 |
PIUS PP. XI
EPISTULA ENCYCLICA
VIGILANTI CURA
VENERABILIBUS FRATRIBUS
FOEDERATARUM AMERICAE CIVITATUM
ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS
ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS:
DE CINEMATOGRAPHICIS SPECTACULIS.
VENERABILES FRATRES
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
Vigilanti cura, ut Nostrum deposcit apostolicum officium, laudabilem omnem
sacrorum Antistitum totiusque christiani populi operam prosequimur; atque adeo
summo cum animi gaudio certiores facti sumus providum illud inceptum salutiferos
iam edidisse fructus, atque ad uberiores usque contendere utilitates, quod vos
plus duobus abhinc annis eo consilio instituistis peculiarique modo « Legioni a
decentia » efficiendum credidistis, ut, sanctissimum veluti certamen,
cinematographicae artis pravitatem compesceret.
Id optatam diu Nobis affert opportunitatem, ut satius mentem Nostram hac de
re aperiamus, quae ad totius christianae plebis mores religionemque tam
arctissime pertineat. At primum, quod Vobis ducibus ac magistris, et
christifidelibus adiutricem vobis navitatem suam praestantibus, Legio ista, hoc
in apostolatus campo, tam sollerter
allaboraverit, eo vehementius gratulari vobiscum cupimus, quo sollicitiore animo
videbamus hanc eamdem artem eiusdemque generis industriam illuc, quasi « per
magnos passus extra viam » evasisse, ut prostarent omnibus, luce expressa,
vitia, scelera, delicta.
Altissimi officii Nostri partes duximus, quotiescumque Nobis obversabatur
occasio, non modo Episcopos compellare ceterosque e clero, sed omnes etiam,
quotquot sunt probi volentesque homines, ut gravissimam huiuscemodi causam
intento animo considerarent.
Iam scilicet in Encyclicis Litteris « Divini illius Magistri », idcirco
conquesti sumus quod « validissima eiusmodi ad quidvis evulgandum subsidia,
quae, si ad sana principia apte regantur, eruditioni magnopere atque educationi
prodesse queant, saepe — proh dolor — provehendis vitiorum illecebris
sordidisque quaestibus serviunt » (1). Atque anno MDCCCCXXXIV, mense augusto,
cum aliquot, coram admissos, e foederatione illa alloqueremur, cuius est in
quibusvis Nationibus ephemerides scriptionesque edere, quae ad cinematographea
attineant, horum spectaculorum momentum nostra hac aetate ingravescens indicavimus, eorumque gliscentem vim, cum ad virtutem, tum ad vitia suadenda; ac
praeterea animadvertebamus omnino necesse esse cinematographicis scaenis ea
praescripta tribuere, quae grande ingenuae artis munus regant ac moderentur, ut
christiana, quin immo humana ipsa ad naturalem legem composita, morum ratio
iniuria probroque non afficiatur. Iamvero ars quaelibet nobilis in id
potissimum nitatur oportet, eoque suapte natura spectet, ut debita hominem
probitate virtuteque perficiat; atque adeo sit ad moralis disciplinae principia
ac praecepta redacta. Exinde vero necessitate consegui monebamus, probantibus equidem lectissimis illis viris, — grata adhuc subit recordatio animum —
opus esse prorsus cinematographicos ludos ad rectas normas conformari, ut ad
vitae integritatem verique nominis educationem spectatores omnes excitent.
Ac recens quoque, superiore nempe mense aprili, cum grato
animo nonnullos coram admisissemus, qui Romam in congressum e variis
Nationibus convenerant, ut de cinematographicis scriptionibus vulgo edendis
causam agerent, huius negotii momentum gravitatemque iterum proponebamus;
itemque, religionis nomine non modo, sed civilis etiam in ordine morum
prosperitatis, omnes cordatos homines adhortabamur, ut scriptis prelo excusis
omnique ope contenderent, quo cotidie m.agis id genus spectacula ad sanam
institutionem educationemque valerent, non vero ad animarum ruinam earumque
interitum.
