re inter Latinam Orientalemque Ecclesiam tunc temporis consensionem iis in locis viguisse, in quibus severiori disciplinae obtemperaretur. Itaque — ut illustriora exempla adhibeamus — S. Epiphanius, quarto item exeunte saeculo, asseverat caelibatum ad subdiaconos usque pertinere: « Eum qui adhuc in matrimonio degit ac liberis dat operam, tametsi unius sit uxoris vir, nequaquam tamen ad diaconi, presbyteri, episcopi aut hypodiaconi ordinem admittit (Ecclesia), sed eum dumtaxat qui ab unius uxoris consuetudine sese continuerit, aut ea sit orbatus; quod in illis locis praecipue fit, ubi ecclesiastici canones accurate servantur » (84). At disertus prae omnibus videtur hac super causa S. Ephraemus Syrus, Diaconus Edessenus universaeque Ecclesiae Doctor, qui « Spiritus Sancti cithara merito appellatur » (85). Is nimirum Abraham Episcopum, amicum suum, per haec numeris adstricta verba, alloquitur: « Respondes nomini tuo, Abraham, quia tu quoque factus es pater multorum; sed quia tibi non est uxor, sicut Sara Abraham, ecce grex tuus est uxor tua. Educa filios eius in veritate tua. fiant tibi liberi spiritus et filii promissionis ut fiantt heredes in Eden. O fructus pulcher castitatis, in quo sacerdotium complacuit, ... cornu efferbuit et unxit te, manus incubuit tibi et elegit te, Ecclesia optavit et dilexit te » (86). Atque iterum: « Non sufficit sacerdoti et nomini eius, offerenti vivum corpus, purgare animum et mundare linguam et expurgare manus et clarum reddere totum corpus, sed omnino purus esse debet omni tempore, quia positus est sicut mediator inter Deum et genus humanum. Laudetur ille, qui mundavit ministros suos » (87). Hoc pariter Chrysostomus asseverat : « sacerdotium obeuntem ita purum esse debere, ac si in caelis inter Potestates illas collocatus esset » (88).

Ceterum ipsa christiani sacerdotii excelsitas, itemque, ut S. Epiphanii sententia utamur, eius « incredibilis honor et dignitas » (89), quam supra breviter presseque attigimus, summum evincit caelibatus decus illiusque legis opportunitatem, qua eiusmodi institutum sacris altaris administris praecipitur: qui officio fungitur, quod muneri quodammodo praestat supernorum spirituum « qui astant ante Dominum » (90), nonne omnino consentaneum est eum caelestem pro viribus vitam agere? Qui « in iis, quae Domini sunt » (91) totus esse debet, nonne eum a terrenis rebus abhorrere, eiusque « conversationem in caelis esse » (92) addecet? Qui ad aeternam hominum salutem ita sedulo continenterque contendat oportet, ut divinam Redemptoris operam pro sua parte persequatur, nonne eum opportunum est a proprìae familiae curis animum vacuum solutumque habere, quae non mediocrem navitatis suae partem abstraherent ac distinerent?

Grande sane spectaculum est incensaque admiratione dignum, quod tam crebro in catholica Ecclesia evenit, iuvenes nempe levitas cernere, qui, antequam Subdiaconatus ordini initientur, antequam scilicet divino famulatui ac cultui se omnino dedant, ultro libenterque polliceantur sese gaudiis atque solaciis esse abdicaturos, quae in alio vitae instituto poneste capessere possent. Ultro libenterque dicimus; namque, si, sacro ordine suscepto, iam non integrum iisdem neque liberum est terrenas nuptias finire, ad sacra tamen amplectenda munia nulla lege nullave persona coatti accedunt, sed propria cuiusque sua permoti voluntate (93).

Nihilo secius quae adhuc, ecclesiasticum caelibatum commendantes, verba fecimus non idcirco intellegi volumus, ac si Nobis in mente esset absimilem illam disciplinam quodammodo improbare ac redarguere, quae in Orientalem Ecclesiam legitime invecta est; sed revera animus Noster eo unite spectat, ut eam veritatem efferamus, quam et praeclarissimam ducimus catholici sacerdotii gloriam, et quae videtur Nobis Sacratissimi Tesu Cordis consiliis ac votis, ad sacerdotum animos quod attinet, dignius aptiusque respondere.

Ac praeterea terrenarum rerum continentià, haud minus quam castitatis amore, sacrorum administri excellant. Cum homines cernere est omnia pecunia vendere, omnia pretio mercari, per vitiorum illecebras gradiantur illi nimio sui ipsius studio expertes; atque indignam quaestuum cupiditatem sancte respuentes, non rei nummariae sed animarum emolumenti quaerara, non suam ipsorum, sed Dei gloriam affectent atque expetant. Non mercenarii sunto, qui idcirco laborant, ut sui operis mercedem assequantur; non eorum instar, qui, quamquam ex officio vacant demandato sibi muneri, suae tamen privatae etiam utilitati inhiant et ad affiora contendunt. Sint « borri milites Christi », qui « non implicane se negotiis saecularibus, ut ei placeant, cui se probarunt » (94); sint Dei administri animarumque patres ; ac mente reputent quam impendunt operam, quibus aestuant sollicitudinum studiis, non eadem posse hominum thesauris honoribusque compensari ac redimi. Quodsi iisdem haud vetitum est ea percipere, quae ad semet ipsos alendos ac sustentandos necessaria sunt, secundum illud Apostoli : « Qui altari deserviunt, cum altari participant, ... et Dominus ordinavit iis qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere » (95); attamen, « in sortem Domini votati », quemadmodum ipsum « clericorum » nomee sonat, nullam aliam appetant mercedem, nisi eam, quam Christus suis Apostolis spopondit: « Merces vestra copiosa est in caelis » (96). Vae sacerdoti, si divinarum pollicitationum immemor, « turpis lucri cupidum » (97) se proferat, et in profanum hominum vulgus se trudat atque immisceat, de quibus Ecclesia Apostoli verbis conqueritur: « Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi! » (98). Ita enim non modo demandato sibi muneri deesset, sed etiam concreditae plebi despicatui haberetur, quae procul dubio eius agendi rationem animadverteret evangelicis praeceptis repugnare, quae et divinus Magister luculenter edidit, et ipsemet populo suo nunciare debet: « Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo » (99). Si animo perpendimus Iudam, unum ex Christi Apostolis, « unum ex duodecim », ut summa cum maestitia Evangelistae referunt, ob iniquam terrenarum rerum cupidinem ad interitum esse ruinamque prolapsum, facile intellegitur hoc idem aviditatis studium per saeculorum decursum tot tantaque peperisse Ecclesiae detrimenta. Cupiditas etenim, quae a Spiritu Sancto « radix omnium malorum » (100) vocatur, ad quodlibet flagitium rapere hominem potest; quodsi eatenus non processerit, sacerdos tamen, eiusmodi vitii contagione infectus, consulto inconsulte, Dei Ecclesiaeque inimicis adsciscitur, eorumque improbis consiliis adiutricem dat operarm.

At contra, germana illa atque sincera ab externis bonis continentia omnium animos sacerdoti conciliat; idque eo vel magis quod cum animo ab terrenis rebus alieno, qui intima christianae fidei virtute enutriatur, incensa illa nullo non tempore coniungitur erga .omne genus calamitatum miseratio, quae Dei administrum miserorum patrem efficit; quos ille, Iesu Christi sententiae memor: « quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (101), veluti Redemptorem ipsum singulari caritate colit atque complectitur.

Itaque sacri ordinis vir, ab eiusmodi vinculis expeditus, quae eum nimio arctius cum terrenis rebus devincirent — ab propriae nempe familiae vinculis suarumque utilitatum nexibus — satius profecto caelesti illo amoris igne inflammabitur, animarum dicimus amorem, qui e penetralibus Iesu Christi Cordis erumpit, quique nihil aliud nititur, nisi ut apostolicos animos attingat hominumque universitatem incendat (102). Hunc divinae gloriae hominumque salutis ardorem — ut de Redemptore evenisse Sacris Litteris edocemur (103) —  Ecclesiae administrum urere ac veluti consumere oportet, ita quidem ut, se suisque commodis posthabitis, semet ipse excelso suo muneri omnino dedat, omniaque cotidie impensius experiatur, ut demandati officii partes satius' in dies latiusque expleat.

