![]() |
![]() |
|
|
PIUS PP. XI LITTERAE ENCYCLICAE INGRAVESCENTIBUS MALISAD VENERABILES FRATRES PATRIARCHAS, VENERABILES FRATRES Ingravescentibus malis aetatis huius nostrae non semel Nos, ac nuperrime per
Encyclicas Litteras «
Divini Redemptoris
» (1), nullum posse ediximus praeberi remedium, nisi per reditum ad Christum
eiusque sanctissima praecepta. Ille siquidem unus « verba vitae aeternae » habet
(2); nec possunt privati homines, neque publica potest societas — eius
posthabito Numine ac divina reiecta lege — aliquid extruere, quod pedetemptim
non miserrime labatur. Attamen, quisquis Catholicae Ecclesiae annales intento consideraverit animo,
facile is cernere poterit cum quibuslibet christiani nominis fastis validum
Deiparae Virginis patrocinium esse coniunctum. Etenim cum grassantes usque
quaque errores inconsutilem Ecclesiae vestem dilacerare, universumque catholicum
orbem subvertere conarentur, ad eam patres nostri fidenti animo confugerunt,
quae « cunctas haereses sola interemit in universo mundo » (3); ab
eademque parta victoria feliciora tempora reduxit. Cum vero Mahumedana
impietas, ingentibus subnixa classibus, magnisque exercitibus suffulta, Europae
populis cladem servitutemque minaretur, tum, Summo Pontifice auspice, coelestis
Matris tutela instantissime implorata est; atque adeo fuere profligati hostes,
eorumque naves submersae. Ac quemadmodum in publico, ita in privato discrimine
cuiusvis aetatis christifideles a Maria suppliciter contenderunt, ut sibi
suppetias benignissima occurreret, corporis animique doloribus levamentum ac
remedium impetratura. Et nunquam profecto potentissimum eius auxilium, ab iis
qui pia fidentique prece imploravissent, incassum desideratum est. Iamvero, nostris hisce temporibus in religiosam civilemque societatem non
minora ingruunt pericula. Siquidem, cum a nimium multis neglegatur, vel
repudietur prorsus summa atque aeterna ratio iubentis ac vetantis Dei,
consequens est ut christiani officii conscientia debilitetur, ut fides
elanguescat in animis vel funditus restinguatur, ut denique ipsa humanae
consortionis fundamenta labefactentur ac miserrime corruant. Idcirco ex una
parte videre est civium classes inter se alicubi decertare atrociter, eorum
scilicet qui amplis fortunis utantur, atque eorum qui cotidiano labore victum
sibi suisque comparare debeant. Atque in quibusdam regionibus, ut omnes norunt,
res eo usque processit, ut privatum sit ius possidendi deletum, omniaque bona in
commune redacta. Ex altera vero, non desunt homines, qui rei publicae numen se
maxime colere atque efferre profiteantur, qui civilem rerum ordinem
auctoritatemque firmandam omni ope praedicent, atque adeo infanda
communistarum placita penitus esse refellenda sibi sumant; qui tamen —
contempto evangelicae sapientiae lumine — ethnicorum errores eorumque ducendae
vitae rationem renovare enitantur. Huc accedit vaferrima illa ac funestissima
eorum secta, qui, ut infitiatores sunt osoresque Dei, aeterni Numinis hostes se
iactant; quocumque irrepunt; cuiusvis religionis fidem detrectant ex animisque
evellunt; humana denique divinaque iura poterunt: et cum caelestium bonorum spem
ludibrio habeant, et ad commenticiam praesentis vitae beatitatem, vel per summam
iniuriam assequendam, alliciant homines, eos per turbas, per cruentas
rebelliones, per civilisque conflagrationem belli, ad rerum omnium dissolutionem
temerario ausu compellunt. Nihilo secius, Venerabiles Fratres, etsi tot tantaque mala impendent, ac vel
maiora in posterum formidamus, non tamen concidendum animo est, neque de spe
fiduciaque remittendum, quae in Deo unite nititur. Ille siquidem, qui sanabiles
fecit populos ac nationes (4), iis procul dubio non deerit, quos pretioso suo
sanguine redemit; non deerit Ecclesiae suae. Verumtamen, quod iam principio
monuimus, acceptissimam apud eum deprecatricem ac patronam adhibeamus
Beatissimam Virginem; quandoquidem, ut divi Bernardi verbis utamur, « sic est
voluntas eius (Dei), qui totum nos habere voluit per Mariam » (5). In variis vero supplicationibus, quae utiliter Deiparae Virgini admoventur,
Mariale Rosarium peculiarem ac praecipuum obtinere locum nemo est e
christifidelibus qui ignoret. Hanc precandi formulam, quam nonnulli «
Psalterium Virginis » vel « Evangelii christianaeque vitae breviarium »
nuncupant, Decessor Noster fel. rec.
