The Holy See
back up
Search
riga

PIUS PP. XI*

 


IN SOLEMNI CANONIZATIONE

BEATORUM CONFESSORUM IOANNIS BAPTISTAE M. VIANNEY
ET IOANNIS EUDES, HABITA IN BASILICA VATICANA,
DIE XXXI MAII MDCCCCXXV, IN FESTO PENTECOSTES

Ad triplicem postulationem instanter, instantius, instantissime factam per Advocatum Consistorialem Augustum Milani, ab E.mo P. D. Antonio Card. Vico, Canonizationis Postulatore, R.mus D. Nicolaus Sebastiani, Secretarius Litterarum ad Principes, Sanctitatis Suae nomine, haece respondit:

I. Qui de beatis confessoribus Ioanne Baptista Vianney et Ioanne Eudes inter sanctos caelites recensendis postulavistis, non vos profecto ignoratis, quantam animi voluptatem Beatissimus Pater, tribus diebus festis proxime superioribus, ex latis in simili re decretoriis sententiis perceperit. Iidem facile intellegitis, quae hodie agitur causa, fieri non posse, quin ea summo fidei Magistro catholicoque nomini universo et maximam pariat laetitiam et optimam afferat spem salutarium fructuum ; siquidem sollemnia haec eo spectant, ut splendidissima illa duo sacerdotalis officii et apostolatus lumina ad venerandum imitandumque, praesertim utrique clero, proponantur. Alter enim eorum, minus a paterno cognomine quam ab humili vico, ubi curionem ageret, notus atque appellatus, gregem suum, a christianae vitae instituto fere alienum, non quidem arte expolitis verbis sed caritate flagrantibus, maxime autem precibus lacrimisque apud Deum instando, sic emendavit, ut ad interiorem cum Deo coniunctionem adduxerit. Atque is praeterea, quadraginta annorum spatio, in tribunali admissis expiandis, consiliarius, afflictorum consolator, animarum culpis obrutarum medicus perfectionisque omnis impulsor talis exstitit, ut ad ipsum, vel sedecim diei horas eo in ministerio perseverantem, perpetua quadam peregrinatione, hominum quotannis plus septuaginta millia undique confluerent. Alterum vero beatum virum, quo Conditore ac Patre legifero cum Sodalitas religiosorum hominum a Iesu et Maria, tum Sorores Dominae Nostrae a Caritate vehementer gloriantur, oratorem disertissimum ac mirabilem aeternarum veritatum praeconem Gallia omnis audivit; et, quemadmodum ipse contionari ad populum nullo tempore destitit atque interdum praefractos animos per rerum prodigia ad paenitentiam inflexit, sic multitudines hominum, nec caeli asperitate nec itinerum longitudine vel difficultatibus deterritae, ubicumque is de divinis rebus perorabat, illuc concurrere consueverant, ad eiusque pedes eiurare crimina et se ad bonam frugem recipere. Ambos igitur beatos viros in sanctis caelitibus numerare non dubitat Pontifex; verumtamen edicit, velle se, ut, ad divinae sapientiae munera sibi impetranda, quotquot adsunt, deprecationem totius Curiae caelestis interponant.

II. Antequam iteratae postulationi vestrae concedat Beatissimus Pater, cupit ampliora Spiritus Sancti hic communiter sibi implorari lumina.

III. Cum Beatissimus Pater pro certo iam habeat, quod sibi placet, idem placere Deo, in cuius gloriam vertit quicquid hominibus sanctitatis laude conspicuis defertur honoris, decretoriam sententiam, quae diuturnam communis desiderii exspectationem compleat, confestim laturus est. Petrum igitur in Pio loquentem, intentis auribus animisque, venerabundi auditote.

Lata itaque sententia, in qua commemorationi utriusque sancti Confessoris non Pontificis diem natalem addixit, nimirum Sancto Ioanni Baptistae Mariae Vianney diem IV augusti, Sancto Ioanni Eudes diem XIX augusti, Missa Papalis de Festo Pentecostes celebrata est, et in ea fuit

 

HOMILIA

SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI

            

