 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
CUM IN VALLEM*
AD RR. PP. DD. CAROLUM GREGORIUM MARIAM GRASSO,
ARCHIEPISCOPUM
SALERNITANUM, CETEROSQUE ARCHIEPISCOPOS
ATQUE EPISCOPOS REGIONUM PICENTINAE ET
LUCANAE:
OFFICIOSIS RESPONDENS LITTERIS EX COMMUNI CONVENTU DATIS.
Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Cum in
Vallem Pompeiorum, quasi sub umbram patrocinii Deiparae a Rosario, ad
disceptandum de necessitatibus dioecesium vestrarum superiore mense
convenissetis, renovatis ante animis per solitudinem rerumque aeternarum
commentationem, episcopales coetus inchoastis officiosissimas dando ad Nos
communiter litteras. Periueunde quidem eas, atque item quae postea accesserunt
eorundem coetuum acta, perlegimus; placuitque in alteris pietate denuo frui erga
Nos vestra, in alteris vim iudicii comperire consiliique prudentiam, quam in
deliberando de satis multis rerum capitibus adhibuistis, quae ad statum
dioecesium istarum pertinerent. Iam igitur, venerabiles fratres, contendite, ut,
secundum ea quae constituistis, omnia digeratis atque ordinetis in populo
quisque vestro; neque enim eiusmodi conventus quidquam prodessent, si consilia,
quantumvis sapienter inita, in tabulis, sine ullo demum effectu, iacerent. At
vero vos tam sedulos tamque industrios in pastoralis perfunctione muneris
novimus, ut nihil dubitemus, quin, quae recte decreveritis agenda, ea pro actis
haberi liceat. Quod autem scribitis, vosmet, et Litteris Nostris Encyclicis
priore alteroque loco datis in gregis gubernatione velle dirigi, et Nobis cum
diuturnam incolumitatem, tum laetum optatorum inceptorumque precari exitum, id
grato accipimus animo non tam Nostra quam religionis causa, cuius profecto
intersit quam maxime, Episcopos idem velle, idem nolle ac Iesu Christi Vicarium,
eiusque praecepta atque hortationes in fidelium suorum procuratione peramanter
exsequi. Cuius quidem gratae voluntatis Nostrae testimonio sit, eademque vobis
caelestium donorum copiam conciliet, apostolica benedictio, quam, venerabiles
fratres, unicuique vestrum et clero populoque dioecesium vestrarum ex animo
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Maii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 344-345
|