Ecquid potest sacerdos evangelii praecepta meditari, bonique Pastoris questum percipere dicentis: « Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere » (104); itemque cernere « regiones quia albae sunt iam ad messem » (105), quin « Domino messis » indefatigabilem se operarium impertiat, incensoque studio ita excitetur, ut errantes eiusmodi oves ad rectum iter adducat? Numquid potest tot tamque frequentes multitudines videre « iacentes sicut oves non habentes pastorem » (106) — non modo in longinquis ab Missionalibus excolendis regionibus, sed, proh dolor, in urbibus et in pagis etiam in quibus iam diu viget christianum nomen — quin ipse vehementem commiserationem illam participet, quae divinum Iesu Christi animum tantopere continenterque affecit? (107) Sacerdotem dicimus, qui probe novit se « verba vitae aeternae habere » suisque e manibus regenerationis salutisque opes oriri posse? Utique caelesti Numini immortales grates agiinus, quod eiusmodi apostolici ardoris lux, praeclarum veluti ornamentum, sacrorum administrorum frontem illuminat; quodque cernere Nobis licet, haud mediocri cum paterni animi solacio, Nostros Venerabiles Fratres ac dilectos filios — Episcopos nempe ac sacerdotes — quasi in confertum lectissimumque agmen coéuntes, ita Summi Ecclesiae Moderatoris invitamento respondere, ut citatiore cotidie gradu ad ultimos usque terrarum orbis fines eo consilio procedant, quo pacifera et aspera veritatis adversus errorem, lucis adversus tenebras, Divini Regni contra Satanae regnum, certamina certent.

At vero ex hoc ipso quod catholicus sacerdos promptus est strenuusque miles, necessitate consequitur ut is disciplinae spiritu, immo etiam — ut christiano more loquamur — oboedientiae studio imbuatur; illius dicimus oboedientiae, qua ut varii ecclesiasticae hierarchiae ordines concinne congruenterque continentur, ita « certe mira varietate Ecclesia sancta circumdatur, ornatur et regitur, cum alii in ea Pontifices, alii minoris ordinis sacerdotes... consecrantur, et ex multis et alternae dignitatis membris unum corpus Christi efficitur » (108). Hanc eamdem oboedientiam sacrorum administri, adhuc a sacerdotio recentes, suo cuiusque Episcopo spioponderunt; atque itidem Episcopi, quo die ad sacerdotii culmen evecti sunt, eo die supremo adspectabilique rei catholicae rettori, beati Petri successori ac Iesu Christi Vicario, sanctissimis verbis adiuraverunt.

Istiusmodi igitur obtemperationis officium varios hierarchiae ordines eiusque membra cotidie arctius inter se et cum Pontifice Summo ita coniungat, ut reapse militantem Ecclesiam Dei osoribus terribilem reddat « ut castrorum aciem ordinatam » (109): idemque eorum studio moderetur, qui nimio concitentur ardore; iis, qui languore vel inertia laborent, stimulos adiiciat; suas cuiusque partes, propria cuiusque munera unicuique tribuat; in eademque exsequenda ita quilibet se impendat, legitimae ut numquam auctoritati obsistat; quod profecto non alio pertineret, nisi ut amplissimam Ecclesiae operam praepediret. Accipiat quisque suorum moderatorum normas ut ipsius Iesu Christi praecepta; qui vere unus est, cui omnes obtemperemus, catholicae religionis dux et auctor, quique pro nobis « factus est oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis » (110).

Divinus enim summusque sacerdos absolutissimam suam Aeterno Patri oboedientiam nobis singulari quodam modo patefieri voluit; cuius quidem oboedientiae frequentissima sunt in prophetarum evangelistarumque codicibus testimonia: « Ingrediens mundum dicit: hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi... tunc dixi: ecce venio; in capite libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam » (111).

« Meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me » (112). Itemque e cruce pendens, non antea caelestis Patris manibus animam suam tradidit, quam sollemniter asseveraret ea omnia, quae Sacrae Litterae de semet ipso praenuntiavissent — hoc est munus sibi a Patre ooncreditum ad arcanum illum usque questum « sitio », quem « ut consummaretur scriptura » (113) edidit — omnino expleta esse.

Qua procul dubio in agendi ratione id nominatim declaratum voluit, vel incensissimum nempe animarum studium oportere divino nutui nullo non tempore omnino subiiciatur; semper nimirum ad eorum voluntatem idem conformetur, hierarchicos dicimus legitimosque moderatores, qui caelestis Patris personam gerunt, eiusque iussa nobiscum communicant.

Verumtamen catholicì sacerdotis lineamenta, quae Nos in totius orbis luce collocare cupimus, haud omnino illustrata verbisque definita pateant, si aliud sacerdotalis animi ornamentum, doctrinam scilicet, praetermittamus quam Ecclesia in eo postulat. Ille nimirum, cum a Christo Iesu officiunl munusque acceperit docendi veritatem: « Docete. . . omnes gentes » (114);  « magister in Israel » (115) constituitur. Salutis praecepta tradere iubetur; quae quidem praecepta debet, ut gentium Apostolus admonet, « sapientibus et insipientibus » (116) impertire. Atqui, quomodo poterit doctrinam cum ceteris communicare, si eadem instructus ornatusque non sit? Per Malachiam prophetam Spiritus Sanctus praemonet: « Labia sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius » (117);  ac nemo profecto, in sacerdotis sapientiae commendationem, graviora poterit, quam ea, admonita edere, quae caeleste ipsum. Numen per Oseam edidit: « Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi » (118). Necesse igitur est sacri ordinis virum omnes de catholica fide deque moribus disciplinas ita callere, ut easdem ceteris proponere queat, itemque dogmata, leges Ecclesiaeque cultum, cuius administer exsistit, christifidelibus explanare possit; atque adeo oportet religionis ignorantiam, quae — quamvis humanarum rerum scientia mirabiles prorsus processus fecerit – multorum tamen mentes obumbrat, eloquii sui luce virtuteque collustret atque dispellat. Quod dilucide Tertullianus admonet: « Hoc unum gestit interdum (veritas), ne ignorata damnetur » (119), hodie, si umquam alias, animo reputare peropportunum est. Debet praeterea sacerdos praeiudicatas falsasque opinationes, quas aggesserit adversariorum simultas, e mentibus arcere; aetatis huius hominibus, veritatis appetentissimis, eamdem serena praebere sinceritate; incertos adhuc animos, vel dubitatione laborantes, erigere, confirmare, et ad securum illius catholicae fidei portum, quani edocti fortiter amplectantur, tuto fidenterque adducere; pertinacibus denique protervi erroris incursionibus strenuum opponere animosumque pectus ac non perturbatam solidamque virtutem.