Leo XIII ita nervose describit magnopereque
commendat: « admirabile sertum ex angelico praeconio consertum, interiecta
oratione dominica, cum meditationis officio coniunctum, supplicandi genus
praestantissimum ... et ad immortalis praesertim vitae adeptionem maxime
frugiferum » (6). Quod quidem ex ipsis, quibus haec mystica corona nectitur
floribus, luculenter eruitur. Quaenam etenim aptiores divinioresque preces
inveniri poterunt? Prima profecto illa est, quam ipsemet Redemptor noster, cum
discipuli ab eo petiissent : « Doce nos orare » (7), suis e labiis edidit;
sanctissima haec sane supplicatio, quae ut Dei gloriae, quantum a nobis est,
prospicit, ita omnibus consulit corporis animique nostri necessitatibus. Ac
revera quomodo fiat, ut Aeternus Pater sui ipsius Filii rogatus verbis, non
nobis auxilio succurrat? Altera vero angelica est salutatio, quae a Gabrielis Archangeli ac S.
Elisabethae praeconio incipit, et in piissimam illam implorationem desinit, qua
nobis nunc et sub extremas horas opem a Beata Virgine efflagitamus. Quibus
quidem precationibus viva voce factis sacrorum accedit mysteriorum contemplatio,
qua Iesu Christi eiusque Matris gaudia, dolores, triumphi quasi sub oculos
nostros ita referuntur, ut inde angoribus nostris levamentum ac solacium
hauriamus; utque nos etiam, sanctissimis eiusmodi exemplis insistentes, ad
sempiternae patriae felicitatem, per altioris usque virtutis gradus, conscendere
excitemur. Facilis procul dubio est, Venerabiles Fratres, omnibusque, vel rudibus et
indoctis, accommodatus hic precandi modus, quem S. Dominicus mirabiliter
provexit, non sine Deiparae Virginis instinctu supernoque admonitu; at quam
longe a veritatis itinere ii aberrant, qui eum quasi fastidiosam formulam eadem
cantilena identidem repetitam, pueris ac mulierculis solummodo demandandam
reiciunt. Quam ad rem primo animadvertendum est pietatem, aeque ac amorem,
quamvis creberrime subinde eadem verba geminent, non idipsum tamen iterare, sed
aliquid perpetuo novum, ex novo videlicet caritatis sensu depromptum. Ac
praeterea hoc supplicationis genus utique evangelicam simplicitatem animique
demissionem redolet ac postulat; qua spreta, ab Divino ipso Redemptore edocemur,
haud possibilem nobis esse caelestis Regni adeptionem: « Amen dico vobis, nisi
conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in Regnum
caelorum » (8). Attamen, si elatum superbia saeculum Mariale Rosarium
ludificatur ac respuit, innumera prorsus cohors sanctissimorum hominum, cuiusvis
aetatis, cuiusvis condicionis, non modo carissimum habuere, piissimeque
recitarunt, sed etiam veluti potentissima arma ad fugandos daemones, ad vitae
integritatem conservandam virtutemque alacrius adipiscendam, ad pacem denique
conciliandam hominibus, nullo non tempore adhibuerunt. Nec defuere
praestantissimi doctrina sapientiaque viri, qui, quamvis studiorum curis
rerumque vestigationibus distenti, numquam tamen committerent ut vel unus
dilaberetur dies, quin, positis genibus ante Deiparae imaginem, eam hoc piissimo
more precarentur. Atque hoc ipsum agere reges etiam ac principes, etsi variis
districti sollicitudinibus ac laboribus, sollemne habuerunt; itaque haec mystica
corona non rudium tantum ac pauperum manibus gestatur ac teritur, sed cuiuslibet
etiam ordinis civibus honori est. Ac nolumus heic silentio praetermittere ipsam Sanctissimam Virginem, nostris
quoque temporibus, hanc orandi formulam impensissime commendasse, cum in
Lapurdensi specu se conspiciendam dedit, ac candidam animo puellam exemplo suo
