 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
CONDITUM ANNO*
AD R. D. PATRITIUM HIERONYMUM HENNESSY, MODERATOREM GENERALEM CONGREGATIONIS FRATRUM A SCHOLIS CHRISTIANIS HIBERNIAE:
PLENO IAM SAECULO AB INSTITUTI IPSIUS CANONICA CONFIRMATIONE.
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Conditum anno MDCCCII
ab Edmundo Ignatio Rice Institutum in Hibernia vestrum, idemque a decessore
Nostro immortalis memoriae Pio VII, duodeviginti post annos, canonice
confirmatum, quamquam exiguis orsum est initiis, successu tamen temporis adeo,
benignitate Dei, floruit, ut non paucas hodie sedes habeat, in omnibus fere
orbis terrarum partibus constitutas. Quarum profecto numerus permultum
cresceret, si tot vobis sodalium copia suppeteret, quot ad novas domos
aperiendas undique ab Episcopis expetuntur ac desiderantur. Quod autem opera,
dilecte fili, vestra tanti apud omnes fiat, nihil mirari licet si perpendatur,
qua vos via ac ratione, sane laudatissima, adolescentes hinc scientia atque
amore religionis imbuatis, inde ad civilem cultum et ad ingenuam vitae
consuetudinem educetis. Videmur interea Nos vobis dedisse unde animos ad maiora
caperetis, cum novas Sodalitatis constitutiones haud ita pridem probavimus, quae
non modo ad Codicis praescripta, uti aequum erat, accommodatae essent, sed etiam
sic temperatae, ut Congregationis istius latius proferendae necessitatibus et
locorum, quae incolitis, condicionibus multo melius congruerent. Iamvero eas,
dilecte fili, ut perdiligenter servetis et custodiatis, ipsum a vobis postulat,
quod singulos obstringit, officium perfectionis vitae sanctitatisque
persequendae: quam quidem qui persequi neglegant, iam eo ipso ad iuvenes sancte
instituendos omnino inhabiles evadunt atque impares. Utinam qui te summo utuntur
moderatore religiosi viri saepius animo reputent, quoquot ad excolendam
iuventutem vocantur divinitus, eos ad altissimum utihssimumque vocari munus; quo
in explendo si, unice ad Dei gloriam animarumque salutem spectantes, actuose
elaborarint, Christum Iesum, innocentium puerorum amantissimum, sibi utique, ex
ipsa eius promissione, obligabunt. Cupimus, igitur, ad Sodalitatem vestram quam
plurimi convolent tirones, qui, divino Spiritu instincti, aveant in tam grande
opus vobiscum incumbere; ut, aucto magistrorum christianorum numero, iam spes
simul augeatur christianae posteritatis, cum maximo Ecclesiae civitatisque
emolumento. Caelestium interea donorum auspicem paternaeque benevolentiae
Nostrae testem, tibi, dilecte fili, universaeque Congregationi tuae apostolicam
benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIII mensis Maii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 341-342
|