 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
PERLIBENTI SANE*
AD EMUM P. D. ANTONIUM TIT. SS. MARCELLINI ET PETRI S. R. E. PRESB.
CARD. MENDES
BELLO, PATRIARCHAM OLISIPPONENSEM, CETEROSQUE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS
LUSITANIAE: EPISTOLAE RESPONDENS
EX COMMUNI CONVENTU DATAE.
Dilecte fili Noster et venerabiles fratres, salutem et apostolicam
benedictionem. — Perlibenti sane animo epistolam accepimus quam, die XVII
aprilis p. e. datam, ex Olisipponensi conventu coniunctim ad Nos dedistis: in ea
enim, cum praeclaram sollertiam vestram in bono rei catholicae civilisque
procurando, tum novum pietatis documentum erga Nos Sedemque Apostolicam probe
perspeximus. Iam vos, per communes litteras, quas die XXIX septembris superioris
anni conscriptas ad fideles vestros dedistis, non parum utilitatis rei
catholicae in Lusitania attulistis, normas quidem secuti Sedis huius
Apostolicae. Quod si eaedem normae fideli sinceroque animo, ductu quidem
Episcoporum, in usum deducentur, uberrimi inde fructus sunt exspectandi, non
modo ad Ecclesiae bonum, sed etiam ad pacem veri nominis in Lusitanorum animis
constabiliendam. Idque imprimis fore confidimus, quod Nobis est optatissimum,
ut, in iis quae ad religionem pertinent, quibusvis sepositis divisionis causis,
summaque unione atque concordia, lusitani catholici inter se feliciter
consocientur. Qua spe laeti, in divinorum munerum auspicium itemque in paternae
benevolentiae Nostrae signum, vobis, dilecte fili Noster et venerabiles fratres,
universoque clero ac populo unicuique vestrum concredito apostolicam
benedictionem amantissime impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Maii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 339-340
|