PIUS PP. XI
LITTERAE ENCYCLICAE
RERUM OMNIUM PERTURBATIONEM*
AD PATRIARCHAS, PRIMATES,
ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS,
ALIOSQUE LOCORUM ORDINARIOS
PACEM ET COMMUNIOVEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTES:
DE SANCTO FRANCISCO SALESIO
TERTIO PLENO SAECULO AB EIUS OBITU.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET A POSTOLICAM BENEDICTIONEM
Rerum omnium
perturbationem, quae nunc adest, cum proxime in Encyclicis Litteris
consideraremus medendi gratia, vidimus in ipsis hominum animis inhaerere malum,
eiusque sanationem tum demum sperari posse si Iesu Christi medica per Ecclesiam
sanctam manus invocetur. Etenim haec tanta cohibenda est intemperantia
cupiditatum, quae, bellorum litiumque causa princeps, sicut communem vitae
consuetudinem, ita nationum commercia perverta; deducendae simul a fluxis
caducisque bonis mentes singulorum, atque ad sempiterna et immortalia, quorum
incredibilis incuria plerisque incessit, convertendae. Cum autem singuli fere
officium sancte servare instituerint, eo ipso melius erit humanae societati.
Atqui huc omne spectat cum magisterium tum ministerium Ecclesiae catholicae, ut
homínes et traditae divinitus veritatis
praedicatione erudiat et uberrimis divinae gratiae effusionibus sanctificet ;
atque ita hanc ipsam civilem societatem, quam olim ad christianos spiritus
conformavit et finxit, ubi de via deflectentem animadverterit, revocare in
pristinum contendat.
Ecclesia vero huiusmodi sanctificationis opus apud universos omnes
felicissime persequitur, quoties, Dei beneficio ac munere, ei contingit alios ex
aliis egregios filios ad imitandum vulgo proponere, qui in omnium exercitatione
virtutum admirabiles exstiterunt. Quod quidem admodum ea facit suae ipsius
naturae congruenter, cum a Christo auctore suo sancta constituta sit et
sanctitatis effectrix, cumque omnes, qui ea duce magistraque utuntur, ex Dei
voluntate ad vitae sanctimoniam niti debeant. Haec est voluntas Dei, ait Paulus
(1), sanctificatio vestra; quam quidem cuius generis esse oporteat, Dominus ipse
sic declarat: Estote ergo vos perfetti, sicut et pater vester caelestis
perfectus est (2). Nec vero quisquam patet ad paucos quosdam lectissimos id
pertinere, ceterisque in inferiore quodam virtutis gradu licere consistere.
Tenentur enim hac lege, ut patet, omnino omnes, nullo excepto; nec, ceteroquin,
quotquot ad christianae perfectionis fastigium pervenerunt, quos quidem paene
innumerabiles ex omni aetate atque ordine fuisse testatur historia, iis aut non
eadem, quae reliquis, naturae infirmitas obtigit, aut non similia fuerunt
pericula obeunda. Scilicet, ut praeclare Augustinus: Non Deus impossibilia
inbet, sed iubendo admonet et lacere quod possis, et petere quod non possis
(3).
Iamvero, Venerabiles Fratres, quae peracta est superiore anno commemoratio
sollemnis de nostris illis heroibus Ignatio Loyoleo, Francisco Xaverio, Philippo
Nerio, Theresia a Iesu et Isidoro Agricola, qui tertio ante saeculo in album Sanctorum adscripti essent, ea non parum visa est ad
christianae vitae studium in populo excitandum valuisse. Nunc autem auspicato
accidit caelestis natalis trecentesimus sanctissimi viri, qui non solum ipse
virtutum omnium excellentia eluxit, sed etiam magisterio ac disciplina sanctitatis. Franciscum Salesium dicimus, Episcopum Genevensem et Ecclesiae
Doctorem; qui quidem, non secus atque illa christianae perfectionis
sapientiaeque lumina quae memoravimus; videtur oppositus esse a Deo Novatorum
haeresi, unde illa exorta est humanae societatis ab Ecclesia defectio, de cuius
tristibus acerbisque eventibus hodie optimus quisque merito conqueritur. Atque
etiam videtur Salesius singulari Dei consilio Ecclesiae datus, ut et actione
vitae suae et doctrinae facultate opinionem illam profligaret eius temporibus
iam inveteratam, quae ne hodie quidem refrixit, veri nominis sanctitatem, qualem
catholica proponit Ecclesia, aut adaequari non posse, aut certe tam arduam esse
ad assequendum, ut in plerosque fidelium minime cadat, sed paucis tantummodo,
iisque magno atque excelso animo praeditis, conveniat; eandem, praeterea,
tantis implicari fastidiis ac taediis, ut ad viros mulieresque extra claustra
degentes neutiquam accommodetur. Itaque desideratissimus decessor Noster
Benedictus XV, cum de illis quinque caelitibus sollemnem sermonem haberet,
beatum Francisci Salesii obitum attingens proxime celebrandum, proprias hac de
re Litteras se ad Ecclesiam universam daturum pollicebatur. Hoc Nos decessoris
propositum, tamquam hereditate acceptum, libentissime exsequimur, eo magis
quod sperare licet, futurum, ut commemorationis haud ita multo ante habitae
fructus huius propediem ordiendae fructibus cumulentur.