At tanti ponderis res est, perspectis praesertim civilis nostrorum temporum
societatis condicionibus, ut opportunum Nobis videatur eam iterum per has
Litteras magisque enucleate edisserere, vobis non solum, Venerabiles Fratres,
sed universis etiam catholici orbis Episcopis impertientes praecepta,
praesentibus necessitatibus consentanea. Siquidem pernecessarium est ac penitus
urget id providere atque efficere, ut quidquid ex Dei munere progrediens aetas
in humanas disciplinas ac vel in ipsas technicae industriae artes invexerit, ita
divinae gloriae, animarum saluti et Iesu Christi propagando regno reapse
inserviat, ut omnes, quemadmodum Ecclesia nos precari iubet, « sic transeamus
per bona temporalia, ut non amittamus aeterna ».
Iamvero facile omnibus in comperto est cinematographicam rem quo mirabiliora
susceperit incrementa, eo evenisse morum integritati, Religioni ac vel ipsi
civilis consortionis probitati perniciosiorem.
Quamobrem ii etiam, qui in Foederatis Americae Civitatibus id genus
industriae praesunt, huius rei rationem atque periculum in se recepisse
professi sunt, non modo ad singulos quod attineret cives, sed ad universam etiam
hominum communitatem. Etenim anno MDCCCCXXX, mense martio, sponte sollemniterque sanxerunt ac polliciti sunt — datis in id scriptis communi consensione
subsignatis ac typis editis — se esse in posterum eorum, qui cinematographicos
ludos celebraturi essent, honestatem tutaturos. Ac
nominatim per eiusmodi acta spoponderunt nullam se unquam esse imaginum seriem
exhibituros, quae rectos spectatorum mores demitteret, quaeque vel naturalem
humanamque legem detrectaret, vel eiusdem violationem suaderet.
Nihilo secius, quam.vis haec laudabili sane consilio statuissent, ii tamen,
quorum causa esset, itemque imaginum effectores, vel non posse vel prorsus
nolle, ex suscepta ultro obligatione, id exsequi visi sunt. Quamobrem, cum ex
paene irrita illorum voluntate vitia ac scelera in cinematographeis exhiberi
pergant, probus quisque plerumque prohibetur quominus, honestae oblectationis
gratia, hisce spectaculis intersit.
Quibus in gravissimis rerum adiunctis, vos prae primis, Venerabiles
Fratres, modis rationibusque studuistis, quibus creditum vobis gregem ah
ingruente istiusmodi discrimine tueremini; idque fecistis, cum « Legionem a
decentia » sacram veluti aciem instituistis, cuius opera optima quaeque
proposita ac principia, ad naturalis christianaeque probitatis normas
conformata, excitata tandem revirescerent. Qua in re tantum abfuit ut vobis mens
esset huic industriae detrimenta inferre, ut eam potius ab interitu vindicare
pro vestra parte eniteremini, in quem dilabi quaevis ludicra pronum esset, quae
in artis dehonestamenta depravationesque corruissent.
Suscepta a vobis consilia christifideles, vestris demandati curis, prompto
paratoque animo complexi sunt. Ad decies nempe centena milia Foederatarum
Americae Civitatum catholici fidem obligationemque, quam « Legio a decentia »
proposuerat, in se libenter recipientes, nullam se polliciti sunt cinematographicam spectationem participaturos, quae christianos mores offenderet,
rectaque vitae praecepta. Itaque populum apud vos sacrorumque Antistites — quod
vehementi cum animi gaudio profiteri libet — tam concordes vidimus hoc in
incepto data opera provehendo, ut nunquam alias, hac recentiore aetate, arctius inter se coniunctos eos cernere potuerimus.
