 |
PIUS PP. XI
EPISTULA
LAETO IUCUNDOQUE*
AD E.MOS PP. DD. ALEXANDRUM TIT. S.
AUGUSTINI S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM KAKOWSKI ARCHIEPISCOPUM VARSAVIENSEM,
AUGUSTUM TIT. S. MARIAE DE PACE S. R. E. PRESBYTERUM CARDINALEM HLOND,
ARCHIEPISCOPUM GNESNENSEM ET POSNANIENSEM; DE STUDIORUM HEBDOMADA AD UNIONEM CHRISTIANORUM DISSIDENTIUM RESTAURANDAM.
Dilecti filii nostri
salutem et apostolicam benedictionem. — Laeto iucundoque animo audivimus
sollertes Poloniae Episcopos, una vobiscum nuper congregatos, concorditer
decrevisse, ut sollemnis istic hebdomada ad restaurandam, christianorum
dissidentium cum Petri Cathedra coniunctionem proxime celebretur. Omnia equidem
consilia et studia, quae in istam causam a bonis conferentur, id praesertim
efficient, ut hinc fideles Poloniae clarius intimiusque intellegant se peculiari
officio obstringi ad promovendam, pro cuiusque viribus, quam plurimorum
fratrum reconciliationem, illinc fratres ipsi deerrantes persentiant quanto
studio a catholicis viris eorum ad unum ovile reditus exoptetur, quantoque ipsi
cumulentur gaudio si ad benignam Matrem revertantur Ecclesiam, quae semper eos
diligit, semperque pro eis Deum precatur. Haec autem studia, hae piae ad Deum
supplicationes eo magis vertente anno impense instanterque peragentur, quod per
saecularia sollemnia sacrumque Iubilaeum recoletur, cum magnifico Redemptoris
opere, ipsa ab eo condita super firmissimum Petri fundamentum Ecclesia, quae,
tamquam mysticum Christi corpus, praemonente sancto Paulo, divisa exstare non
potest. Nos igitur supplicibus vobiscum precationibus Deo adhibitis, omnia
optata inceptaque vestra ad conciliationem fratrum fovendam paternis votis
ominibusque prosequimuri atque novum praeterea Nostrae erga orientales filios
sollicitudinis documentum exhibere cupientes, adiectam heic pecuniam vobis
mittendam curamus, ut profugis ex Oriente in egestate constitutis, cuiuscumque
sunt nationis aut confessionis, auxilio veniatis, dolentes vero quod amplius in
praesenti ob rerum angustias praestare nequimus. Ceterum minime dubitamus, quin
et Episcopi et boni isti fideles, pro sua quisque facultate, adiu vandis fratribus reliqua, quae necessaria sint, adiumenta pia liberalitate adferre velint.
Scimus profecto in quanto rei oeconomicae discrimine, quo totua afficitur
mundus, ipsi Poloni versentur, neque minime ignoramus plures ex eis gravissimis
angustiis premi et nonnullos fortasse ad extremam usque indigentiam, pariter ac
profugos orientales, redactos esse; attamen scimus quoque caritatem adeo esse
sollicitam, ut, augescemibus necessitatibus, ipsa magia augeatur, et adeo
sollertem ac liberalem, ut pauperi quoque desiderium ac modum pauperiorem
fratrem adiuvandi inspirare valeat. Hisce votis studiisque Nostris, dum filios,
a paterna domo avulsos, vehementer hortamur, ut quam primum in Ecclesiae sinu
pacem et salutem requirant, Deum omnipotentem, qui mentes et corda hominum
gratia sua efficaciter permovet, instantissime deprecamur, ut laetus affulgeat
dies, quo christianae fidei cultorum unitas et concordia perficiatur. Huius
interea salutaris conciliationis auspicem, peculiarisque Nostrae caritatis
testem, apostolicam benedictionem vobis, dilecti filii Nostri, ceterisque
Poloniae Episcopis, cunctisque fidelibus praesertim iis, qui studiis laboribusque proximae sollemnis hebdomadae quacumque ratione favebunt, peramanter in
Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die VI mensis Ianuarii, in Epiphania
Domini, anno MDCCCCXXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.
PIUS PP. XI
A.A.S., vol. XXV (1933), n. 1, pp. 23-24
© Copyright 1933 -
Libreria Editrice Vaticana
|