Iam si Salesii vitam
studiose consideremus, fuit hic usque ab ineunte aetate specimen sanctimoniae,
et illud non severum ac triste, sed blandum et commune omnibus, ut vere de eo
praedicari posset: Non enim habet amaritndinem conversatio illius, nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium
(4).
Etenim cum virtutibus omnibus exsplendesceret, tum eximiam prae se tulit animi
mansuetudinem, quam propriam eius et singularem notam recte dixeris, omnino
tamen dissimilem eius fucatae benignitatis, quae in quodam munditiarum urbanarum
studio et immoderatae comitatis ostentatione posita est, alienamque prorsus vel
a lentitudine seu apathia quae nulla re commovetur vel a timiditate quae ne tum
quidem audet, cum oportet, stomachari. Haec sane praecipua Salesii virtus, ex
intimo pectore tamquam dulcissimus fructus caritatis erumpens, cum scilicet
miserationis atque indulgentiae spiritu maxime contineretur, ea suavitate et
oris gravitatem temperabat et corporis gestum et vocem aspergebat, ut
studiosam omnium reverentiam ipsi conciliaret. Legimus, consuevisse nostrum
facillime admittere amanterque excipere omnes, flagitiosos homines in primis et
apostatas, qui domum ad se, culpae eluendae emendandaeque causa, confluerent;
eundem in deliciis habuisse reos carceribus inclusos, quos crebro invisens
multiplicibus recreabat suae caritatis officiis; neque minus indulgenter
solitum esse cum famulis suis agere, quorum segnitiam temeritatesque toleranter
in exemplum patiebatur. Quae eius mansuetudo, quemadmodum ad universos
pertinebat, sic nullo unquam tempore, nec in prosperis nec in adversis rebus,
factum est ut deficeret; eum igitur, quantumcumque divexarent, nunquam
haeretici eo minus comem sibi facilemque experti sunt. Cum enim, anno post
initum sacerdotium, Episcopo Genevensi Granerio ipse, invito ac repugnante
patre, ultro se ad Chaballicenses Ecclesiae reconciliandos obtulisset,
traditamque sibi perlibenter eam provinciam, magnam quidem ac difficilem, tanto
studio exsequeretur, nullos ut labores recusaret, nulla vel capitis pericula
refugeret, ad salutem tot hominum millibus parandam non tam eius summa doctrinae copia ac dicendi vis et
facultas, quam invicta in peragendis sacri ministerii partibus benignitas
profuit. Saepe solitus memorabilem illam vocem edere: Apostoli non aliter
misi patiendo pugnant, nec nisi moriendo triumphant, vix credibile est quam
impigre quamque constanter Iesu Christi causam apud Chaballicenses suos egerit
: qui, ut fidei lumen christianaeque spei solacia iis afferat, per supinas
valles angustosque saltus repere; defugientes inclamand o persegui; inhumane
repulsus, insistere; minis appetitus, ad institutum redire; e deversoriis
identidem deturbatus, noctes inter frigora et nives sub divo agere: nullo
adstante, operari sacris; subducentibus se fere omnibus, contionari; integram
tamen retinere semper suam animi tranquillitatem, suam in ingratos homines
caritatem suavissimam, qua pervicaciam adversariorum, quantumvis obfirmatam, ad
extremum expugnat.