Neque solummodo catholicae Ecclesiae filii, sed e Novatoribus etiam et ex
Hebraeis lectissim.i viri, aliique non pauci vestra consilia ac proposita exceperunt; vestrisque nisibus idcirco
obsecundarunt ut cinematographicae scaenae ad digna ingenuae artis morumque
praescripta redigerentur. In praesens autem fateri summo Nobis solacio est,
laudabiliter initam contentionem non mediocres iam assecutam esse exitus atque
utilitates. Siquidem perlatum Nobis est cinematographicam artem, ob sedulam
vigilantiam vestram communisque opinionis vim, non parum iam ad emendatiorem
modum processisse. Vitiorum nempe scelerumque imagines non ita crebrius, ut
antea, subiectae oculis; prava quaelibet admissa non ita licentius probata,
conclamata; neque procaci eadem ratione, falsa ducendae vitae principia
mollibus concitatisque iuvenum mentibus exhibita.
Quodsi in nonnullis civium ordinibus in antecessum asseveratum est fore ut,
ex sedula eiusdem « Legionis » navitate huius artificii ornamenta ac decora non
parum remitterent, res tamen visa est in contrariam evasisse partem.
Siquidem non parum etiam, pro viribus, allaboratum est, ut scaenicae eiusmodi
actiones ad nobilissima liberalium artium praecepta conformarentur; atque adeo,
ut vel vetera optimorum scriptorum, vel nova humanae mentis opera spectatorum
oculis proponerentur, quae haud communi laude eniterent.
At neque ii, qui pecuniam suam in huius industriae inceptis collocaverant,
detrimenta hac de causa perpessi sunt, quemadmodum nonnulli, quin consentaneam
adderent rationem, praemonuerant; haud paucis enim, qui a cinematographicis
ludis, ob inustam per eos rectis moribus iniuriam, abhorruerant, cum facinora
luce expressa cernere licuit, quae humanae probitat́ christianaeque virtuti non
detrimentosa viderentur, iterum haec spectacula celebrare sollemne fuit.
Ubi vero vos, Venerabiles Fratres, hoc veluti sacrum certamen instituistis,
non defuerunt qui dicerent, susceptos hoc in genere nisus eorumque, qui
exspectabantur, exitus, fluxos fore brevique tempore dilapsuros ; quatenus,
remissa pedetemptim vestra vestrorumque vigilantia, harum imaginum auctoribus integrum esset, pro suo
cuiusque arbitrio, ad pristinas iterum redire agendi rationes. Facile equidem
dispicitur cur iidem non honestas, ideoque prohibitas a vobis, scaenicas
actiones repetere excupiant, quae ad ignobiles cupidines instimulare queant. Si
enim harum pellicularum series, quae hominum gesta praeferant virtuti
consentanea, summo artificio effingere multum profecto ingenii, laboris,
peritiae ac vel sumptuum interdum expostulat; at facile plerumque est quosdam
homines et quorumdam civium classes ad cinematographica arcessere theatra, in
quibus id genus spectationes habeantur, quae libidines incendant, pravosque
exsuscitent in animis latentes motus.
Quamobrem necesse est ut vigilans eademque sedula omnium opera penitus
industriae huius artificibus suadeat, hanc « Legionis a decentia »
contentionem non idcirco initium sumpsisse, ut brevi temporis spatio excidat ac
neglegatur, sed ut potius — foederatarum Americae Civitatum Episcopis
moderatoribus — honesta populi oblectatio, quovis tempore ac quibusvis
rationibus habita, pro viribus in tuto ponatur.
Corporis animique oblectamenta, in quae nostra haec aetas varias induxit
formas rationesque, iis omnibus, quotquot negotiis vitaeque sollicitudinibus
distineantur, necessaria prorsus esse nemo est qui non videat; attamen ad
hominis dignitatem eadem sunto et ad morum redacta integritatem; atque adeo eo
spectent ut reapse nobiles sensus commoveant atque excitent. Graviter procul
dubio populorum magnitudo atque potentia periclitantur, qui per requietis
tempora ludicris se dedant, quae decoris, dignitatis honestatisque principia
laedant, quaeque ad admissa perpetranda, iuventuti praesertim, occasionem
praebeant.
