 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
Dolendum profecto*
AD EMUM P. D. BASILIUM S. R. E. EPISCOPUM VELITERNUM CARD.
POMPILJ,
VICE SACRA URBIS ANTISTITEM: DE SOLEMNIBUS SUPPLICATIONIBUS AD
SACERDOTALIS VOCATIONIS GRATIAM PLURIBUS IMPETRANDAM.
Venerabilis frater Noster, salutem et apostolicam benedictionem. —
Dolendum profecto est - quod plurimi Nobiscum una dolent sacrorum Antistites -
tam exiguum esse eorum numerum qui ad sacerdotale munus contendant: unde fit, ut
passim per Italiae dioeceses paroeciae satis multae suo sint curione miserrime
destitutae. Cuius quidem rei causas non est cur hic consideremus; quodsi haud
semel quae opportuniora ad experiendum remedia viderentur decessores Nostri
significarunt, huic tamen incommodo sane gravissimo Ille unus plene
congruenterque mederi potest, qui pretioso suo animas redeunt sanguine iisque ad
aeternam beatitatem traducendi Ecclesiam dedit suae missionis heredem. Qui cum
suos docuisset quibus verbis Pater, qui est in caelis, orandus esset, non aliam
praeterea visus est discipulis, adeoque omnibus hominibus, commendare
precationem, nisi ut sacrorum copiam operariorum exposcerent: rogate ergo
dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Deo igitur benignissimo
instandum: qua in re ut ceteris dioecesibus sit Alma haec Urbs exemplo, quae
ipso Iesu Christi Vicario feliciter pastore proprio suo utitur, volumus,
venerabilis frater Noster, ut stato certo quodam huius mensis iunii die, qui sit
idem unoquoque in futurum anno hanc ad rem destinatus, in omnibus Urbanis tempus
sollemnes supplicationes habeantur ad divinae vocationis gratiam a Sacratissimo
Corde Iesu, animarum amantissimo, quam plurimis impetrandam. Eiusmodi autem
exemplum confidimus Episcopos omnes, Italiae potissimum, sic imitari, ut in sua
quisque dioecesi idem statuant agendum quod Romae opportune fieri cognoverint;
immo non tam confidimus quam certum habemus, cum ita ii sint Nobiscum coniuncti
eoque animarum salutis studio flagrent, ut dubitare non liceat quin, te,
venerabilis frater Noster, praeeunte, optata Nostra explere velint ac properent.
Quae ut laetus consequatur exitus, quem, ceteroqui, Christus Iesus vel ipsa
adhortatione ad precandum pollicitus esse videatur, efficiat quoque apostolica
benedictio, quam tibi, venerabilis frater Noster, et clero populoque Urbis
universo, paternae benevolentiae Nostrae testem, peramanter in Domino
impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Iunii, in festo
Sacratissimo Cordis Iesu, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 348-349
|