Verum si quis putet, Salesium hanc animi indolem sortitum esse eumque unum
ex iis perbeatis fuisse hominibus quos in benedictionibus dulcedinis gratia Dei
praevenerit, vehementer errat. Quin Francisco, ex ipsa corporis constitutione, acrior quaedam natura obtigit atque in iram praeceps, at is, Iesu Christo
sibi ad imitandum proposito, qui edixerat: Discite a me, quia mitis sum et corde
(5), animi sui motus perpetuo
exploravit et, vi in se adhibita, coercuit edomuitque adeo, ut Deum pacis et
mansuetudinis tam in se ad vivum expresserit quam qui maxime. Quam rem illud
praeclare confirm.at quod proditum memoriae est, msdicos, qui sacrum eius
corpus post obitum curaverunt, in eo rite condiendo fel prope lapidescens
atque in minutissimos calculos concisum invenisse: quo ex portento iudicasse,
quanta vi quantoque nisu ei constare debuisset ut quinquaginta annorum spatio
nativam iracundiam contineret. Nimirum ex animi fortitudine, quam quidem
perpetuo fidei vigor atque ignis divinae caritatis
alebat, omnis illa exstitit Salesii lenitas, ut aptissime in eum quadret quod
est in sacris Litteris: De forti egressa est, dulcedo (6). Nec vero fieri
poterat, quin pastoralis mansuetudo, qua florebat, quaque, ut ait Chrysostomus,
nihil violentius (7), eam in alliciendis hominum voluntatibus haberet
efficacitatem, quae mitibus divino promittitur oraculo: Beati mites, quoniam
ipsi possidebunt terram (8). Ceterum quam forti esset pectore hic, de quo
exemplum mansuetudinis capere licebat, tum vero clarissime apparuit
quotiescumque ei fuit cum potentibus pro gloria Dei, pro Ecclesiae auctoritate,
pro animarum salute certandum. Ut, cum ecclesìasticae iurisdictionis immunitatem adversus Senatum Chamberiensem defendit; a quo cum litteras minaces
accepisset, eum sibi redituum partem abiudicaturum, non modo congruenter
dignitati suae legato respondit, verum etiam ab vindicanda iniuria non ante
conquievit quam Senatus piene ipsi satisfecit. Eademque animi constantia
Principis iram subiit, apud quem cum fratribus iniurià insimulatus erat, neque
minus acriter optimatum voluntati restitit in sacris beneficiis conferendis;
itemque, omnia nequiquam expertus, animadvertit in contumaces qui Ordini
canonicorum Genevensium decumam fructuum denegassent. Itaque evangelica
libertate cum in publica vitia invehi, tum simulatam virtutem pietatemque
consueverat detegere; veritusque, si unquam alius, Principum maiestatem, semper
tamen ita se gessit ut eorum nec assentaretur cupiditatibus nec intemperanti
arbitrio obsequeretur.
Iam videamus, Venerabiles Fratres, quemadmodum Salesius, cum se ipse
praeberet amabile exemplum sanctitatis, idem tutam expeditamque omnibus
christianae perfectionis viam scribendo commonstraverit, atque ut, in hac
quoue re, Iesum Dominum, qui coepit lacere et docere (9), imitatus
esse videatur. Plurima quidem sunt quae hoc ipso consilio edidit eaque
nobilissima scripta; in iis vero duo illi eminent vulgatissimi libri, quorum
alter Philothea, alter Tractatus de amore Dei inscribitur. Ad priorem autem quod
attinet, postquam Salesius germanam pietatem ab ea distinxit asperitate quae
animos in virtutis exercitatione terrendo debilitat, licet non illo exuat aequo
rigore qui christianae disciplinae congruit, in eo totus est ut ostendat,
sanctitatem cum omnibus civilis vitae officiis condicionibusque conciliari
optime, atque in media saeculi consuetudine quemvis accommodate ad salutem posse
degere, modo ne mundi hauriat imbibatque spiritum. Ipso interea magistro
discimus id quidem facere — culpa nimirum excepta — quod omnes solent, at simul,
quod plerique non solent, id ipsum sancte facere et ea quidem mente ut Deo