Quibus in ludicris, ut omnibus perspectum est, cinematographea maximi
momenti sunt, cum nostra hac aetate ad universas gentes pertineant. Dicere vix
attinet cives ad decies centena millia bene multa huiuscemodi spectationes
cotidie participare; penes quoslibet populos, sive funditus, sive leviter
excultos, horum theatrorum numerum magis magisque increbrescere;
eademque communem iam se relaxandi oblectandique rationem impertire,
locupletium non modo, sed cuivis etiam societatis ordini.
Ceterum, aliud nihil in praesens invenire queas, quod tanta efficacitate in
multitudines polleat, cum ob ipsam imaginum naturam, quae versatilis lucis
motu eflinguntur, tum ob ludorum facilitatem, qui vel popularibus conceduntur,
tum denique ob rerum adiuncta, quae iisdem ludis comitantur.
Quae quidem efficacitas ex eo profluit, quod per vividas illas species ac
formas cinematographica ars loquitur, quae magna cum animi delectatione nulloque
negotio eorum quoque sensibus obiiciuntur, qui, ut rudes sunt atque inculti,
sive e rerum concretione enitendo ratiocinandoque discedere, sive ex causis
earum effectus eruere, vel nolunt, vel saltem nequeunt. Legere etiam ac vel
aurem dare alicui dicenti, quamdam postulat intentionem mentisque nisum; quod
quidem cinematographica visio, per subsequentes continuato ordine oculisque
subiectas imagines, summo cum gaudio removet. Atque efficientia eadem per
cinematographea illa adaugetur, in quibus spectationes cum congruentibus vocibus
copulantur; ita enim facinora luce expressa expeditius intelleguntur, et
scaenica actio, magna utique cum fascinatione, musicis concentibus coniungitur.
Per choreas vero ac per interiectas illas ex arbitrio scaenas, quas «
varietates » vocant, perturbati animi motus cupidinesque gliscunt citatioreque
gradu increscunt.
Quapropter haec theatra veluti rerum scholae sunt, quae, magis quam meraca
ratiocinatio, plerosque homines ad virtutem aeque ac ad pravitatem instimulare
possunt. Oportet igitur salutaribus provehendis christianae conscientiae
propositis eadem inserviant, atque adeo res omnes ab se detrahant, quae integros
corrumpant depraventque mores.
In comperto cuique est quantopere improbae id genus scaenae in spectatorum
animos influant; ut cupidinum enim libidinumque laudes efferunt, ita vitiorum
occasionem praebent; iuvenes e recto itinere
transversos agunt; ducendae vitae rationem fucata lucis specie proponunt;
capessendae perfectionis consilia infuscant atque debilitant; castum denique
amorem, matrimonii sanctitatem atque intimas domestici convictus necessitudines
restinguunt. Praeiudicatas praeterea falsasque opiniones cum singulis hominibus,
tum civium classibus, nationibus variisque gentibus ingenerare queunt.
At contra, eiusmodi ludi si ad optimas normas conformentur, vim possunt in
spectatores elicere sane saluberrimam. Non tantummodo siquidem delectant, sed
etiam ad nobilissima quaeque erigunt atque excitant: valde utilia praecepta
impertiunt : itemque suae cuiusque ceterorumque patriae egregie gesta pulchritudinesque demonstrare possunt; virtutem veritatemque grato speciosoque
more ostendere; in Civitatis ordinibus, in Nationibus, variisque stirpibus
mutuae cognitionis voluntatisque studia gignere vel saltem promovere; iustitiae
quoque causam amplecti; ad virtutem advocare omnes; ac denique ad novam
magisque aequam humanae societatis ordinationem temperationemque adiutricem
operam conferre.