Sacerdos igitur, Venerabiles Fratres, etsi sui muneris occupationibus curisque distentus, altiora pro viribus gravioraque Theologiae studia repetat, atque adeo illius adiumentis doctrinae, quam in Seminario hausit, uberiorem cotidie addat sacrarum disciplinarum eruditionem, qua quidem magis magisque ad concionandum animosque regendos idoneus evadat (120). Idem praeterea, ut concrediti officii decus postulat, utque fidem aestimationemque populi, quemadmodum addecet, sibi conciliet — quod procul dubio pastoralem operam suam efficientiorem reddet —illa vel profanarum scientiarum copia praeditus esto, quas hodie exculti homines commune veluti patrimonium habent; sancte videlicet esto suorum temporum progressionib us necessitatibusque non impar, eodem nimirum modo, quo catholica Ecclesia aetates omnes omnesque gentes complectitur, bona cuiusvis incepta fovet ac provehit, ac veri nominis scientiarum, etsi audaces, ad altiora processus, nedum metuat, adiuvat Semper equidem cleri homines in quibuslibet humanae doctrinae itineribus praecessere alacres; immo etiam aliquando ita primum agmen assecuti sunt, ut nihil aliud nisi « litteris eruditum » clerici nomen sonaret. Non modo Ecclesia incolumes humanitatis veteris codices servare enisa est, qui absque sua ac monachorum ope pessumdati ac fere omnino deperditi essent, sed per suorum etiam illustrium Doctorum operam in perspicuo posuit humanas omnes oognitiones catholicae fidei explanationi tuitionique inservire posse. Cuius profecto rei Nosmet ipsi, vel recens exemplum praebuimus praeclarissimum, cum sanctorum caelitum Doctorumque infula insignem illum decoravimus summi Aquinatis magistrum, Albertum dicimus Theutonicum, quem iam eiusdem aetatis homines Magnum universalemque Doctorem nuncupantes venerabantur.

Nunc, procul dubio, a sacri ordinis viris hoc contendere non possumus ut in omni scientiarum campo primas ípsi ferant; iam siquidem humanae doctrinae rationes atque opes tam magnae sunt, ut nemo unus possit, nedum ceteris in quibuslibet eius partibus praestare, eas omnino complecti. Iis tamen e cleri ordine animum addere prudenti consilio opportunum est, qui peculiari voluntatis suae inclinatione virtutisque dotibus praediti, ad unam alteramve e disciplinis et artibus — quae tamen ecclesiastici muneris professionem non dedeceat — sese vocari quodammodo sentiant; quandoquidem hoc, si suis contineatur finibus moderateque Ecclesiae praeceptis regatur, in eiusdem Ecclesiae ornamentum ac decus eiusque Capitis Iesu Christi gloriam procul dubio redundat. Atque itidem ceteris sacrorum administris omnibus non satis esto ea disciplinarum cultura animum exornare suum, quae superioris aevi necessitatibus par fuisse videatur, sed reapse altiorem plenioremque omne genus doctrinam potiri iidem enitantur, quae ad elatissimum illum amplissimumque gradum pertingat, ad quem nostra in praesens aetas, valde revolutis saeculis praestans — ut in universunl de scientiarum pervestigationibus loquamur — data diligenter opera provecta est.

Quodsi Deus interdum, « ludens in orbe terrarum » (121), homines, nostris etiam temporibus, voluit, harum, de quibus loquimur, disciplinarum copia fere omnino expertes, ad sacerdotalem dignitatem provehere, per eosdemque rerum mirabilia operari; id eo consilio procul dubio evenit, ut pluris a nobis sanctimonia quam doctrina fiat, utque nos fidem nostram, potius quam in humana, in divina ope collocemus: imo etiam, hac de causa, nobis peropportunum est salutarem illam sententiam identidem repetere intentoque animo reputare: « Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes... ut non glorietur omnis caro in conspectu eius » (122). Attamen, quemadomodum in naturae ordine divina rerum miracula vim naturalium legum momento temporis intermittunt, sed easdem non abrogant; ita eiusinodi homines — in quibus vitae sanctitas cetera omnia quodammodo compensat atque explet — ut prorsus sunt superna virtute praediti, praeceptorum veritatem necessitatemque, quae Nos inculcando tradidimus, nedum demant, non minuunt.

Iamvero, quod sacrorum administri, ut diximus, virtutis sapientiaeque laudibus in exemplum eniteant oportet, ut ab iisdem « bonus odor Christi » (123) usque quaque effundatur, hoc in praesens idcirco magis magisque opportunum ducimus, quod catholioorum hominum Actio — illud nempe inceptum, quod Nos tantopere solatur ac reficit, quodque animos ad excelsiora excitat perfectionis fastigia — laicorum ordinis homines arctius cum sacerdotibus coniungit, ut et hos adiutrici opera adiuvent, et doctrinae duces, christianae vitae studiique apostolici exempla omnino habeant.

III

At si tam grandis est catholici sacerdotii dignitas, si tam eximias postulat animi dotes, consequitur indidem, Venerabiles Fratres, necessarium omnino esse ut sacrorum alumni recta consentaneaque ratione instituantur. Necessitatis huius sibi conscia ac memor Ecclesia nihil fortasse magis, per saeculorum decursum, actuosa maternaque sollicitudine provexit, quam idoneam suorum conformationem sacerdotum. Ea siquidem non ignorat, quemadmodum populorum mores eorumque christianae fidei professio e cleri opera pendent, ita eamdem operam ex accepta a sacrorum administris institutione vim haurire suam, cum in eos etiam illa Spiritus Sancti sententia cadat: « adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea » (124). Quamobrem ipsamet, Numinis instinctu ducta, Seminaria esse ubicumque gentium instituenda decernit, in quibus singulari cura sacri ordinis alumni educentur. Quotquot igitur, Venerabiles Fratres, gubernandae Ecclesiae munus Nobiscum participatis, Seminaria veluti in oculis feratis oportet; eademque praecipuae sunto vestrarum curarum partes. Diligens imprimis esto moderatorum magistrorumque delectus atque illius, peculiari modo, cui gravissimum concredatur, officium sacerdotalis animorum conformationis. Sacris eiusmodi conlegiis sacerdotes tribuite maxima virtute ornatos; neque gravemini eos e muneribus abstrahere, specie quidem maioris ponderis, quae tamen cum hac capitali re, cuius partes nulla alia susceperit, comparari nequeunt. Aliunde etiam eos exquirite, ubicumque ad pernobile hoc institutum aptos idoneosque inveniatis. Eiusmodi sunto, ut sacerdotales virtutes exemplo vel magis quam alloquio doceant; atque ita doctrinam impertiant, ut fortem, virilem et apostolicum animum in sacrorum alumnis effingant. Eorum opera, pietas, castimonia, morum studiorumque disciplina in Seminario eftlorescant; atque instituendi iuvenes et in praesens adversus vitiorum illecebras et in posterum contra ea quae ingruant, gravioris momenti discrimina, — quibus quidem obsistant oportet, « ut omnes faciant salvos » (125) —  sedulo praemuniantur.

Utque qui futuri sunt sacerdotes, illam, ut diximus, quam tempora postulant, doctrinam assequi valeant, id gravissimum officium est, ut, posteaquam classicas, quas vocant, disciplinas calluerint, scholasticam philosophiam affatim imbibant, recteque in eadem se exerceant « ad Angelici nempe Doctoris rationem, doctrinam et principia » (126). Haec « philosophia perennis », quemadmodum Decessor Noster immortalis memoriae Leo XIII eam vocabat, non dumtaxat iisdem necessaria est ut altius christianae veritatis capita speculentur, sed etiam ut, adversus quaslihAt nostrae huius aetatis fallacias, communiantur, et in quavis, quam instituturi sint, studiorum pervestigatione eorum mentis acies ita exacuatur, ut vera dispicere magis aptiusque possint quam ii, qui huius philosophicae sint institutionis expertes, quantumvis ampliore eruditione praediti.

Quodsi, ut alicubi contingit, vel angustiores Dioecesis fines, vel exigua eademque lamentabilis alumnorum copia, vel denique idoneorum hominum rerumque penuria non concedant ut Episcopus quisque proprium optimeque instructum Seminarium habeat — ad normas nempe Codicis Iuris Canonici (127), ceterasque Ecclesiae praescriptiones — tum summopere opportunum est ut sacri eiusdem regionis Antistites vires fraterno animo coniungant, easque in commune Seminarium conferant, quod nobilissimo demandato muneri omnino respondeat.

