 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
QUAM, ANTE*
AD EMUM P. D. DESIDERATUM TIT. S. PETRI AD VINCULA S. R. E.
PRESB.
CARD. MERCIER, ARCHIEPISCOPUM MECHLINIENSEM, CETEROSQUE BELGARUM
EPISCOPOS: COMMUNIBUS RESPONDENS OPPICIOSIS LITTERIS.
Dilecte fili Noster, venerabiles fratres, salutem et apostolicam
benedictionem. — Quam, ante mensem, communiter ad Nos dedistis epistulam,
periucunda ea Nobis accidit cum ob singularem, quam redolebat, pietatem erga Nos
vestram, tum ob multa ac praeclara quae de variis argumentis significabatis.
Placet propterea testimonium illud observantiae vestrae publico rependere grati
animi Nostri testimonio, nullamque earum rerum praeterire, quas tanto pastoralis
animi ardore ad Nos attulistis. Vocari divinitus istic ad sacerdotium
adulescentes bene multos non sine magna delectatione comperimus; quod autem
plerique eorum huc spectent, ut vel iuventuti rite instituendae suo tempore se
devoveant vel sacra Christi legatione in dissitis infidelium regionibus
fungantur, non est profecto cur mutuatis ne procuratio apud vos animarum ob
curionum penuriam aliquando depereat. Dei enim providentiae est, ut vosmet ipsi
facitis, perpetuo confidendum, quae minime iis de causis patiatur sacros suae
quemque dioecesi deesse operarios. Quibus in excolendis, scribitis, velle vos,
quoad fieri poterit, ea exsequi quae de Seminariis deque ratione sacras tradendi
disciplinas monuimus, neque minus curaturos assidue, ut ad duas priores, quas
dedimus, Encyclicas Litteras populus unicuique vestrum creditus conformetur. Et
recte quidem: quid enim Ecclesiae, adeoque ipsius civitatis, magis ad
prosperitatem intersit, quam ut, remotis praesentium maiorum causis restitutaque
inter gentes pace et tranquillitate ordinis, homines per evangelicum ministerium
actionemque catholicam ad Deum revocentur, et, Salesio facilioris disciplinae
magistro, ad assequendam vitae sanctimoniam contendant? Itaque confidimus verba
per vos Nostra sic in Belgarum insidere animis, ut exploratissimam eorum
voluntatem ad procurandam societatis humanae emendationem acrius ineendant. Sed
alia, quae pressius propiusque ad vos pertinent, grato quidem animo
commemoratis: ea dicimus, quae, proximi decessoris vestigiis insistentes,
Litteris Nostris Quae tu, die XVI mensis novembris superiore anno datis,
adhibuimus benigne monita, cum Acta et Decreta Concilii Provincialis
Mechliniensis quarti ad vos, legitime recognita, mitteremus. Ex ipsa sane
communi epistula vestra luce clarius apparet, vos, ut Episcopos unius eiusdemque
provinciae ecclesiasticae in primis decet « fraterno amore inter vos cohaerere »
atque idem sentire « nullo discrimine nec generis nec linguae». Neque minus
concorditer profitemini, curaturos vos diligenter, ut sacrorum alumni et clerus
ad supernaturale vitae institutum, quemadmodum hortabamur, fingantur atque
assuescant, seduloque caveant quicquid dissensiones et discidia inter cives
commovere queat, ut controversias illas de rebus politicis deque linguae et
generis varietate. In quo cum videamus vos Nobiscum uno animo consentire, hac in
re diutius morari non attinet. Quod reliquum est, iterum vobis spem bonam, qua
nitimur, aperimus, fore ut, deprecatrice Beata Virgine, quam suavissimo
gratiarum omnium Mediatricis titulo in dioecesibus vestris, Apostolicae Sedis
concessu, ven eramini et colitis, religionis studium morumque integritas apud
carissimos Nobis Belgicae filios florere ac vigere pergat.
Quod ut facilius e communibus optatis contingat, caelestium munerum auspicem
paternaeque benevolentiae Nostrae testem, vobis, dilecte fili Noster,
venerabiles fratres, et clero populoque uniuscuiusque vestro apostolicam
benedictionem peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die X mensis Iunii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 351-352
|