 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
NON SINE ANIMI*
AD R. P. IOANNEM BAPTISTAM OLLITRAUT DE
KERY VALLAN,
ABBATEM GENERALEM CISTERCIENSIUM REFORMATORUM:
NONNULLA PATERNO ANIMO ADMONENS IN ORDINIS IPSIUS UTILITATEM.
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Non sine animi
aegritudine accepimus, venerabilem fratrem Augustinum, Episcopum titulo
Constantiensem, se iterum munere Abbatis generalis Ordinis vestri abdicasse; qua
in sententia cum perstitisset, qui in Capitulum generale convenerant, eos,
quamquam invitos, tamen Antistitis egregii optatis obsequi communiter
deliberavisse. Non sine animi aegritudine, dicimus; memineramus enim, qualem is
Apostolicae Sedi continenter probasset observantiam officiosamque voluntatem,
quamque studiose egisset, postquam tres Trappensium Congregationes in unum
corpus nutu atque auctoritate Leonis XIII coaluerant, ut eiusmodi solidaretur
compages arctissimaque animorum coniunctione compleretur. Huc praeterea
accedebat quod ille idem, abhinc satis multos annos, sapienti prudentique
Ordinis gubernatione praeclare de vobis meritus erat. Sed iam reliquum est,
quandoquidem in eius locum tu, dilecte fili, communibus subrogatus es
suffragiis, ut qua Cisterciensis Ordo vester perfectione atque austeritate vitae
Ecclesiam Dei nullo non tempore iuvit atque inlustravit, eam non modo integram
incolumemque praestes, sed, cum exemplo ipse tuo, tum sarta tectaque
sanctissimarum observatione legum, acrius in dies cures provehendam. Cuius
quidem officii perfunctionem, etsi sollicitudinibus ea minime vacabit, attamen
minus gravem operosamque sodales ipsimet tui efficient, ut sunt religiosae
vivendi disciplinae retinentissimi. Non est profecto cur putemus, notationibus
eos indigere Nostris; sed dubitare non licet, quin benigna communis Patris
verba, si quid in eorum memoriam redegerimus, sint grata iidem voluntate
accepturi. Itaque paterne monemus, praecipuae illae virtutes, quas a sodalibus
coli diligenter Ordo vester, et natura ipsius sua et veluti transmissa a
maioribus hereditate, sollemne ad hunc diem habuit, sic animis haereant vestris,
ut in sucum ac sanguinem convertantur nec unquam per neglegentiam lassitudinemve
depereant. Caritatem dicimus, quae in coenobiis istis, immutabilis concordiae
effectrix, regnet oportet ex praescriptis et vel ex ipsa pulcherrima legum
-appellatione vestrarum, quae « Charta caritatis » inscribuntur. Dicimus
obedientiam, quae nisi totam penitus religiosam vitam pervaserit, iam cetera
omnia, quasi nullo subnixa fundamento, nutabunt; quod ceteroqui, ut nostis,
superiorum aetatum experimentis comprobatur, cum, quo magis eiusmodi virtus apud
vos viguit, tanto se extulit patentius sanctorum operum fecunditas. Praeterea,
ut vivitis a saeculo disiuncti ab hominumque consortione remoti, id ipsum
corroborate propositum amore solitudinis et « novitatum profanarum » fuga, cum
eo imbuti esse debeatis spiritu qui a mundi spiritu quam longissime absit. Quo
in genere non ignoratis, horum praesertim, temporum homines, in quibus tantum
potest immoderatus sui suarumque rerum amor, cum paene exuerint caritatem
nullamque patiantur disciplinam, tum intemperanter licenterque, abiecta rerum
aeternarum cogitatione, se in medias saeculi voluptates deliciasque coniicere.
Sit quidem, ut misérrimos mundi asseclas modice vestrum tangat moveatque
exemplum; in comperto tamen est, posse vos, et assidue orando et vitam degendo,
ut facitis, paupertatis paenitentiaeque studiosissimam, eorum emendationi et
saluti prodesse quam plurimum. Istas igitur virtutes, quae vos validissimos apud
Deum deprecatores efficiant in domibus vestris, dilecte fili, enervari et
languere ne sinas. Quodsi temporum condiciones suaserunt, ut de pristino
exterioris disciplinae rigore afiquantulum, Apostolica Sede probante,
remitteretis, at paenitentiae spiritum, qui vobis est gloriae ac praesidio,
servatote integrum, ne ab instituto ipsorum vestro gradatim, cum magno Ordinis
populique christiani detrimento, degeneretis. Habes, dilecte fili, quae placuit
ad te scribere, cum coenobiis et virorum et alumnarum communicanda; ea quidem
ut, pro optatis Nostris, usui Ordini vestro sint, caelestium donorum auspicem
paternaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte füi, et sodalibus,
quibus praees, universis apostolicam benedictionem peramanter in Domino
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Maii anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 345-347
|