 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
QUINQUAGESIMO PROPEDIEM*
AD R. P. D. THOMAM ESSER, O. P., EPISCOPUM TIT. SINIDENSEM: QUINQUAGESIMO EXEUNTE ANNO SACERDOTII EIUS.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. —
Quinquagesimo propediem exeunte anno postquam sacerdotio in archiepiscopali
Seminario Coloniensi initiatus es, Nobis praecipue dignus videris, quem, hac
occasione, publico benevolentiae Nostrae testimonio augeamus. Haec enim
faustitas, quae solet cuicumque contigerit haud mediocrem afferre laetitiam, vix
attinet dicere quantum tibi allatura sit gaudii, cui liceat in t am diuturnum
sacerdotalis vitae curriculum, conscientia officii sancte actuoseque expleti,
fidenter respicere. Nam sacerdos novensilis in ea incidisti tempora, quibus
catholica Ecclesia acerrime apud Germanos divexari coepta est; cumque parocho
cuidam adiutor datus esses, omne genus molestias atque insectationes et carcerem
haud semel passus, tandem vi e paroecia es deturhatus. Iter mox Almae huius
Urbis ingresso, illud tibi curae fuit, ut, dum sacro vacabas ministerio, altiora
studia repeteres atque iterando perficeres: quod videtur auspicato contigisse,
ut deinde, quam tibi comparasses multiplicium disciplinarum cognitionem ac
scientiam, eam, et editis in vulgus scriptis et instituendo docendoque,
utilissime cum studiosis communicares. Postquam enim, duodetriginta annos natus,
in Ordinem Praedicatorum cooptatus es, primum in ipso, ubi degebas, coenobio,
deinde in Hollandia apud tuos, denique in maximo Hiberniae ecclesiastico
conlegio et in catholica studiorum Universitate Friburgensi sacras erudite
disciplinas tradidisti, usque dum, huc accitus, gravibus in Romana Curia
perfungi coepisti muneribus. Ceterum, quanti te fecerint operamque tuam
decessores Nostri, si alia non suppeterent argumenta, vel ipsa comprobaret
episcopalis dignitas ad quam sexto ante anno evectus es. Septimo igitur proximi
mensis die, sodalibus amicisque stipatus, ad altare accedas laeto et quidem
grato in Deum animo, qui tibi benignissime dederit, ut tam plenos bonorum operum
quinquaginta hos annos traduceres. Nos autem tibi, ut faustum gratulamur
eventum, ita etiam cupimus, ut bene valeas diuque pergas et consilio et sacri
exercitatione muneris Urbano populo prodesse. Caelestium interea gratiarum
auspicem et paternae caritatis Nostrae testem, tibi, venerabilis frater,
apostolicam benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Maii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 343-344
|