Quae animadversiones Nostrae magis profecto ex eo sumunt gravitatis, quod
cinematoghaphica ars non singulis civibus sed hominum stipationibus quodammodo
loquitur; idque per temporum, rerum locorumque condiciones, quae, ut ad pravum,
ita ad optimum conflandum animorum ardorem perquam apta videntur: quod quidem
ardoris studium in communem illam ac prorsus insanam concitationem evadere
potest, quam experiendo novimus.
Imaginum nempe series volubili luce spectatoribus proponuntur, qui in
subobscuris theatris assidunt, et quorum mentis facultas spiritualesque vires
plerumque languent. Atque id genus theatra longe quaerere non est opus; eadem
enim domibus, sacris aedibus ac popularibus litterarum ludis ita contigua sunt,
ut vim iam habeant in communem omnium vitam maximam maximunque momentum.
Casus praeterea rerumque vicissitudines, quae per cinematographea effinguntur, ab hominibus sustinentur
mulieribusque, dotibus natur, datis et artificio auctis, omnique ope tam instructis atque exornatis, ut interdum ad corruptelarum blandimenta adulescentes
peculiari modo pellicere possint. Huc accessere musici concentus, sumptuosa
loca, res procaciter obiectae oculis, omnisque novitatis varietatisque
deliramenta. Qua praesertim ex causa horum ludorum fascinatio puerorum
iuvenumque animos afficit ac tenet; ita quidem ut hac ipsa aetate, qua
honestatis sensus innascitur atque informatur, qua iustitiae probitatisque
principia e mentibus evolvuntur, qua denique officiorum notiones emergunt, et
optima perfectionis proposita vitam attingunt atque pervadunt, cinematographica
ars vim suam exerceat summamque efficacitatem.
At, proh dolor, huiuscemodi efficientia, praesentibus in rerum adiunctis,
nimio saepius in detrimentum vertitur. Quamobrem dum tantam recogitamus iuvenum
nominatim ac puerorum ruinam, quorum integritas ac castitas hisce in theatris
periclitatur, acerrima illa in tenuiorum corruptores Nobis succurrit Iesu
Christi sententia: « Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me
credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur
in profundum maris » (1).
Pernecesse igitur est, nostris hisce temporibus, advigilare omnique ope
allaborare ut id genus spectacula non illecebrarum scholae evadant, sed ut
potius ad rectam hominum educationem et ad elatiorem morum dignitatem summopere
conferant.
Heic vero animadvertere operae pretium est — quod Nos libentissime facimus
— nonnullos ex iis, qui Civitatis gubernacula moderantur, idcirco
sollicitudine permoti, quod magnam in hominum mores huius artis iznpulsionem
cernerent, per probos viros ex patribus praesertim matribusque familias
selectos, peculiares instituisse coetus, quibus sit res quae hac in causa
edantur, inspicere, recognoscere ac dirigere. Ac novimus etiam eos saepenumero eamdem
artem ad suorum cuiusque Nationis optimorum auctorum poétarumque scripta hisce
imaginibus referenda convertere contendisse.
Iamvero, si maxime opportunum est vos, Venerabiles Fratres, vigiles curas
cogitationesque in cinematographicam Nationis vestrae industriam conferre,
quae tam magna susceperit incrementa, quaeque non mediocri pulsu in ceteras
quoque gentes influxerit, at omnibus catholici orbis Episcopis officio est, in
communi hac, eademque potentissima, oblectationis institutionisque forma
collatis inter se viribus evigilare. Atque ex iniuria ipsa quae probitatis
religionisque conscientiae, itemque christianae doctrinae praeceptis inferatur,
causam sumere, cur pravos istiusmodi ludos prohibeatis, nihil reliqui facientes,
ut omnia pro facultate arceatis, quae decori honestatisque sensus in populo
laedere atque restinguere enitantur.