placeamus: praeterea docemur decorum servare, quod ipse venustum virtutum
ornatum appellat; naturam non abolere, sed vincere, et paullatim parvoque nisu
in caelum evolare, columbarum more, si aquilarum non licet, id est vitae
sanctimoniam communi assequi via quando ad singularem perfectionem non
destinamur. Idem gravi eoque expedito scribendi genere, subtilique et festiva
verborum sententiarumque usus varietate, qua praecepta commendantur fiuntque
gratiora legentibus, postquam exposuit, esse nobis ab omni culpa, malis a
propensionibus, a rebusque inutilibus ac noxiis abstinendum, dicere aggreditur
quibus exercitationibus animum excolere et qua ratione cum Deo coniungi
debeamus. Deinde, hoc polito, peculiarem aliquam deligendam nobis esse virtutem,
ad quam sine intermissione contendamus donec eius compotes simus, tum de
singulis virtutibus agit, de decentia, de honestis probrosisque colloquiis, de
licitis periculosisque oblectamentis, de fidelitate erga Deum retinenda, deque
coniugum, viduarum virginumque officiis. Idem denique praecipit, quibus artibus pericula, tentationes voluptatumque illecebras cum dignoscamus, tum superemus, et quo pacto animi statum
per sancta proposita redintegremus quotannis ac renovemus. Atque hic liber, quo
quidem nullum in hoc genere absolutiorem prodiisse aequales eorum temporum
censuerunt, utinam hodie ab omnibus pervolutetur, uti olim in manibus omnium tamdiu versatus est; tum vero christiana ubique
gentium pietas reviresceret et communi filiorum suorum sanctitate Ecclesia Dei laetaretur. Eo etiam maioris momenti ac ponderis est Tractatus de amore Dei, in quo sanctus Doctor,
quasi quandam Dei caritatis historiam scribere aggressus, narrat quae eius
fuerit origo et quae progressiones, atque etiam quare in ,animis hominum defervescere ac languere coeperit; tradit deinceps, quomodo in ea
exerceamur ac proficiamus. Oblata vero opportunitate, dif.ficillimas quaestiones
dilucide explanat, ut de gratia efficaci, de praedestinatione, de vocatione ad
fidem; et, ne ieiuna currat oratio, eam — quae erat illius ingenii ubertas et
celeritas — tam festiva iucunditate tantoque pietatis odore consperbit, ea
similitudinum varietate iisque et exemplis et locis aptissimis ornat, e
Scriptura sacra plerumque depromptis, ut liber non tam ex eius mente quam ex
visceribus medullisque manasse videatur. Principia autem spiritualis vitae, quae
in duobus hisce voluminibus explicaverat, in usum animarum ipse convertit cum in
cotidiano ministerio, tum in admirandis illis, quas exaravit, Epistolis;
eademque ad gubernationem accommodavit Sororum a Visitatione, quarum Institutum,
ab ipso conditum, eius adhuc spiritum religiosissime retinet. Etenim
moderationem ac suavitatem in hac sodalitate, ut ita dicamus, spirant ac sapiunt omnia:
cuius sodalitatis est proprium, ut virginibus feminisque viduis ac matronis vel debilibus atque aegris vel aetate provectis pateat, quarum
vires incitatum animi studium haud exaequare videantur. Non enim ibi vigiliarum
et psalmodiae diuturnitas, non paenitentiae vel expiationum asperitas, sed
legibus tam mitibus tamque remissis obtemperatio, ut moniales etiam, quae minus
valent, omnia sibi imperata explere facile possint. Verum eiusmodi facilitas
atque in agendo iucunditas eo informari debet caritatis igne, qui efficiat, ut
religiosae mulieres, quae Salesio auctore gloriantur, cum se penitus abnegent,
tum modestissime pareant, et, non speciosas sed solidas perseguendo virtutes,
sibimet moriantur ut Deo vivant. In quo quis non agnoscat singularem illam
suavitatis cum fortitudine coniunctionem, qualem in legifero Patre admiramur ?