Haud mediocres, quae inde orientur, utilitates procul dubio suscepta incommoda atque impensas resarcient; ac vel id, quodh Episcoporum animos nonnumquam maestítia afficit — suos nimirum sacrorum alumnos cernere ab Pastore per temporis spatium abstractos, qui apostolicum, quo flagrat, studium in suos laboris socios transfundere percuperet, itemque a locorum finibus abductos, ubi aliquando ipsimet suam navabunt operam — id etiam, dicimus, satis superque idcirco compensabitur quod eos stato tempore excipient illa spiritualium rerum copia institutos conformatosque, quam maiore cum Dioecesis suae profectu, ceteris impertient. Quapropter id genus incepta non modo Nos provehere atque fovere numquam intermisimus, sed eadem etiam, occasione data, suasimus ac vehementer commendavimus. Ac pro Nostra parte, ut omnes norunt, magnis impensis curis grandique pecunia, haud panca istiusmodi Seminaria, ubi necessitar hoc postulare videbatur, aut e solo excitavimus, aut amplificata voluimus, aut aptiora denique reddid.imus; idque, quod in Ecclesiae utilitatem, si unquam aliud, cessurum esse reputamus, et in posterum, iuvante Deo, accuraturi sumus.

Hoc veruntamen, quod laudabiliter eo nititur, ut sacrorum alumni quam rectissime instituantur, parum sane profectus pepererit, si eorum delectus, quorum causa Seminaria exstant, haud consentanea diligentia fiat. Ad quem quidem delectum omnes, pro virili cuiusque parte, adiutricem operam conferant, quotquot cleri conformationi praeponuntur. Moderatores nempe, animorum disciplinae rector, ac confessarii ad sui tamen cuiusque muneris fines ac terminos — quemadmodum hanc, divino instinctu inditam, ad ineundum sacerdotium inclinationem omni ope fovere ac roborare debent, ita eos eodem diligentiae studio opportunoque tempore a sacro Ordine arceant, quos non idoneos perspexerint atque adeo inutiles ad digne sacerdotalia officia sustinenda. Ac quamvis aptius sit haud nimio serius ad hanc eiectionem devenire, quod mora soleat pisce de rebus et errores inducere et detrimenta afferre, attamen, quaelibet remorandi causa fuerit, cum primum e recto itinere deerratum esse aperte patuerit, tum, nullo habito hominum respectu, vitio medendum est. Quibus vero hanc ineundi deliberationem officium est, eos non falsi nominis misericordia moveat, quae non modo in Ecclesiam, cui quidem iners vel indignus administer praeberetur, sed in iuvenem ipsum crimen evaderet, qui viâ deceptus, summo cum aeternae salutis discrimine, sibi ceterisque offensioni esset.

Neque is, qui prudenti vigilantique cura Seminario praeest, quique concreditos sibi iuvenes, alium ex alio, studiosa sollicitudine prosequitur, eorumque mentis dotes impulsionesque diligenter rimatur, perdifficulter dispexerit atque compereri quisnam ex iis ad suscipiendum sacerdotium superno nutu advocetur. Quae quidem ad sacra capessenda munia proclivis inclinatio, uti probe nostis, Venerabiles Fratres, potiusquam ex intimo conscientiae invitamento sensuumque motu, quae interdum deesse possunt, ex recta eorum propensione eruitur intentioneque mentis qui sacerdotio inhiant, cum iis corporis animique virtutum ornamentis coniuncta, quae eosdem ad hoc officium amplectendum idoneos reddant. Qui ad sacrum huiusmodi institutum ea una nobilique de causa contendat, ut divino famulatui animarumque saluti se dedat, simulque et solidam pietatem et probatam vitae castimoniam, et consentaneam, ut diximus, doctrinam assecutus sit vel assequi nitatur, is profecto, ut perspicuo patet, ad sacerdotale ministerium a Deo vocatur. At qui, contra, ab improvidis forsan parentibus compulsus, hoc idem eo consilio complecti velit, ut terrena, quae captanda prospexerit, emolumenta ac commoda potiatur — quod quidem elapso tempore crebrius contingere poterat —; qui ab disciplina obtemperationeque plerumque abhorreat, parum sit ad pietatem proclivis, nec satis laboris animarumque salutis studiosus; qui, peculiari modo, ad libidinis illecebras sese pronum impertiat, neque iam diu experiendo ostenderit illius dehonestamenta effugere posse; qui denique ad disciplinarum studia ita haud idoneus evadat, ut portendi liceat praescriptum eorum curriculum non posse eum, satis moderatoribus facientem, perficere; hi omnes ad sacrum hoc munus ineundum non nati aptique sunt: atque adeo si ab Seminarli aedibus opportuno tempore non arceantur, difficilius in posterum inde se abducere poterunt, ac forsitan, quamquam non divino instinctu neque sacerdotalis animi studio ducti, gravissimi tamen huius officii vinculis se obstringent. Perpendant igitur Seminariorum rectores, animadvertant ii qui in id genus domiciliis vel iuvenum animis moderantur vel sacras confessiones excipiunt, quam magni periculi — ad Deum, ad Ecclesiam et ad ipsos iuvenes quod attinet — auctores fiant, si suas cuiusque partes omni ope non expleant, ne eiusmodi erratum perpetretur. Quod vero diximus spiritualis etiam disciplinae moderatores itemque sacros confessarios hoc discrimen, pro concredito officio, in se recipere; hoc ita intellegendum est non quasi iidem possint extrinsecus quoque ac publice operam proferre suam — quod immo vel ex religiose suscepto munere, vel ex inviolabili sacramenti secreto iisdem vetitum est — sed ita potius, ut in cuiusque iuvenis animum efficacem vim exserant, eosque firma paternaque constantia regant, prout assequenda sempiternae salutis bona postulent. Quamobrem ipsi — tum praesertim, cum externae rei moderatiores vel neutiquam, vel enervate ac languide, suas partes peragant — non aptos aeque atque indignos, humano nullo habito respectu, pro officio inbeant e sacris Seminarii saeptis, dum tempus est, recedere; eaque in causa pertractanda tutiorem semper sententiam amplectantur, quae quidem, ad rem quod attinet, multo magis sacrorum alumnis favet, cum eos ex itinere avertat, per quod ad aeternam ruinam adduci possent.

Quodsi interdum non luculenter satis huiusmodi officium pateat, eam saltem iidem auctoritatem adhibeant quae ex sibi credito munere paternaque in alumnos caritate oritur, ut eos ad sponte sua ab instituto recedendum inducant, quos non ita, ut oportet, animatos noverint. Habeant alte confessarìi illa in animis insculpta, quae S. Alphonsus de Ligorio haud absimili de causa docet: « Ut plurimum, quo severius (hac in re) confessarius cum paenitentibus agit, eo tutius ipsorum saluti consulit; ac contra, eo se duriorem paenitentibus praestat, quo ipsis se faciliorem impertit. S. Thomas a Villanova confessarios id genus, aequo nempe leniores, impie pios vocabat. Huiusmodi caritas contra caritatem repugnat » (128).

At rei, de qua dicimus, periculum in Episcopum, uti perspicuum est, potissimum recidit, cui ex destricto Ecclesiae iure imperatur ut « sacros ordines nemini conferat, quin ex positivis argumentis moraliter certus sit de eius canonica idoneitate; secus non solum gravissime peccat, sed etiam periculo sese committit alienis communicandi peccatis » (129). Quod legis praescriptum hanc S. Pauli ad Timotheum sententiam quodammodo refert: « Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis » (130). « Quid est cito manus imponere — quemadmodum S. Leo Magnus, Decessor Noster, commentatur — nisì ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum oboedientiae, ante experientiam disciplinati, sacerdotalem honorem tribuere non probatis? Et quid est communicare peccatis alienis nisi et talem effici ordinantem, qualis est ille qui non nieruit ordinari? » (131) quandoquidem, ut Chrysostomus, Episcopum alloquens, dicit: « Peccatorum eius tam praeteritorum quam futurorum tu quoque poenam dabis, qui illi dignitatem dedisti » (132). 

Gravissima hac sententia, Venerabiles Fratres, maximopere formidolosum significatur onus, quo perterritus insignis Mediolanensium Episcopus S. Carolus Borromaeus aiebat: « Qua in re modica etiam negligentia mea maximam irrogare mihi potest culpam » (133). Saluberrimum igitur S. Ioannis Chrysostomi monitum amplectamini: « Non post primam probationem, nec post secundam, vel tertiam, sed postquam circumspexeris et accurate examinaveris, tunc impone manus » (134). Quod quidem de candidatorum sanctimonia in primis intellegatur oportet. Auctore enim piissimo Episcopo et Doctore, Alphonso nempe Maria de Ligorio: « Non sufficit quod Episcopus nihil mali noverit de ordinando, sed debet fieri certus de eius positiva probitate » (135). Hac in causa, nimiae austeritatis invidiam, quae facile inde oritur, posthabentes, ita concredito vobis iure officioque utamini, ut hanc experimentis cognoscendam probitatem in antecessum expostuletis, ac, si quid dubii relictum fuerit, ad aliud tempus sacrorum ordinum collationem prolatetis. « Apta namque — ut S. Gregorius Magnus egregie docet — aedificationibus de silvis succiduntur, nec tamen adhuc viridibus aedificii pondus imponitur, nisi eorum viriditatem multorum dierum mora siccaverit et apta ad necessarium usum effecerit; quae observantia si forte negligatur, citius superimposita mole franguntur » (136); cui oom.parationi haec Angelici Doctoris dilucida verba apprime resonare videntur: « Ordines sacri praeexigunt sanctitatem... ; unde pondus ordinum imponendum est parietibus iam per sanctitatem desiccatis... ab humore vitiorum » (137).

Ceterum si, quoad suae cuiusque sunt partes, ecclesiasticis praescriptis piene perfecteque fuerit satisfactum itemque normis obtemperatum, quas hac super re per Sacrum Consilium Sacramentorum disciplinae praepositum paucos abhinc annos edidimus (138), causae profecto magnam partem demovebuntur, cur catholica Ecclesia lacrimas fundat simulque christianus populus in sacerdotum moribus offendat. Ac verba Nostra hoc loco ad supremos moderatores Religiosorum Ordinum convertentes, eos monitos vehementer volumus, ut in instituendis ad sacerdotium alumnis, si quos forte habeant, non modo legibus obsequantur, non secus ad eos (139) atque ad saecularem clerum a Nobis datis, sed ad se etiam ea omnia spectare arbitrentur, quae hactenus de sacra iuventu.te colenda in universum perdocuimus; ea vel etiam de causa, quod Episcopus religiosos iuvenes sacris ordinibus initiaturus, ad moderatorum suorum iudicium rem ut plurimum defert.

Nec quidquam de debita severitate vel Episcopi vel religiosarum sodalitatum rectores remittant, eo ducti metu, ne aut in Dioecesi aut in religioso Instituto sacerdotum copia imminuatur. Hanc opinionis captionem S. Thomas Aquinas, ut iam occupaverat, ita, quo erat ingenii acumine sententiarumque planitate, revicerat: « Deus numquam ita deserit Ecclesiam suam, quin inveniantur idonei sufficientes ad necessitatem plebis, si digni promoverentur et indigni expellerentur » (140). Ceteroqui praeclarissimus idem Doctor, verba Concilii Oecumenici Lateranensis IV (141) ex verbis propemodum reddens, peropportune monet: « Si non possent tot Ministri inveniri, quot modo sunt, melius esset habere paucos Ministros bonos quam multos malos » (142). Qua quidem cum magni ponderis sententia id piane concinit, quod frequens Episcoporum ex Italia multitudo tum a Nobis excepit, cum undique gentium sacrorum alumni Romam convenerunt, iubilarem sacerdotii Nostri memoriam celebrandi causa; monuimus videlicet pluris esse procul dubio unum tantummodo sacerdotem haberi, qui sit omasi ex parte ad sacerrimum officium suum institutus, quam plures, qui aut nihil aut parum sint ad idem conformati. In his enimvero nihil spei Ecclesia reponere potest, ut ei non sit potius horum causa effuse lugendum (143). Reformidandae equidem aliquando, Venerabiles Fratres, a nobis reddendae erunt rationes Pastorum Principi (144) eidemque supremo animarum Episcopo (145), si populos rectoribus inertibus imperitisque magistris permiserimus!

At quamquam eorum qui probe sacrae iuventuti fingendae impendunt studia, nullo patto oportet praecipuas curas de alumnorum copia esse, omnium tamen est conari ut, spiritualibus publicae rei augescentibus necessitatibus, strenuae slmul peritaeque in vinea Domini operae augeantur. Cuius quidem optimae rei assequendae rationem prae ceteris etficacem adituque omnibus facilem, precandi nimirum assiduitatem, ex Iesu Christi praecepto commendamus, qui dixit: « Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam » (146). Num qua vota sacratissimo Redemptoris Cordi his gratiora susceperimus? Quandonam citius copiosiusque nobis precantibus satis speremus fieri, quam cum haec rogamus, quae tantopere cum divinissimi illius Cordis studiis consentiunt? « Petite — igitur — et dabitur vobis » (147); precando videlicet, bonos sanctissimosque sacerdotes Ecclesiae suae a Deo excitari efllagitate. Non deerit profecto supplicationibus ille vestris, qui si tales nullo non tempore per saecula impertiit sacerdotes, vel frequentiores tunc largitus est, cum temporum morumque cursus magis videbatur sacrorum alumnis conscribendis inimicus; cuius rei, ut ceteros praetermittamus, testimonio sunt praestantissimi viri saeculo XIX ex utroque clero exorti; in quibus, siderum praecipuae magnitudinis instar, tres illi sanctitatis heroes, ob egregia etsi absimilis generis facinora, eminent, quos Ipsimet, summo cum animi solacio, in Sanctorum album rettulimus: Sanctos dicimus Ioannem Mariam Vianney, Iosephum Benedictum Cottolengo et Ioannem Bosco.

Nihilominus nullae ex homini permissis iudustriis curisq Ile neglegendae sunt, quae illuc in primis spectent, ut in generosis iuvenum animis divinitus acceptus afflatus quam diligentissime excitetur; quapropter et merita laude hoc loco extollimus, et, fausta cupientes, Nostra commendatione vehementer saluberrima illa praedicamus opera sedulaque incepta, Sancti quidem Spiritus instinctu exorta, quae, vel tuendis, vel provehendis iuvandisve ad sacerdotalia munia animorum propensionibus maxime conducant. Ita ut illud appareat a S. Vincentio a Paulo, insignis caritatis viro; verissime dictum: « Quantumcumque oogitatione effecerimus, semper utique experiemur ad maioris momenti institutum numquam nos conferre potuisse operam, quam si bonos sacerdotes excitaverimus » (148). Re enim ipsa nihil sive summo Dei numini acceptius, sive catholicae Ecclesiae honestius, sive denique hominum animis muneri dari salubrius potest, quam sancti sacerdotes. Si qui igitur calicem aquae ex Christi discipulis minimo praebuerit « non perdet mercedem suam » (149), quam mercedem pretiumque eos esse laturos arbitramini, qui sacrum Calicem, Redemptoris sanguine rubescentem, integris adulescentis levitae m.anibus quasi porrexerint, eidemque iuveni, in extollendo ad caelum tanto pacis ac prosperitatis pro hominibus pignore, veluti adiutores accesserint?