Quod quidem officium non modo Episcopos, sed quoslibet catholicos etiam
omnesque cordatos homines tenet, quibus et domestici convictus, et patriae
cuiusque suae, et totius humanae consortionis honos atque integritas cordi sit.
In praesens vero, quaenam vigilantiae cura habenda sit, inquiramus atque
explanemus.
Causa de cinematographicis pelliculis, quas vocant, efficiendis, ad probos
mores quod attinet, funditus oinnino feliciterque componeretur, si facultas
esset imagines proferre, quae ad christiana fuissent principia conforinatae.
Quamobrem numquam eos dilaudare desistemus, qui se huic arti devoverunt, vel
in posterum devovebunt, hoc tamen enitentes ut haec scaenica spectacula ad
sanam hominum educationem et ad christiana proposita reapse spectent. Id vero
non leviter, sed technicorum more accuratisque rationibus faciant, ne incassum
vires sumptusque effundant.
At quoniam Nobis perspectum est quot quantaeque occurrant, in re praesertim
oeconomica, difficultates, quominus haec incepta ordinatim componantur; ac
quandoquidem penitus necessarium est res omnes hoc in genere edendas ita
moderari, ut — ad religionis, morum civilisque societatis rationes quod pertinet
— detrimenta eaedem non pariant, idcirco sacri Pastores oportet ad imagines
omnes curam convertant, quae undecumque christianae plebi proferantur.
Universos igitur catholici orbis Episcopos, quorum in Natio, nibus
cinematographicae pelliculae effi.nguntur, ac vos potissimum, Venerabiles
Fratres, vehementer adhortamur, ut christifideles illos paterno animo
compellatis, qui huius artis industriam quoquo modo participent. Graviter
iidem animadvertant et sua ipsorum officia, et eam, qua ut Ecclesiae filii
tenentur, obligationem, pro viribus nempe enitendi ut imagines, quas vel ipsimet
edant vel edendas adiuvent, saluberrimis principiis sint rectisque normis
consentaneae. Haud pauci sane ex catholicis viris numerantur qui exsecutorum,
moderatorum, auctorum, actorumve hac in re partes agant; attamen dolendum est
non semper eorum operam cum eorum fide eorumque propositis consentire.
Quapropter Episcoporum erit eosdem commonere ut sua cuiusque actio proborum
hominum conscientiae ac Iesu Christi sectatorum officio omnino respondeat.
Hoc etiam in apostolatus campo, quemadmodum in ceteris omnibus, sacrorum
Antistites eos procul dubio optimos experientur laboris socios, qui in Actionis
Catholicae agminibus militant; quos Nos contineri non possumus quin per has
Litteras iterum atque iterum excitemus ut, hanc etiam in causam, sedulam
conferant atque indefatigabilem navitatem suam.
Opportunum equidem est ut identidem sacri Pastores huius artis effectorum in
memoriam redigant, sibimetipsis — quemadmodum de ceteris rebus, quae ad
ministerium suum pertineant — ita de qualibet etiam honestae oblectationis forma
curam esse; cum divino mandato teneantur concrediti sibi populi mores, vel
relaxationis tempore, regere atque moderari. Postulat enim sacrum, quo
funguntur, munus, ut palam aperteque moneant dehonestamenta ludorum virtutis
nervos in ipsis Nationibus elidere. Quamobrem, quod hoc in genere expetunt,
non ad catholicos dumtaxat
respicit, sed ad quosvis etiam horum theatrorum spectatores.
At vobis peculiari modo fas est, Venerabiles Fratres, id ab cinematographicae artis auctoribus contendere, quod iidem, ut diximus, in
Foederatis Americae Civitatibus, ex suscepta ultro obligatione, polliciti sunt,
huius rei rationem atque periculum, ad humanam societatem quod attinet, in se
recipientes.
Omnes vero, quotquot ubique terrarum episcopali dignitate aucti sunt,
summopere curent, ut iis veluti ante oculos ponant, qui huic industriae dant
operam, rem tam pollentem iamque in communem usum invectam perutiliter posse ad
elatiorem morum perfectionem cum singulos, tum universam hominum consortionem
convertere atque dirigere.