eius recitationem docuit. Cur igitur non omnia speranda nobis sint, si rite, si
sancte, ut addecet, hac ratione caelesti Matri supplicemus? At cupimus, Venerabiles Fratres, ut proximo praesertim Octobri mense id ab
omnibus christifidelibus, cum in sacris aedibus, tum in privatis domibus,
impensiore religione fiat. Quod quidem hoc anno ea potissimum de causa agatur,
ut divini nominis hostes, quotquot,sempiternum Numen renuunt ac proterve
spernunt, quotquot catholicae fidei debitaeque Ecclesiae libertati insidiantur,
quotquot denique contra divina humanaque iura vecordi nisu rebellantes, ad
ruinam atque interitum communitatem hominum rapere conantur, praevalida
interposita Deiparae Virginis precatione, tandem aliquando prostrati ac
poenitentia ducti, sese ad frugem bonam et in Mariae tutelam ac fidem recipiant.
Quae teterrimam Albigensium sectam e christianorum finibus propulsavit victrix,
ipsamet, supplicibus efflagitata precibus, novos etiam depellat errores,
communistarum praesertim, qui non una ratione, non uno pravo facinore, veteres
illos in memoriam redigunt. Utque militum truce signatorum tempore, una erat
Europae populis vox, unaque supplicatio; ita in praesens, per universum terrarum
orbem, in urbibus, in oppidis, ac vel in pagis et viculis, collatis animis ac
viribus, id a Magna Dei Parente enixe contendatur, ut eiusmodi christiani
humanique cultus eversores profligentur; ac fatigatis anxiisque gentibus pax
veri nominis elucescat. Quodsi hoc rite ab omnibus, summa fiducia incensaque
pietate fiat, fore sperandum est, ut quemadmodum superiore aetate, ita hac
nostra, Beata Virgo id a divino Filio suo impetret, ut procellarum fluctus
remittant, decidant, conquiescant; utque laudabilem hanc christifidelium
precandi contentionem fulgens victoria excipiat ac sequatur. At praeterea Mariale Rosarium non modo ad Dei osores Religionisque inimicos
debellandos maximopere valet, sed evangelicas quoque virtutes excitat, fovet,
omniumque animis conciliat. Atque imprimis catholicam fidem alit, quae per
opportunam sacrorum mysteriorum commentationem facile revirescit, et ad
divinitus impertitas veritates mentes erigit. Quod quidem, cum, nostris hisce
temporibus, spiritualium rerum fastidium quoddam christianaeque doctrinae
taedium non paucos vel e christifidelibus occupet, valde esse salutiferum nemo
est qui non videat. Spem vero bonorum immortalium vividiorem reddit, cum Iesu Christi eiusque
Matris triumphus, quem in extrema recitationis parte meditamur, caelum nobis
apertum demonstret, et ad sempiternam adipiscendam patriam invitet. Quapropter,
dum tanta terrenarum rerum cupido mortalium animos incedit, dum cotidie acrius
caducas divitias fluxasque voluptates discupiunt homines, ad caelestium rerum
thesauros, « quo fur non appropiat, neque Linea corrumpit » (9) utiliter
revocantur omnes et ad bona perpetuo mansura. Quandoquidem vero multorum elanguit ac refrixit caritas, si Redemptoris
nostri cruciatus ac mors, si Perdolentis eius Matris angores, ex proposito per
Rosarium more, moerenti animo reputentur, cur iidem omnes ad redamandum non
inflammentur? Ex qua quidem divina cantate incensior profecto proximorum amor
non oriri non potest, si intente consideretur quot labores sit doloresque
Christus Dominus perpessus, ut in amissam Dei filiorum hereditatem omnes
redintegrarentur. Vobis igitur, Venerabiles Fratres, tordi sit ut tam frugifera orandi ratio
magis in dies magisque propagetur, summo omnibus in pretio sit, omniumque
