 |
PIUS PP. XI
MOTU PROPRIO
ROMANI PONTIFICIS*
GRATIAE ET PRIVILEGIA CLERICIS
CONCLAVISTIS CONCESSA
Romani Pontificis providentiae convenit, ut eos paternae caritatis
significationibus primos prosequatur, quos et Sibi devinctos et officii
retinentissimos, in ipso ineundo supremi apostolatus munere, cognoverit. Aequum
igitur censemus, clericos Conclavistas infra scriptos, ceterosque ecclesiasticos
viros, pariter infra nominandos, qui in Conclavi, in quo ad Petri Cathedram
evecti sumus, vel Nobis et VV. FF. NN. S. R. E. Cardinalibus uti familiares
adstiterunt vel demandata sibi munia sollerter obierunt, peculiaribus gratiis ac
privilegiis augere. Itaque Motu proprio et certa scientia haec quae sequuntur
decernimus.
I. Clerici Conclavistae, qui secuti sunt S. R. E. Cardinales in Urbe degentes
aut dioecesibus Italiae regendis praepositos, gratias, provisiones aut commendas
quorumvis beneficiorum, si quae forte sibi conferantur, itemque Litteras
Apostolicas de iis conficiendas, gratuito, at semel tantum, habeant.
II. Clericis Conclavistis S. R. E. Cardinalium, qui dioeceses extra Italiam
moderantur, oratorii privati ius esto, ea tamen lege, ut Ordinarius oratorium
ante visitaverit ac probari! Quo ipso iure, eadem condicione servata, ceteris
Conclavistis tum frui liceat, cum infirma sunt valetudine.
III. Idem esto privilegium iis qui comitati sunt S. R. E. Presbyteros
Cardinales Gulielmum 0'Connell Archiepiscopum Bostoniensem, Ludovicum Nazarium
Bégin Archiepiscopum Quebecensem et Bionysium Dougherty Archiepiscopum
Philadelphiensem, quamvis hi post electionem Nostram advenerint ; modo tamen iis
ne desint cetera quae in Conclavistis requiruntur.
IV. Gratis prorsus dentur Apostolicae de his privilegiis ac iuribus Litterae.
V. Quoniam vero clericis Conclavistis, qui adfuerunt S. R..E. Cardinalibus in
Urbe commorantibus aut dioeceses Italiae regentibus, pro Apostolicae Sedis
tenuitate non licet Nobis, quod decessores Nostri consueverunt, perpetuas
constituere pensiones, iisdem, ut in hoc etiam genere aliqua voluntatis Nostrae
significatio ne desit, trecentas libellas singulis, semel tantum, attribuimus.
Non obstantibus Constitutionibus, Ordinationibus Apostolicis, aliisque licet
speciali et individua mentione dignis; quibus omnibus et singulis, etiamsi de
illis specialis et individua habenda mentio, eorumque tenores inserendi forent,
illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse
Motu proprio derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque, cum clausulis
opportunis.
Fiat motu proprio: A.
Et cum absolutione a censuris ad effectum etc. Et cum declaratione quod
reliqua privilegia et indulta contenta in similibus Motus proprii schedulis a
nonnullis Romanis Pontificibus praedecessoribus Nostris favore Conclavistarum
alias editis, ob hodiernas rerum ac temporum circumstantias, pro nunc in
suspenso remaneant. Et quod praesentis Nostri Motus proprii schedulae signatura
sufficiat et ubique fidem faciat in iudicio et extra illud, quibuslibet
contrariis non obstantibus ; et quod praemissorum omnium et singulorum maior et
verior specificatio et expressio fieri possit in Litteris, si videbitur,
expediendis, in quibus singulorum Conclavistarum nomina et cognomina exprimi et
describi, seu pro expressis et descriptis haberi possint, inter quos Sacrista et
Magistri Caeremoniarum Cappellae Nostrae, nec non Secretarius Collegii eorumdem
Cardinalium. Volumus autem quod Litterarum super praesentibus conficiendarum ac
etiam praesentis Nostri Motus proprii transumptis impressis ac manu alicuius
personae in ecclesiastica dignitate constitutae subscriptis et sigillo munitis,
eadem fides, tam in iudicio quam extra illud adhibeatur, quae originalibus
Litteris vel praesenti Motui proprio originali adhiberetur, si forent exhibitae
vel ostensae, aut exhibitus vel ostensus foret. - Fiat : A.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XII mensis martii anno MDCCCCXXII,
Pontificatus Nostri primo.
PIUS PP. XI
INDEX CLERICORUM CONCLAVISTARUM
ALOISIUS SINCERO, Adsessor S. Congr. Consistorialis, Sacri Collegii
Secretarius.
AUGUSTINUS ZAMPINI, ex Ordine Eremitarum S. Augustini, Episcopus tit.
Porphyrien., Sacrarii Apostolici Praefectus.
CAROLUS RESPIGHI, Praefectus Caeremoniarum Apostolicarum.
IOSEPH TANI, Magistri Caeremoniarum.
IOANNES BAPTISTA MENGHINI, Magistri Caeremoniarum.
ALOISIUS CAPOTOSTI, Magistri Caeremoniarum.
MARCUS MARTINI, Magistri Caeremoniarum.
CAROLUS GROSSO, