 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
BELLUM POST*
AD EMUM P. D. GUSTAVUM FRIDERICUM TIT. S. MARCI S. R. E.
PRESB.
CARD. PIFFL, ARCHIEPISCOPUM VINDOBONENSEM, CETEROSQUE AUSTRIAE
ORDINARIOS: DE CONVENTU REI CATHOLICAE PROVEHENDAE
VINDOBONAE FUTURO.
Dilecte fili Noster, venerabiles fratres, salutem et apostolicam
benedictionem. — Bellum post hominum memoriam longe omnium teterrimum ii
apud vos consecuti sunt eventus, ut hinc catholici ahquamdiu haeserint quo pacto
tot tamque novis malis mederentur, inde Ecclesiae adversam asperrima rerum
condicione usi sint ut religionem de pristino honore statuque per iniuriam
deiicerent. Quod quidem si per universam rempublicam passim contingit, at
Vindobonae potissimum fit in ipsa urbe principe, quam sectae quasi quoddam
actionis suae centrum delegerunt, unde Ecclesiam Dei, veluti instructa in omnes
partes acie, commodius adorirentur. Infesti igitur ii homines fidem e civium
animis per falsas doctrinas convellere nituntur acerrime, eosque cogunt, qua
nimia valent rerum potentia, ab Ecclesia deficere; et non aliud profecto
propositum persequuntur cum socialisticam luem institutis omnibus, praecipueque
scholis, aspergunt. Neque minus periculi fidelibus vestris heterodoxi,
praesertim ex America, facessunt, qui cum imperitos simplicesque animos callide
subtihterque decipiant, tum afflictis populi fortunis abutuntur ut eundem
pecunia corrumpant. Quibus sane in propulsandis incommodis nec utriusque cleri
studium atque operam usque adhuc desiderastis nec hodie desideratis; at vero ea
est sacerdotum apud vos penuria, ut necessitati iam prorsus impares exsistant.
Hac equidem tanta miseriarum mole vehementer angimur et pro ea, quam gerimus
erga universos, paternitate et pro Nostra erga gentem vestram benevolentia, eam
nempe gentem, quae fuit perpetuo catholicae doctrinae retinentissima; dolemus
enim, eandem, praeterquam quod omnem amisit ex recentioribus casibus
prosperitatem, in eo hodie versari discrimine, ut multo pretiosiorem avitae
fidei thesaurum amittat. Itaque carissimos Nobis ex Austria filios appellamus
obtestamurque, ut attente considerent, quale sit sibi obventurum - idque multo
maius quam antehac acceperint- detrimentum, si nefariis eiusmodi sectarum
artibus se ad defectionem trahi abripique patiantur. Est autem cur operarios
vestros, hanc nacti opportunitatem, omnibus laudibus cumulemus, quos pro fidei
suae tuitione omni studio certare accepimus. Pergant iidem volumus in praenobili
incepto, habeantque sibi persuasum, non modo Christum Iesum ipsis adesse
praesentissimum eiusque in terris Vicarium bene precari, sed etiam, qualiacumque
imminent, pugnae tam sanctae exitum, si fortiter constanterque egerint,
ancipitem esse non posse; licet enim ad tempus superari queant, victores tamen e
certamine tandem aliquando discessuri sunt. Res quidem agitur, dilecte fili
Noster, venerabiles fratres, admodum laboriosa, ostium enim vobis apertum est
magnum et evidens et adversarii multi; eademque hac etiam de causa fortasse
difficilior, quod plerosque non sinit tranquillo paratoque ad agendum animo
vivere gravior annonae in republica ista caritas, atque in agendo perturbat ipsa
insolita apud vos eius acerbitas varietasque belli quod religioni catholicae
infertur. Iamvero putamus atque etiam confidimus, stabiliendis in fide
acuendisque ad defensionem animis maxime esse profuturum Conventum, quem
catholici ex Austria a die duodetricesimo huius mensis ad primum mensis iulii
Vindobonae habebunt. Cuius quidem Conventus una cum nuncio allatus est quoque ad
Nos libellus, in quo vidimus perlibenter, quo per eos dies ordine coetus sacris
variabuntur supplicationibus cum divini verbi praedicatione coniunctis et
quaenam sint rerum disceptandarum capita. Gravissima ea quidem et ad condicionem
catholici apud vos nominis accommodatissima. Acturi enim estis de iis omnibus,
quae aut servari integra aut melius ordinari vestra interest quam maxime, ut de
iuventute instituenda, de scholis, de familia, de actione catholica, de re
oeconomica et sociali quam vocant, de diariis et de ephemeridibus librisque in
vulgus edendis; praetereaque videbitis quomodo catholici rem publicam tractare
et caritatis sacrarumque Missionum opera provehere debeant. At primum omnium eo
spectandum est - quod cupimus vehementer - ut ex his coetibus talis exsistat
animorum consensio, talis ad agendum conspiratio, quae efficiat ut magnos pariat
ac mansuros actio apud vos catholica fructus. Sapientiae quidem prudentiaeque
vestrae, dilecte fili Noster, venerabiles fratres, permittimus, ut, rebus mature
perpensis, eiusmodi actionem congruentius tempori necessitatique ordinetis; qua
in re non dubitamus, quin consiliis iussisque vestris fideles sint miro ammorum
ardore obsecuturi. Nobis ceteroqui videtur, non tam laicorum sodalitates condi
erigique novas oportere, quam confirmari veteres et perfici et ita inter se
copulari ut in unum aliquid coalescant omnes, omniumque actio in unum contendat,
eo per vos dirigenda quo eam dirigi opportunius putaveritis. Nostra haec igitur
optata volumus cum iis, qui Vindobonam coiverint, communicetis, eosque Nostris
verbis hortemini, ut, humano sensu personarumque acceptione posthabitis, nihil
sibi aliud proponant quam Dei gloriam aeternamque civium suorum salutem, quae
sine concordi omnium studiosa voluntate efficienter promoveri nequeat. Proximo
interea Conventui copiosam caelestium luminum donorumque effusionem precamur;
quorum auspicem paternaeque caritatis Nostrae testem, vobis, dilecte fili
Noster, venerabiles fratres, iisque omnibus qui aderunt, apostolicam
benedictionem amantissime in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die X mensis Iunii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 349-351
|