Ecquid enim de malis vitandis solummodo causa agatur? Et cur cinematographea
inanes tantum otii horas conterant? At eadem possunt ac debent mirifica
efficacitate sua spectatorum animos collustrare, ac reapse ad virtutes omnes
compellere.
In praesens vero, argumenti huius gravitate perspecta, opportunum ducimus
peculiares aliquas animadversiones edere, huic rei consentaneas. Imprimisque
singuli curent animarum Pastores, ut — quemadmodum Foederatarum Americae Civitatum catholici — christifideles sibi crediti quotannis spondeant se numquam
cinematographica spectacula participaturos, quae veritatem offendant
christianaeque doctrinae instituta. Quae quidem pollicitatio dandaque fides in
sacris praesertim aedibus et in litterariis ludis haberi poterit; atque in hanc
rem Episcopi adiutricem advocent actuosamque operam, cum patrum matrumque
familias, qui peculiari hac in causa obstringuntur officio, tum catholicorum
etiam scriptorum, quibus erit huius veluti sacrae contentionis momentum
diligenter utiliterque explanare.
Ut autem sollemnis eiusmodi sponsio feliciter effecta detur, omnino necesse
est, ut populo penitus in comperto sit quaenam imagines libere omnibus ad
spectandum pateant, quasnam vero certis dumtaxat positis cautionibus videre
liceat, ac denique quaenam perniciosae sint, vel reapse pravae. Quod profecto id exposcit, ut
peculiaria ordine conficiantur typisque edantur rationaria seu elenchi, in
quibus quam saepissime cinematographicae pelliculae distribute, ut diximus,
ita proponantur, ut omnium in notitiam venire possint.
In votis equidem est, unum tantummodo pro universis terrarum orbis partibus
harum rerum rationarium statuere, quandoquidem omnes eadem in genere morum lege
tenentur.
Attamen, cum de scaenicis actionibus agatur, quae ad quaslibet pertinent
societatis classes, ad ineruditos nempe doctrinaque excultos, ad populares
aeque ac ad primores civitatis, eadem procul dubio ubique gentium haberi
sententia non potest. Dissimilia etenim sunt, pro variis regionibus, rerum
adiuncta vitaeque rationes; quapropter unum ubique omnibus elenchum impertiri
non consentaneum est. At vero, si in quavis Natione distincto, ut diximus,
ordine, rationarium exhibeatur, generalis iam, quae requiritur, habeatur norma.
Quam ad rem prorsus necessarium est Episcopos stabile pro tota Natione
inspectionis Officium constituere, cuius sit honestas imaginum series promovere,
ceteras autem indicato more generatim distribuere, ac denique editum abs se
iudicium sacerdotibus et christifidelibus significare. Quod quidem Officium
Centralibus, ut aiunt, Catholicae Actionis Consiliis peropportune demandari
poterit, quae, ut omnes norunt, a sacrorum Antistitibus pendent. Utcumque hoc
pro certo habeatur, hanc scilicet inspectionis operam, ut valida in rectamque
formam redacta eveniat, unam pro unaquaque Natione efficiendam esse, ab unoque
regimine moderandam.
Attamen, si satis graves causae id reapse postulare videbuntur, sacris
Pastoribus, in sua cuiusque Dioecesi, integrum erit per suos ad hoc delectos
dioecesanos coetus severiore ea sententia uti, quam peculiaris deposcat illius
regionis indoles; cinematographicas videlicet pelliculas vetando, quas
generale rationarium idcirco permiserit, quod normas tradere teneatur, quae ad
universam Nationem respiciant.
