 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
QUOD ANNUM*
AD R. P. D. CAROLUM GIBIER, EPISCOPUM
VERSALIENSEM,
QUINQUAGESIMUM SUI SACERDOTII NATALEM CELEBRATURUM.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod annum
sacerdotii quinquagesimum die septimo proximi mensis expleturus es, tale Nobis
videtur eventum, quod non modo clerus populusque tuus tibi de se tam praeclare
merito gratuletur, sed Nos etiam publice participando nobilitemus. Plenam enim
bonorum operum vitam sacerdos atque episcopus egisti, et, multiplices inter
officii tui curas, plus triginta ad Ecclesiae doctrinam inlustrandam tuendamque
edidisti volumina, eademque communi iudicio probatissima. Atque, ut nonnihil de
rebus episcopatus tui gestis delibemus, novimus equidem te, hoc annorum
septemdecim spatio, diocesim istam longe in melius mutasse. Quae enim clero suo,
neque abunde collecto, prorsus carebat, ea iam suos habet sacerdotes satis
multos atque haud mediocrem alumnorum numerum qui sacris disciplinis excoluntur.
Quod profecto tuae debetur sollertiae, utpote qui vocationum Opus sic
constituens eiusque tam studiose curaveris incrementa, ut dioecesis fideles in
partem impensae ac sollicitudinis tuae libentius quidem veniant ac largius.
Mittimus magnum numerum earum quas e solo excitasti sacras aedes parochialesque
aulas; at vero praeterire silentio non possumus mirabilem illam Coetuum e
singulis paroeciis et decanatibus, quos vocant, ordinationem; qui Coetus t am
apte inter se coniunguntur, ut omnium actio ad unum eundemque exitum dirigi
percommode queat. Quamobrem facile intellegimus, religionem in populo tuo
pietatemque revixisse: quae, ceteroquin, ut ita revivisceret, ipsum quoque vitae
tuae piissimae ac pauperioris effecit exemplum. Fruere igitur properantis huius
eventi solaciis, tuamque laetitiam scito Nostram aeque laetitiam esse. Rogamus
autem benignissimum Deum, velit te gregi tuo multum diuque servare incolumem,
cuius in bonum paratus es animo, quantum aetatis ac virium supererit, nunquam
quiescendo, insumere. Caelestium interea donorum auspicem paternaeque
benevolentiae testem, tibi, venerabilis frater, et clero ac populo tuo universo
apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XV mensis Maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 340-341
|