Atque heic iterum gratissimo animo Nostro Actio illa Catholica succurrit, tantopere a Nobis imperata, provecta atque propugnata, quae, ut laicos homines cum ecclesiastica hierarchia communione laborum coniungit, ita facere haudquaquam potest quin hoc tam magni ponderis negotium ad se potissimum pertinere putet. Enimvero pernobilem hanc militiam ut quovis christiane coeptorum genere, ita hoc maxime praecellere libentissime videmus; cui piane laudandae navitati id Deus praemii tribuere amplissime videtur, ut quam plurimos e iuvenum consociationibus ad utrumque clerum educat atque deligat. Quod praeterea argumento est quam recte Actio Catholica vel cum frugifero agro comparari possit, ubi virtutum omne genus semina contineantur, vel verius cum diligenter consaepta impigreque exculta areola, ubi fragrantiores suavioresque flosculi, a periculis remoti, dehiscant. Intellegant igitur sodales quanto hisce de causis honore Actio Catholica afficiatur; habeantque sibi omnes persuasum laicos homines nullo potius pacto quam augendis utriusque cleri ordinibus, illam « regalis sacerdotii » se dignitatem participaturos, quam Apostolorum Princeps universae redemptorum hominum multitudini asseruit (150).

Verum enim vero, praecipuum nativumque viridarium, ubi propagandos in sacra ephebea fiores germinare atque emergere oportet, est procul dubio habendus domesticus convictus, qui christiane quidem sapiat, christianeque agat. Re enim ipsa constat sacrorum Antistitum ac sacerdotum plerosque « quorum laudem nuntiat Ecclesia » (151) tum dignitatis tum sanctimoniae suae germina vel a patre accepisse christiana fide ac virtute spectato, vel a matre castimoniae ac pietati apprime dedita, vel a tota denique familia, cuius membra caritatis in Deum atque in proximos integre perfecteque formam referrent.

Quod contra minus saepe fit, clarius convincit quid sit ex communi providentissimi Dei ordine statutum. Ubi namque familia tam sancte sit informata ut parentes, Tobiae et Sarae progenitorurxi instar, frequentem a Deo deposcant posteritatem « in qua benedicatur nomen Domini in saecula saeculorum » (152) grateque coeleste donum carissimumque pignus divinitus acceptum, subolem nempe, a primis aetatulis ad Dei timorem, ad incensum erga Iesum eucharisticis velìs delitescentem atque erga Deiparam Virginem amorem, ad sacrorum denique virorum locorumque observantiam effingant et alant; ubi liberis semetipsos parentes absolutum probitatis, laboris, ac pietatis exemplar proponant; ubi item liberi parentes suos videant inter sese amare, sacra saepe per annum participare, ac non modo statis ab Ecclesia diebus certo ciborum genere abstinere ac ieiunii legi obtemperare, sed voluntariae etiam corporis castigationis studio permoveri; ubi cunctam videant in unum congregatam familiam communes Deoque gratas fundere preces; ubi iidem praeterea videant parentes, misericordia ductos, proximorum egestati pro potestate opitulari; tunc non contingere non potest ut et omnes filii vitam cuiusque suam parentum exemplis conforment, et unus saltem huic Divini Magistri assentiat vocatui: « Veni sequere me » (153) « et faciam te fieri piscatorem hominum » (154). O fortunati coniuges qui, si ea animi excelsitate non sunt, ut, quod superioribus saeculis quam nunc crebrius fieri consueverat, divinos istiusmodi invitatus filiis suis precando a Deo concilient, cum tamen hi ad sacerdotalia munera vocantur, tantum abest ut iisdem obsistant, ut etiam insigni honore sese affectos, familiamque suam peculiari caritatis pignore donatam arbitrentur.

At vero, vel ex iis qui in catholica fide se iactant, parentes saepenumero non desunt — praesertim in sublimxoribus atque eruditioribus Civitatis ordinibus — qui non modo aegre ferant Deo mancipari filios suos, verum etiam huic delectui eiusmodi fallaciis obniti non vereantur, quibus carissimae subolis simul divinitus facta selectio, simul fides aeternaque salus periclitentur. Quae pessima exempla, e quibus necessario proficiscitur ut populi primores nonnisi perpaucos sacerdotali cohorti suppeditent adulescentes, non minori nunc probro ipsis vertunt, quam, anteactis temporibus, ad ecclesiastica ministeria vel invitos vel ineptos adegisse filios (155). Etenim, si hodiernae vitae oblectamenta, si innumerabiles corruptelarum illecebrae, quae in frequentioribus nominatim urbibus iuventuti struuntur, si discendi ludi multis locis praecipua in causa sunt, cur in nobilium atque opulentorum domibus Christo invitanti, ut plurimum, aures non dentur, diffitendum tamen non est id palam quoque facere quatenus in huiusmodi domibus catholicae fidei acies hebescere coeperit. Si namque christiani coniuges ad fidei praecepta res omnes referrent, quamnam iidem filiis suis ampliorem dignitatem, quodnam munus exoptarent excellentius illo, quod hominum angelorumque religione dignum esse declaravimus? Res ipsa antiquo ac peracerbo experimento confirmat multas lacrimas tum hberis suis, tum sibi nullius consilii parentes excussisse, qui proditione quadam — vocem hanc ne habeatis aequo duriorem — subolem suam a divino delectu abduxissent. Atque utinam eorum lacrimae ne adeo effundantur serius, ut in aeternitatis aevum eliciantur.

IV

Nunc autem vos, dilecti fluii, patris animo compellamus, quotquot ex utroque clero ubique gentium versamini. Atque vobis « gloriae nostrae et gaudio » (156) qui « pondus diei et aestus » (157) viriliter animoque magno sustinentes, Nobis et Nostris in Episcopatu Fratribus adiutores in Christi pascendo grege vos impertimini, grata equidem cum voluntate de impensis actuose laboribus, stimulos, ut tempora postulant, admovemus. Quo enim inclinatior videtur aetatis cursus, eo a vobis, qui « estis sal terrae, estis lux mundi » (158), acriores animi viresque ad hominum salutem paratiores optimo iure deposcuntur.

Sed, ut quam confertis operare, aspirante iuvanteque Deo, optatorum fructuum copiam pariat, vitae sanctitate excellatis oportet. Hoc praecipuum catholici sacerdotis ornamentum adeo valet, ut, eo remoto, ceterae animi laudes nihil fere possint; eo vero praesente, etsi ceterae dotes non eminent, res tamen mirabiles peragi possint; quod — ut duo instar plurium sint — S. Iosephus a Copertino ostendit, et recentiore aetate demississimi ille animi vir, loannes Maria Vianney, quem universis animarum curatoribus exemplum eumdemque caelestem patronum statuimus. Quam oh rem « videte — cohortatione ad vos utimur Doctoris gentium — videte vocationem vestram » (159); quia si haec animo cogitationeque contemplati fueritis, facere neutiquam poteritis, quin cotidie pluris gratiam aestimetis, vobis sacros suscipientibus ordines collatam, atque spiritus strenue sumatis ut « digne ambuletis vocatione, qua vocati estis » (160).

Quod maxime salutare propositum ut ad effectum deducatis, uberi vobis fructui illud fore non dubitamus institutum, quod f. r. Decessor Noster Pius X in piissima ac saepe vobis pervolvenda « Exhortatione ad clerum catholicum » (161) potioribus rationibus accenset quibus sacerdotalis gratia alatur atque augeatur; quodque Nosmet ipsi haud semel, opportunitate data, ac praesertim per Encyclicas Litteras « Mens Nostra » (162) et christifidelibus omnibus enixe, et sacerdotibus enixius praecepimus: Spiritualia dicimus Exercitia. Et quemadmodum quinquagesimum sacerdotii Nostri natalem exeuntem apud filios Nostros utilius atque salubrius commemorandum non putavimus, quam si per Encyclicas, de quibus diximus, Litteras, eis auctores vehementer essemus ut in vitam aeternam salientem aquam (163) ex hoc iugi fonte derivarent, qui providentis Dei consilio in Ecclesia scatet; eodem sane modo nunc vos, dilecti finì. eo Nobis cariores quo Nobiscum elaboratis constantius ad Christi regnum inter homines stabiliendum, maximopere ite rum vos hortandos putamus, viam hanc sanctimoniae adipiscendae ne praetermittatis. Immo vero meliore qua poteritis ratione, pro datis a Nobis normis, identidem secedite ad sacras animi meditationes instituendas, non per temporis dumtaxat spatia, ecclesiasticis legibus praescripta (164), sed, quoad licuerit, saepius etiam atque diutius; ac praeterea singulis mensibus, ab cotidianis negotiis remoti, peculiari secessui diem destinate, ut semper fuit piorum sacerdotum in more (165).

