 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
QUOD DIE*
AD EMUM P. D. LUDOVICUM TITULO SANCTAE
MARIAE IN A QUIRO S. R. E. PRESB. CARDINALEM DUBOIS, ARCHIEPISCOPUM PARISIENSEM:
IN QUINQUAGESIMUM ANNUM A VOTO NATIONALI DE TEMPLO SS.MI CORDIS IN MONTE
MARTYRUM EXCITANDO NUNCUPATO.
Dilecte fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. — Quod die
VIII proximi mensis, quo die Sacratissimi Cordis Iesu festum peragitur,
commemorare quinquagesimum annum deliberastis, postquam publice decretum est, ut
Galliae paenitentis et devotae nomine et sumptibus, Templum votivum in Monte
Martyrum in honorem eiusdem Sacratissimi Cordis e solo excitaretur, id scito
Nobis haud mediocrem animi voluptatem peperisse. Haec enim eventi faustitas, ut
generosos civium tuorum spiritus inflaminatura est, sic posse in animarum bonum
uberrimos ferre fructus Nobismet ipsis, quemadmodum tibi, dilecte fili Noster,
iure optimo videtur. Quamobrem, cum bene iis omnibus precemur, qui quoquo pacto
in exstruendum tam insigne communis Gallorum pietatis monumentum vel operam vel
stipem usque adhuc contulere suam, aut in perficiendum ornandumque collaturi
posthac sunt, tum Ecclesiae thesauros, quorum dispensatio est Nobis divinitus
credita, libenter hac occasione reseramus. Itaque, auctoritate Nostra
apostolica, plenariam admissorum veniam, usitatis condicionibus lucrandam, iis
universis concedimus, qui votivum istud Templum, hoc anno, die octavo proximi
mensis inviserint. Quod ut animis salubriter expiandis atque ad amantissimi
Cordis Iesu caritatem acrius incendendis, Dei beneficio, conducat, caelestium
gratiarum auspicem et peculiaris benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte
fili Noster, et clero populoque tuo apostolicam benedictionem ex animo
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 342-343
|