Multa quidem Salesii scripta praeterimus, unde etiam caelestis eius doctrina,
veluti aquae vivae flumen, irrigando Eeelesiae agro... utiliter populo Dei
fluxit ad salutem (10); at facere non possumus quin Controversiarum librum
memoremus, in quo, sine ulla dubitatione, plena catholicae fidei demonstratio
(11)
habetur. In comperto est, Venerabiles Fratres, quibus temporibus sacram ad
Chaballicenses expeditionem Franciscus susceperit. Cum, uti rerum gestarum
scriptores enarrant, a Sabaudiae Duce cum Bernensibus et Genevensibus exeunte
anno MDLXXXXIII induciae essent initae, tum maxime visum est, ad Chaballicenses
Ecclesiae reconciliandos nihil magis profuturum, quam si, missis illuc studiosis
doctisque divini verbi praeconibus, persuasione adhibita, sensim ad fidem
allicerentur. Cum autem is, qui primis regionem adiit, vel quod haereticorum
desperaret emendationem vel quod sibi metueret, e sacro certamine discessisset,
Salesius, qui sese, ut diximus, Episcopo Genevensi missionalem obtulerat, mense
Septembri anno MDLXXXXIV, pedes, sine cibariis domesticisque copiis, nullo nisi
fratris patruelis comitatu, ieiuniis precibusque ante iteratis cum sibi unice a
Deo prosperum incepti exitum sponderet, in regionem haereticorum ingreditur. Sed
cum illi contiones declinarent, eorum errores
deliberavit per schedas convincere in sermonum intervallis a se exaratas, quarum
exscripta exemplaria, de manu in manum tradita, inter haereticos quoque
insinuarentur. Quae paginarum confectio gradatim conquievit tum denique cum
incolae sacris contionibus frequentissimi interesse coeperunt; schedae autem
manu ipsius Sancti Doctoris scriptae et post eius obitum dissipatae, multo
post in volumen collectae sunt et decessori Nostro Alexandro VII oblatae; cui
postea contigit, ut eundem cum in beatorum tum in sanctorum caelitum numerum,
iudicio rite absoluto, referret. Iamvero in hisce Controversiis sanctus Doctor, quamquam concerta.toriam quasi supellectilem superiorum aetatum
commodissime adhibet, est tamen semper in disputando suus; ac, primum omnium,
illud confirmat, auctoritatem in Ecclesia Christi ne cogitari quidem posse
nisi legitimo mandato tributam, quo haeretici sacrorum administri prorsus
careant; tum convictis eorum de Ecclesia natura erroribus, proprias verae
Ecclesiae notas definit, easque demonstrat in catholica quidem Ecclesia
reperiri, contra in reformata desiderari. Deinde Regulas fidei diligenter
explanat, et eas violari ab haereticis, apud nos autem sancte custodiri ostendit
; peculiares denique tractatus adiicit, e quibus tamen solae exstant de
Sacramentis et de Purgatorio disputationes. Mirabile est autem quam copioso
doctrinae apparatu et quam sapienter instructa tamquam acie argumentorum noster
adveraarios adoriatur, eorumque mendacia et fallacias, ironia etiam
dissimulantiaque felicissime usus, patefaciat. Cuius si aliquando verba
videntur vehementiora, ex iis tamen eminet, ut ipsimet fatebantur adversarii,
omnis disputationis eius moderatrix, vis caritatis; nam vel quando errantibus
filiis eorum a catholica fide defectionem exprobrat, non alio eum spectare
apparet, nisi ut viam sibi muniat ad eorum reditum enixe implorandum. Sed enim
vel in controversiarum libro eandem animi effusionem reperire licet eundemque
illum spiritum, quo redundant opera ad fovendam pietatem ab eo confecta; oratio autem tam elegans, tam
urbana, tam bene ad persuadendum composita, ut ipsi haeresis administri
asseclas suos soliti essent admonere, ne Genevensis missionalis blandimentis
allici se et capi paterentur.
Itaque, Venerabiles Fratres, cum de Francisci
Salesii rebus gestis et scriptis aliquid delibaverimus, reliquum est ut vos
cohortemur ad saecularem eius memoriam in singulis vestris dioecesibus
salubriter celebrandam. Neque enim veliinus eiusmodi sollemnia sterili quadam
praeteritarum rerum commemoratione absolvi, aut paucos ad dies contrahi; quin
cupimus, ut hoc vertente anno ad diem usque octavum et vicesimum mensis
Decembris, quo die is ad caelestia evolavit, quam accuratissime poterit, de
virtutibus et praeceptis Sancti Doctoris fideles edocendos curetis. Vestrum
igitur in primis erit, haec verba Nostra ad clerum populumque vobis concreditum
perferre, atque illustrare diligenter. Illud enim praecipue Nobis in optatis
est, ut fideles ad sanctitatis uniuscuiusque propriae colendae officium
revocetis, cum nimis multi sint qui vel nunquam de vita aeterna recogitent vel
salutem animae suae prorsus neglegant. Alii enim, operosis negotiis implicati,
nihil curant nisi de pecunia congerenda, dum animus misere esurit; alii vero,
voluptatibus dediti, sic se abiiciunt in terram, ut gustatus earum rerum, quae
supra sensus sunt, obtundatur in iis atque hebescat; alii denique ad tractandam
accedunt rem publicam, de civitate quidem solliciti, at sui ipsorum immemores.
