 |
PIUS
PP. XI
EPISTULA
CETERIORES NOS*
AD R. P. D. PAULUM JACUZIO,
ARCHIEPISCOPUM SURRENTINUM: QUINQUAGESIMO EXEUNTE ANNO EX QUO ARCHIDIOECESIS
PUBLICE
CORDI SACRATISSIMO IESU CONSECRATA EST.
Venerabilis frater, salutem et apostolicam benedictionem. — Certiores
Nos nuper fecisti, cum sit vobis proximo mense iulio dies ille commemorandus,
quo, abbine quinquaginta annos, archidioecesis ista divino Cordi Iesu sollemni
ritu consecrata est, in civitate honoris tui sede, a die quinto ad octavum
eiusdem mensis, Conventum habitum iri eorum e clero populoque tuo, qui in piam
Sodalitatem ab Apostolatu Precum adsciti legitime sunt; proptereaque a Nobis
demisse postulabas, ut Conventui isti bene apostolica auctoritate diceremus, quo
feliciorem haberet exitum, cum magno popularis pietatis incremento. Nihil
profecto Nobis antiquius esse queat, quam ut eiusmodi commemoratione filiorum
tuorum animi vehementius ad Sacratissimum Cor Iesu redamandum excitentur, qui
homines infinita est caritate complexus eosque plerumque beneficiorum suorum
experitur immemores. Ut igitur, qui coetibus et supphcationibus istic in
quatriduum habendis intererunt, ii renovato spiritu e Conventu discedant
flammamque caritatis inde conceptam proximis iniiciant suis, apostolica efficiat
benedictio, quam tibi, venerabilis frater, iisque, quos memoravimus, universis,
paternae benevolentiae Nostrae testem, peramanter impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XI mensis Iunii, anno MDCCCCXXIII,
Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, p. 353
|