Hoc praeterea Officium
theatra id genus, quae vel penes paroeciales aedes, vel in catholicarum
sodalitatum domibus habeantur, ita ordinanda curet, ut eadem probatis
solummodo imaginibus fruantur. Per idoneam enim horum theatrorum disciplinam
ordinationemque, quae in facilem saepenumero huius industriae effectorum
clientelam transeant, id etiam vindicari poterit, ut nimirum effectores iidem
res proferant, quae propositis nostris omnino respondeant, quaeque non modo
scaenicis hisce catholicorum spectationibus, sed ceteris etiam inservire queant.
Haud ignoramus equidem Officii huius constitutionem non mediocres a
christifidelibus postulare labores, postulare sumptus. Nihilo secius magnum
huius causae momentum, itemque necessitas cum christianae plebis integritatem,
tum totius Nationis honestatem tutandi, id impensae atque operae satis superque requirunt. Siquidem ob detrimentosum illud pravae cinematographicae artis
ulcus, et scholarum nostrarum, et Catholicae Actionis sodalitatum, et sacri
ipsius ministerii vis atque efficacia imminuitur atque periclitatur.
Animadvertendum vero est in Officium idem oportere prorsus ut viri coéant,
qui tam sint huius rei industriaeque periti, quam christianae doctrinae
praeceptis penitus conformati. Ac praeterea sacerdos ab Episcopis delectus
eosdem dirigat ac moderetur.
Mutua etiam necessitudinum notitiarumque commercia, quae inter eiusmodi
Nationum Officia peropportune habeantur, hanc inspectionis operam efficientiorem
procul dubio magisque concordem reddent; qu amquam dissimiles rerum, locorumque condiciones hac in causa diligenter reputandae sunt. Ita enim, omnium
catholicorum scriptorum ope, miram sentiendi, iudicandi, agendique unitatem
assequi fas erit.
Officia eadem non modo ex experimentis inceptorumque eventibus, in Foederatis
Americae Civitatibus habitis, utilitatem opportune percipient, sed ex
laboribus etiam, quos in cinematographicae artis campo catholici ceterarum
regionum homines susceperint.
Quodsi huius Officii sodales — quamvis optimis consiliis
propositisque praestent — pro sua tamen hominum infirmitate, e recto interdum
itinere deflexerint, videant sacrorum Antistites, pro sua ipsorum pastorali
prudentia, ut, efficaciore quo poterit modo, illapsis erroribus medeantur; utque
debitam Officii auctoritatem ac nomen pro viribus tutentur, vel aliquem eidem
attribuendo socium ampliore virtute enitentem, vel in locum eorum, qui ad
gravissima haec obeunda munera non omnino apti visi fuerint, alios sufficiendo
lectissimos viros.
Si igitur catholici orbis Episcopi id in se receperint, ut ad impertitas
normas de cinematographicis spectaculis vigilem curam agant — quod Nos, quibus
pastorale eorum studium omnino perspectum est, fore non dubitamus — perutilem
profecto iidem operam conferre poterunt ad optimos tuendos, relaxationis
oblectationisque tempore, sui populi mores. Omnium pro certo cordatorum hominum,
catholicorum non modo, sed eorum etiam qui nostram non profitentur fidem, laudes
adipiscentur et adiutricem navitatem; idque pro sua cuiusque parte efficient, ut
maxima huiuscemodi vis, quae ad universas Nationes pertinet — cinematographica
nempe ars — ad nobilissima quaeque provehenda proposita et ad rectioris vitae
rationes commendandas convertatur.
Interea vero, ut haec omina ac vota, quae paterno ex animo fundimus, virtutem
sumant, divinae gratiae auxilium imploramus ; cuius sit auspex Apostolica
Benedictio, quam vobis, Venerabiles Fratres, cunctoque clero ac populo,
unicuique vestrum demandato, perarnanter impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Iunii, in festo Ss.
Apostolorum Petri et Pauli, anno MDCCCCXXXVI, Pontificatus Nostri quinto
decimo.
PIUS PP. XI
(1) MATTH., XVIII, 6-7.
|