Quare vos, instituto Salesii, efficite, Venerabiles Fratres, ut populus
intellegat, vitae sanctimoniam haud esse singulare beneficium, quod aliquibus
concedatur, ceteris posthabitis, sed communem omnium sortem et commune officium; virtutum vero adeptionem, etsi in labore posita est – qui labor
voluptate animi solaciisque omne genus compensatur – esse tamen unicuique
parabilem divinae gratiae praesidio, quod nulli
denegatur. Potissimum autem fidelium imitationi Francisci mansuetudinem
proponite ; haec enim virtus, quae tam pulcre reddit atque exprimit Iesu Christi
benignitatem ac tantum potest ad alliciendos homines, si semel animos vulgo
pervaserit, nonne publicae privataeque rationes facile componantur? Nonne hac
cuin virtute, quam recte dixeris exteriorem divinae caritatis ornatura, in
domestico convictu atque etiam in civitate summa tranquillitas et concordia
consistat? Atque apostolatui, quem vocant, cum sacerdotum tum laicorum, si
quidem christianam leni tatem praeferat, numquid non ingens accedat vis ad
societatem hominum emendandam? Videtis igitur quanto opere intersit, ut
populus christianus Francisci et sanctissima exempla mente animoque complectatur
et praecepta veluti vivendi disciplinam teneat. Quod ut detur effectum, mirum
quantum proderit libros et opuscula, quae diximus, in vulgus quam latissime
propagari; eiusmodi enim seripta, ut sunt facilia intellectu atque ad legendum
iucunda, in fidelium animis germanae solidaeque pietatis studium excitatura
sunt, quod sacerdotes fovebunt aptissime, si quidem ipsi Salesii doctrinam in
sucum et sanguinem converterint dulcissimamque eius eloquentiam erunt imitati.
Qua in re, Venerabiles Fratres, memoriae traditum est, decessorem Nostrum
Clementem VIII iam tum praenuntiasse quam mirificam essent Francisci et verba et
scripta in populo habitura virtutem. Cum enim Pontifex, Purpuratis Patribus
doctissimisque viris assidentibus, Salesii, ad episcopatum electi, sacrarum
disciplinarum scientiam expertus esset, tanta affectus est admiratione, ut
hominem peramanter amplexus, iis verbis sit allocutus: Vade, fili, et bibe
aquam de cisterna tua et fluenta putei tui, deriventur fontes tui foras, et
in plateis aquas tuas divide (12). Ita sane Franciscus contionabatur, ut eius
praedicatio tota esset in ostensione spiritus et virtutis, cum, ex Bibliis et Patribus
hausta, non modo sanis doctrinae theologica.e nutrimentis aleretur, sed
etiam ex caritatis delinimento mollior ac suavior exsisteret. Non est igitur cur
miremur, ab eo tam plurimos numero haereticos ad Ecclesiam revocatos esse,
eodemque magistro ac duce tot fideles, hoc trium saeculorum intervallo,
perfectum vitae institutum tenuisse.
