 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
QUAM, NEAPOLI*
AD RR. PP. DD. IANUARIUM COSENZA, ARCHIEPISCOPUM
CAPUANUM, CETEROSQUE CAMPANIAE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS: COMMUNI EX ANNUO
CONVENTU DATAE EPISTOLAE RESPONDIT.
Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Quam,
Neapoli in coetum congregati, ad Nos die VII huius mensis dedistis epistulam, ex
ea sensus profecto eminent episcopalibus animis digni. Ardorem enim caritatis,
qua Nobiscum coniuncti estis, et illud quod Apostolicae huic Sedi polhcemini ac
profitemini obsequium, ea significastis verborum vi et incitatione, sententias
quoque ab Irenaeo et Ambrosio Nostro mutuati pulcherrimas, ut inde magnam,
cotidianas inter sollicitudines, delegationem hauserimus. Iure autem optimo
exsultatis laetitia, quod Venerabili Roberto Bellarmino beatorum caelitum
honores decrevimus; is enim, etsi Societatem Iesu, Sacrum Purpuratorum Patrum
Conlegium, demum Ecclesiam catholicam sanctitatis doctrinaeque splendore
inlustravit, tamen vester est et dici potest, cum Capuanam archidioecesim plures
annos sapienter studiosissimeque sit moderatus et mirifica omnium virtutum,
caritatis potissimum, ibidem exempla reliquerit. Quem si quidem vobis et
fidelibus vestris ad imitandum laeto exitu proposueritis, iam Campana regio,
quae est ubertate frugum fructuumque notissima, christianarum virtutum altrix
habebitur multo feracior. Quod denique, praeter alia, Nobis cupitis, ut
diutissime auctoque in dies robore Petri Sedem obtineamus Ecclesiaeque navigium
gubernemus, maximam habemus vobis gratiam, et caelestium munerum auspicem
paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, venerabiles fratres, et clero
populoque uniuscuiusque vestro apostolicam benedictionem amantissime in Domino
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX mensis Maii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 347-348
|