E sacris huiusmodi secessibus id etiam profluere utilitatis quandoque potest, ut qui « in sortem Domini » non a Christo ipso adscitus, sed terrenis suis consiliis ductus venerit, « resuscitare gratiam Dei » (166) possit; nam cum et is iam sit Christo Ecclesiaeque perpetuo vinculo addictus, facere idcirco non potest quin illud S. Bernardi non amplectatur: « Bonas fac de cetero vias tuas et studia tua et ministerium sanctum: si vitae sanctitas non praecessit, sequatur saltem » (167). Quae communiter a Deo datur gratia, daturque peculiari ratione sacramentum Ordinis suscipienti, haud dubie eidem, si modo reapse velit, opitulabitur non minus ad emendandum quod initio a se fuerit vitiose forte positum, quam ad sui muneris accuranda et exsequenda officia.

Omnes vero, cum e sacris hisce secessibus ac commentationibus abscedetis, fieri non potest quin incensior comitetur erga Deum caritas, de proximorum salute laboriosior sollicitudo, contra mundanas fallacias contentio vigilantior; quae omnia, si unquam alias, nostris potissimum temporibus, sacerdotes addecent, ubi si ex altera parte fides tam misere torpet vitaeque mores ad mollitiem labuntur: ex altera tamen, late in popuiis recalescente in Deum pietate, Spiritus Sanctus terrarum orbem ideo atilare cernitur, ut illum effectrice virtute sua renovet sancteque redintegret (168). Quo si Spiritus Sancti afllatu vos eritis ipsi perfusi, tum divini amoris flammam, veluti ineluctabile incendium, in tantopere agitatum humanum genus inferentes, christiano sensu penitus illud imbuetis, atque adeo illud ad salutem adducetis, quippe cui, praeter Christum, qui est « vere Salvator mundi » (169), nulla iam salutis spes reliqua sit. Sed ante quam scribendi finem facimus, ad vos iuvenes, qui ad sacerdotium adulescitis, mente cogitationeque Nos studiose convertimus, quamque maxime vos hortamur, ut ad praestantissimum, quod appetitis munus, diligenter digneque componatis animos. Vobis enim:omnes innituntur Catholicae Ecclesiae et populorum spes; cum a vobis omnes salutis aeternae opes rationesque expectentur, quarum caput est agens illa et efficax Dei ac Christi Iesu. cognitio, in qua sempiterna hominum vita vertitur (170). In eo igitur opera vestra nunc praecipue certet, ut vosmet ipsos pietate, castimonia, vestri despicientia, obtemperatione, disciplina doctrinarumque studiis ornantes, tales aliquando exsistatis sacerdotes, quales Christus vos esse iubet. Vobis nimirum omnino persuasum habeatis quantumvis constantiae ac diligentiae illuc intenderitis, ut ita vestros conformetis animos, numquam sane vos esse, praeter quod res postulat, allaboraturos, quippe cum exploratum probe sit ex huiusmodi insti tutione vestra frugiferam sacerdotalis muneris perfunctionem fore magnam partem manaturam. Quapropter, omni quo potestis studio et contentione, efficite, ut iam nunc iis animi ornamentis fulgeatis, quae Ecclesia sacris vos initiatura ministeriis per haec verba a vobis postulabit: « Caelestis sapientia, probi mores et diuturna iustitiae observatio vos commendet », ut videlicet « sit odor vitae vestrae oblectamentum Ecclesiae Christi, ut praedicatione atque exemplo aedificetis domum, idest familiam Dei » (171).

Ita solummodo catholici sacerdotii laudes per vos etiam populorum admirationem usque fiorebunt, ac plurimum operis conferetis et ipsi, ut quam primum dies ille auspicatissimus civili hominum convictui illucescat, quo « Pacis Christi in Regno Christi » beneficiis cumulatissime perfruemur.

Extremum, daturi publice vobis, Venerabiles in Episcopatu Fratres, universisque, per vos, ex utroque clero filiis grati ac benevolentis animi Nostri testimonium ob impigre idcirco collocatam operam, ut e celebrato divinae Redemptionis iubilari anno uberes perciperentur a fidelibus fructus; itemque facturi, ut perenni consignata monumento, diuturnior illius memoria et laus vigeat sacerdotii, cuius omnes Dei administri non intermissam communicant potestatem, opportunum duximus, adhibita in consilium Sacra Congregatione catholicis ritibus tuendis, propriam summi et aeterni Sacerdotis Iesu Christi votivam Missam apparari, unaque cum hisce Litteris in lucem edi; quae quidem Missa, quavis feria quinta, ad liturgicas nnrmas, celebrari poterit.

Iam nihil aliud restat, Venerabiles Fratres, quam ut Apostolicam. ac paternam Benedictionem iis omnibus dilargiamur, qui eam a communi Patre expetunt ac praestoian tur; quae sane, ut ex grato proficiscitur animo ob tot tantaque a superna largitate per iubilares divinae Redemptionis celebrationes impertita beneficia, ita mox exorienti anno sit felix faustumque omen.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XX mensis Decembris, anno MDCCCCXXXV, ab inito a Nobis sacerdotio exeunte LVI, Pontificatus Nostri decimo quarto.

PIUS PP. XI


(1) MATTH., V, 13, 14.

(2) Litt. Encycl. Ubi arcano d. 23 dec. 1922.

(3) A. A. S., vol. XIV (d. 11 aug. 1922), pp. 449 sqq.

(4) A. A. S., vol. XXIII (1931), pp. 241 sqq.

(5) A. A. S., vol. XXV (1933), pp. 5-10.

(6) Litt. Encycl. Divini illius Magistri, d. 31 dec. 1929.

(7) Encycl. Casti connubii, d. 31 dec. 1930.

(8) Litt. Encycl. Quadragesimo anno d. 15 maii 1931.

(9) Litt. Encycl. Caritate Christi d. 3 maii 1932.

(10) Litt. Encycl. Acerba animi d. 29 sept. 1932.

(11) Cfr. Gen., XIV, 18.

(12) Cfr. Hebr., V, 10; VI, 20; VII, 1-11, 15.

(13) Hebr.. V, 1.

(14) Cfr. Hebr., c. XI.

(15) Cfr. Ios. FLAV., Antiq., lib. XI, e. S, n. 5 (edit. Teubner, III, 61, § 331).

(16) Cfr. DAN., V, 1-30.

(17) I Cor., IV, 1.

(18) Io, XX, 21.

(19) Luc., II, 14.

(20) Sess. XXII, c. 1.

(21) Hebr., VII, 24.

(22) I Cor., XI, 23.

(23) I Cor., XI, 24 sqq.

(24) Ps. CIX, 4.

(25) Luc., XXII, 19; I Cor., XI, 24.

(26) Cfr. MALACH., I, 11.

(27) S. Conc. Trid., sess. XXII, cap. 2

(28) S. Conc. Trid., sess. XXII, cap. 2.

(29) De sacerdotio, lib. III, 4 (MIGNE, P. G., XLVIII, 642).

(30) Cfr. I Cor., IV, 1.

(31) S. IO. CHRYSOST., De sacerdotio, lib. III, 5.

(32) Io., XX, 23.

(33) MARC., II, 7.

(34) LUC., VII, 49.

(35) LUC., V, 24.

(36) MANZONI, Osservazioni sulla morale cattolica, c. XVIII.

(37) Cfr. Ps. CLX, 4.

(38) Cfr. I Cor., IV, 1.

(39) Cfr. Act., VI, 4.

(40) MATTH., XXVIII, 19-20.

(41) Io., I, 9.

(42) Cfr. MATTH., XIII, 31-32.