Sed praecipuuin quemdam utilitatis fructum ex hisce sollemnibus percipiant
optamus omnes ii catholici viri, quotquot vel diariis vel aliis scriptis in
vulgus edendis christianam sapientiain illustrant, provehunt, tuentur. Qui
quidem Francisci in disputando vim cum temperantia et caritate coniunctam
imitentur oportet ac retineant. Quid enim ipsis agendum sit, sanctus Doctor
exemplo suo aperte monet: ut scilicet doctrinam catholicam perdiligenter
explorent et pro viribus calleant; vera ne depravent, neve, per speciem
devitandae adversariorum offensionis, extenuent aut dissimulent; ipsam sermonis
formam ac venustatem accurent, et cogitata sic luminibus verborum distinguant
atque ornent, ut veritate lectores delectentur; si quos autem oppugnare
debeant, sciant errata refellere malorumque hominum improbitati obsistere, ita
tamen, ut se recte animatos in primisque cantate instinctos exhibeant. Quoniam
vero iis, quos memoravim.us, catholicis scriptoribus non constat ex publico ac
sollemni Apostolicae Sedis documento Salesium datum esse Patronum, hanc Nos
faustam occasionem nacti, de certa scientia ac matura deliberatione, auctoritate Nostra apostolica, per hanc Encyclicam Epistolam, Sanctum Franciscum
Salesium, Episcopum Genevensem et Ecclesiae Doctorem, iis omnibus Caelestem
Patronum damus seu confirmamus, ac declaramus, non obstantibus contrariis
quibuslibet.
Iam vero, Venerabiles Fratres, quo saecularia haec sollemnia et augustiora
et fructuosiora evadant, fidelibus vestris nulla desint oportet invitamenta
pietatis, ita, ut hoc praeclarum Enclesiae lumen
qua decet veneratione colant, atque, eo usi deprecatore, animum, a peccati
vestigiis expiatum ac divino refectum epulo, ad sanctitatem brevi adipiìscendam fortiter suaviterque dirigant. Curate igitur ut in civitate honoris
vestri sede et in singulis dioecesis paroeìciis, per hunc annum, ad diem
octavum ac vicesimum mensis Decembris, triduanae vel novendiales supplicationes
fiant, in quibus divini verbi praedicatio habeatur, cum intersit quam maxime,
populum de iis diligenter erudiri, quae, Salesio duce, eum ad altiora
permoveant. Erit praeterea vobis curae, ut iis aliis, qui opportuniores
videantur, modis sanctissimi Episcopi res gestae commemorentur. Atque ut
sacrorum munerum thesaurum, Nobis divinitus creditum, in animarum bonum
reseremus, tribuimus, ut qui iis, quas diximus, supplicationibus pie
interfuerint, unoquoque die septem annorum totidemque quadragenarum, et postremo
eorum, vel quo alio cuivis libuerit, die plenariam usitatis condicionibus
indulgentiam lucrentur. Ne vero Anneciense Visitationis Coenobium, ubi Salesius
requiescit — cuius quidem ante venerabile corpus Nos olim incredibili cum
voluptate animi Sacrum fecimus — itemque Tarvisinum, in quo cor eius adservatur,
ceteraeque Monialium a Visitatione familiae peculiari aliqua careant
benignitatis Nostrae significatione, damus, ut quicumque, per sacra menstrua,
quae ipsaemet in gratiarum actionem hoc anno habebunt, praetereaque die octavo
ac vicesimo mensis Decembris, pariter hoc tantum anno, earum ecclesias de more
inviserint atque, poenitentia expiati et Eucharisticis dapibus refecti, ad
mentem Nostram oraverint, plenariam item veniam acquirant.
Vos autem, Venerabiles Fratres, fideles curis vestris commissos vehementer
hortamini, ut Sanctum Doctorem Nostra causa obsecrent : quandoquidem enim Deo
placuit, ut Ecclesiam suam difficillimis temporibus regundam susciperemus,
utinam, Salesio auspice, qui Apostolicam Sedem insigni studio ac reverentia est
prosecutus eiusque iura atque auctoritatem in Controversiis mirifice defendit, id feliciter eveniat,
ut, quotquot a Christi lege et caritate alieni sunt, eos omnes, ad pascua vitae
aeternae redeuntes, in communione atque osculo pacis amplectamur. Caelestium
iuterea donorum conciliatrix et paternae benevolentiae Nostrae testis sit
apostolica benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, universoque clero ac
populo vestro amantissime impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXVI mensis Ianuarii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri primo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 2, pp. 49-63.
(1) I Thess., IV, 3.
(2) MATTH., V, 48.
(3) S. AUG., 1. De natura et gratia, c. 43, n. 50.
(4) Sap., VIII, 16.
(5) MATTH., xi, 29.
(6) Iudic., XIV, 14.
(7) Hom. 58 in Gen.
(8) MATTH., V, 4.
(9) Act., I, 1.
(10) Litt. Ap. Pii IX d. 16 Nov. 1877.
(11) Ibidem.
(12) Proverb., V, 15, 16.