pietatem adaugeat. Satius luculentiusque per vos per eosque, qui concredito
gregi pascendo adiutricem vobis dant operam, eius laudes utilitatesque
christifidelibus cuiusvis ordinis pateant. Inde vini hauriat adolescens aetas,
qua succrescentes pravitatis motus compescat animique candorem tutum
intemeratumque servet; indidem repetant senes, suis in trepidis angustisque
rebus, requietem, solacium, pacem. Iis vero, qui Catholicae Actioni se dedunt,
stimulos adiiciat, quibus permoti susceptum apostolatus opus alacrius
diligentiusque urgeant; atque aerumnosis omne genus — iis nominatim, qui in
extremo mortis agone versantur — levamentum praebeat ac spem acuat sempiternae
beatitatis. Ac peculiari modo patres matresque familias, hac etiam in re, suae suboli
exemplo sint; cum praesertim, inclinato iam die, intra domesticos parietes, e
laboribus, e negotiis redeunt omnes, tum coram sacratissima caelestis Matris
imagine una voce, una fide, unoque animo sacrum Rosarium filiorum circulus,
parentibus praeeuntibus, recitent. Pulcherrima haec quidem est ac salutifera
consuetudo, ex qua procul dubio fieri non potest quin familiaris convictus
serena tranquilitate fruatur, ac superna munera impetret. Quamobrem, cum
saepissime Nobis novos coniuges contingat coram admittere, eosque paterne
affari, Marialem eis Coronam dilargientes, eam summopere commendamus; eosdemque
etiam atque etiam admonemus — Nostro quoque interposito exemplo — ut ne uno
quidem die, etsi tot tantisque curis laboribusque pressi, ab iis precibus
abstineant. Hisce de causis, Venerabiles Fratres, opportunum duximus vos, ac per vos
vestrates omnes, ad piam eiusmodi precationem impense adhortari; neque
dubitamus vos, commendationi huic Nostrae libenter, ut soletis, respondentes,
uberes esse fructus collecturos. At aliud quoque est, quod in praesens,
Encyclicas has Litteras exarantes Nos movet; cupimus scilicet ut Nobiscum omnes,
quotquot in Christo habemus filios, immortales summae Dei Parenti grates agant
ob recuperatam feliciter a Nobis firmiorem valetudinem. Id, ut occasione data
iam scripsimus (10), Lexoviensis virginis impetrationi, Theresiae nempe ab
Infante Iesu, acceptum referimus; at novimus etiam omnia nobis a Deo Optimo
Maximo per Deiparae manus impertiri. Ac postremo, quandoquidem nuperrime, per publicam prelo editam scriptionem,
Beatissimae Virgini summa iniuria temerario ausu illata est, contineri non
possumus quin, hanc opportunitatem nacti, una cum illius Nationis Episcopis ac
populo, quae Mariam « Reginam Regni Poloniae » veneratur, et eidem
Augustae Reginae, Nostrae quoque pietatis officio, debitam satisfactionem
adhibeamus, et universo catholico orbi sacrilegum hoc facinus, quod apud gentem
civili urbanitate excultam impune patratum sit, conquerendo indignandoque
denuntiemus. Interea vero, divinarum gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae
testem, cum vobis, Venerabiles Fratres, tum gregi unicuique vestrum concredito,
Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus. Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die XXIX mensis Septembris, in festo
Dedicationis S. Michaėlis Archangeli, anno MDCCCCXXXVII, Pontificatus Nostri
decimo sexto. PIUS PP. XI (1) A.A.S., 1937, vol. XXIX, pp. 373-380. (2) Cf. IOANN., VI, 69. (3) Ex Brev. Rom. (4) Cf. Sap., I, 14. (5) Serm. in Nativ. B. M. V. (6) Acta Leonis XIII, 1898, vol. XVIII, pp. 154, 155. (7) Luc., XI, 1. (8) MATTH., XVIII, 3. (9) Luc., XII, 33. (10) V. pag. seq. 381. |
|