(43) MATTH., XVI, 27.

(44) Cfr. Io., XIII, 34.

(45) Cfr. Hebr., IV, 12.

(46) Cfr. Il Petr., I, 19.

(47) Cfr. Luc., VI, 12.

(48) Cfr. Hebr., VII, 25.

(49) Cfr. Ps. XLIX, 14.

(50) Cfr. MATTH., VII, 7-11; MARC., XI, 24; Luc., XI, 9-13.

(51) S. Io. CHRYSOST., Homil. 5 in Isaiam.

(52) Cfr. I Tim., II, 5.

(53) Summ. Theol., Suppl., q. 36, a. I, ad 3.

(54) Decret., dist. 88, can. 6.

(55) Levit., XXI, 8.

(56) Ps. CXXXI, 9.

(57) Explanat. in Psalmos; Ps. CXXXI, 9.

(58) De instit. et regim. Prael., c. 11.

(59) Summ. Theol., Supplem., q. 35, a. I, ad 3m.

(60) Pontif. Rom., de ordinat. presbyt.

(61) Epist., lib. I, ep. 25.

(62) Act., I, 1.

(63) Cfr. Io., VII, 46.

(64) Cfr. MARC., VII, 37.

(65) MATTH., XXIII. 2-3.

(66) Ps. CXXV, 6.

(67) I Cor., IX. 27.

(68) MATTH., V, 48.

(69) Cod. Iur. Can., can. 124.

(70) Cfr. II Cor., V, 20.

(71) I Cor., IV, 16; XI, 1.

(72) I Tim., IV, 8.

(73) Ibid., IV, 8.

(74) Cod. Iur. Can., c. 132, § 1.

(75) Io., IV, 24.

(76) M. T. CICERO, De leg., lib. II, e. 8 et 10.

(77) Cfr. Lev., VIII, 33-35.

(78) Conc. Eliberit., can. 33 (MANSI, t. II, col. 11).

(79) Cfr. Brev. Rom., Hymn. ad Laudes in festo SS. Nom. Iesu.

(80) Cfr. MATTH., XIX, 11.

(81) I Cor., VII, 32.

(82) Cfr. MATTH., XIX, 11.

(83) Conc. Carthag. II, can. 2; cfr. MANSI, Collect. Conc., tom. III, col. 191.

(84) S. EPIPHAN., Adversus haeres. Panar., 59, 4 (Mi; , P. G., XLI, col. 1024).

(85) Brev. Rom., d. 18 iun., lect. VI.

(86) Carmina Nisibaena, carm. 19.

(87) Ibid., carm. 18.

(88) De sacerd., lib. III, c. 4 (MIONE, P. G., XLVIII, 642).

(89) Advers. haeres. Panar., 59, 4 (MIGNE, P. G., XLI, col. 1024).

(90) Cfr. TOB., XII, 15.

(91) Cfr. Luc., II, 49; I Cor., VII, 32.

(92) Cfr. Philipp., III, 20.

(93) Cfr. Cod. Iur. Can.; can. 971.

(94) Cfr. II Tim., II, 3-4.

(95) I Cor., IX, 13, 14.

(96) MATTH., V, 12.

(97) Tit., I, 7.

(98) Philipp., II, 21.

(99) MATTH., VI, 19-20.

(100) I Tim., VI, 10.

(101) MATTH., XXV, 40.

(102) Cfr. Luc., XII, 49.

(103) Cfr. Ps. LXVIII, 10; Io., II, 17.

(104) Io., X, 16.

(105) Io., IV, 35.

(106) MATTH., IX, 36.

(107) Cfr. MATTH., IX, 36; XIV, 14; XV, 32; MARC., VI, 34; VIII, 2, etc.

(108) Pont. Rom., de ordinat. presbyt.

(109) Cfr. Cant., VI, 3, 9.

(110) Cfr. Philipp., II, 8.

(111) Hebr., X, 5-7.

(112) Io., IV, 34.

(113) Io., XIX, 28.

(114) MATTH., XXVIII, 19.

(115) Io., III, 10.

(116) Rom., I, 14.

(117)  MATTH., II, 7.

(118) Os., IV, 6.

(119) TERTULL., Apolog., c. 1.

(120) Cfr. Cod. lur. Can., c. 129.

(121) Prov., VIII, 31.

(122) I Cor., I, 27, 29.

(123) Cfr. Il Cor., II, 15.

(124) Prov., XXII, 6.

(125) Cfr. I Cor. IX, 22.

(126) Cod. Iur. Can., c. 1366, § 2.

(127) Cod. Iur. Can., tit. XXI, ce. 1352-1371.

(128) S. ALF. M. DE' LIGUORI, Opere asc., vol. III (ed. Marietti, 1847), pag. 122.

(129) Cod. Iur. Can., c. 973, 3.

(130) I Tim.V, 22. 

(131) S. LEO MAGNUS, Epist., 12 (MIGNE, P. L., LIV, 617).

(132) S. Io. CHRYSOST., Hom. 16 in Tim. (MIGNE, P. G., LXII, 587).

(133)  S. CAROL. BORROM., Hom. ad ordinandos, die 1 Iunii 1577 (Homiliae, ed. bibl. Ambros. Mediolani, 1747, t. IV, pag. 270).

(134) S. Io. CHRYSOST., Hom. 16 in Tim. (MIGNE, P. G., LXII, 587).

(135) S. ALPH. M. DE LIGUORI, Theol. mor. de Sacram. Ordin., n. 803.

(136) S. GREGOR. MAGN., Epist., libr. IX, ep. 100 MIGNE, P. L., LXX, 1031.

(137)  S. THOM. AQUIN., Summ. Theol., 2a 2ae q. 189, a. 1, ad 3ae.

(138) Instructio super scrutinio candidatorum instituendo antequam ad Ordines promoveantur, d. d. 27 Dec. 1930 (A. A. S., vol. XXIII, p. 12(i).

(139) Instructio ad supremos Religiosorum, etc. Moderatores de formatione clericali, etc.. d. d. 1 Dec. 1931 (A. A. S., vol. XXIV, pp. 74-81).

(140) S. THOM. AQUIN., Summ. Theol., Supplem., q. 36, a. 4, ad 1m.

(141) Conc. Later. IV, an. 1215, can. 22.

(142) S. THOM. AQUIN., 1oc. cit.

(143) Cfr. Osservatore Romano, anno LXIX, n. 21.022 (an. 1929, n. 176; 29-30 luglio 1929).

(144) Cfr. I Petr., V, 4.

(145) Cfr. I Petr., II, 25.

(146) MATTH., IX, 37, 38.

(147) MATTH., VII, 7.

(148) Cfr. P. RENAUDIN, St. Vincent de Paul, chap. V.

(149) MATTH., X, 42.

(150) Cfr. I Petr., II, 9.

(151) Cfr. Eccli., XLIV, 15.

(152) Cfr. TOB., VIII, 9.

(153) MATTH., XIV, 21.

(154) Cfr. MATTH., IV, 19.

(155) Cfr. Cod. Inr. Can., c. 971.

(156) I Thessal., II, 26.

(157) MATTH., XX, 12.

(158) Cfr. MATTH., V, 13-14.

(159) I Cor., I, 26.

(160) Ephes., IV, 1.

(161) A. A. S., vol. XLI, pp. 555-577.

(162) A. A. S., vol. XXI, pp. 689-706.

(163) Cfr, Io., IV, 14.

(164) Cfr. Cod. Iur. Can„ cc. 126, 595, 1001, 1367.

(165) Cfr. A. A. S., vol. XXI, p. 705.

(166) Cfr. II Tim., I, 6.

(167) Cfr. Epist. 27, ad Ardut.

(168) Cfr. Ps. CIII, 30.

(169) Io., IV, 42.

(170) Cfr. Io., XVII, 3.

(171) Cfr. Pont. Rom., de ordinat. presbyt.

 

© Copyright 1935 - Libreria Editrice Vaticana

 

top