VENERABILES FRATRES, DILECTI FILII,

Praeclaram Nobis et communitati fidelium laetandi causam refert illius diei veneranda sollemnitas, cum mirabiliter nascens Ecclesia, omnibus Spiritus Sancti exornata charismatis, e tacito Caenaculi recessu in lucem hominum celebritatemque primum prodiit. A quo quidem horae momento cum perennis vita atque virtus in venas immaculatae Christi Sponsae permanare coepisset — nam, teste Augustino (Serm. CLXXXVII de temp.), quod est in corpore nostro anima, id est Spiritus Sanctus in corpore Christi, quod est Ecclesia — praesentissimo ipsa Spiritus veritatis auxilio non modo cuiusvis exstitit erroris expers, verum etiam sacrae doctrinae et caritatis germina ubique gentium, cum ad communem populorum salutem nata esset, sevit et aluit studiosissime. Divina profecto haec Spiritus Paracliti virtus, errorum contagionem ab Ecclesia amoventis, tum apertissime oculis omnium apparuit, cum Concilium Nicaeae ante sedecim saecula habitum est: cuius utinam commemoratio, mentibus animisque superna inlustratis permotisque gratia, eam, quam dissidentium eeclesiarum cum Apostolica Sede praecipue in votis habemus coniunctionem, accelerando redintegret. Operam, ceteroqui, quam Apostoli, ab ipso Pentecostes die, dederunt et sanguine suo veluti obsignarunt, ut orbem terrarum ab ethnica pravitate ad novam religionem traducerent, ii omnes, continuatione ac perpetuitate quadam, persequuntur, quicumque aut, abdicatis domus vitaeque commoditatibus, evangelicam lucem, simulque humanum civilemque cultum, ingenti cum labore atque etiam capitis discrimine, ad barbaros perferunt, aut in christifidelibus e vitiorum caeno extrahendis ad virtutumque exercitationem informandis, nulla aut vix ulla animi remissione, desudant. Quibus quidem sacrorum administris – cum gratia naturam non deleat sed perficiat, et alia in aliis operetur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII. 11) – nec similia omnibus dona, nec simili demensa modo, suppetunt ac constant; in quorundam vero animis tanta munerum caelestium insidet ubertas tantaeque efficacitatis, ut iidem cum maxima vitae sanctimonia mirabiles prorsus apostolatus fructus coniungant.

Hoc ipsum, ut nostis, in duobus iis evenit sacerdotibus, quos in sanctorum caelitum numerum modo rettulimus: unde diei huius festi gaudia Nobis et catholico nomini geminantur.

Hoc quidem loco non attinet, eo magis quod in re versamur exploratissima, utriusque exempla virtutum vitaeque curriculum fusiore sermone exsequi. Sed Nobis videmur paene oculis videre exilem Ioannis Baptistae Vianney corporis figuram, cervicem nivea promissi capilli quasi corona nitentem, et gracilem vultum ieiuniisque confectum, ex quo humillimi suavissimique animi innocentia adeo et sanctitas perlucebat, ut, primo adspectu, multitudines hominum ad salutares cogitationes revocarentur. Ecquis, quantumvis obfirmato in peccatis animo, eius verbis ac lacrimis restitit ? Ecquem vespertinae eius contiunculae, etsi remissa plerumque voce habitae, cum ad poenitendum, tum ad redamandum Iesum non commoverunt? Ex quo, profecto, Spiritus Sancti actio mirifice eminet, qui potest unus de indocto incultoque homine peritissimum facere piscatorem hominum. — Latior sane studiosae Ioannis Eudes voluntati obtigit patuitque campus. Per omnem enim Galliam vox eius intonuit, cum, aeternarum praeco disertissimus veritatum, innumerabiles ab antiquo humani generis hoste praedas eriperet divinoque Redemptori restitueret. Atque, ut cetera praetereamus, cum hic sui heredem apostolatus sodalitatem religiosorum virorum a Iesu et Maria reliquerit, tum sancti studii sui ardore Sorores Nostrae Dominae a Caritate imbuit, quas, praeter tria illa usitata, quarto voto obstrinxit et hospitio excipiendi et ad honestum vitae institutum revocandi perditas feminas, eius haud immemor misericordiae, quam Christus Iesus et Samaritanae et adulterae et peccatrici mulieri exhibuisset.

Itaque cupimus vehementer, in utrumque Sanctum novensilem sacerdotes, imitationis causa, intueantur. Ab altero quidem, praesertim curiones, vel humilium vicorum, discant quo divinae gloriae studio, qua orationis instantia, quibus virtutum praesidiis animarum gerant procurationem; ab altero autem divini verbi praecones ac missionales cognoscant, ea se uti eloquentia oportere, quae audientium non aures titillet, sed animos Christo lucrifaciat. Meminerint vero omnes, ad utriusque exemplum, non sibi ante ab apostolatus labore quiescendum, quam in suavissimo Iesu Christi, Pastorum Principis, osculo decesserint.

Atque ut eo redeamus, unde exorsi sumus, Spiritum veritatis eundemque omnis sanctitatis auctorem, cum Nostris vestras, Venerabiles Fratres, dilecti Filii, consociando preces, rei catholicae propitiare ne cessetis. Qui invisibiliter Ecclesiam vivificat et unit (S. Th., Summ. Theol., III, q. III, a. 8), et in Nicaena Synodo prima ceterisque, decursu aetatum, oecumenicis Conciliis Patrum consulta gubernavit , o pergat ipse Ecclesiae, maiore in dies copia donorum, adesse, idemque, postulando pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Ad Rom., VIII, 26),  renovet faciem terrae et christianorum omnium maturet unitatem : qui cum Patre et Filio vivit et regnat in saecula saeculorum.


*A.A.S., vol. XVII (1925), n. 7, pp. 222-225

 

top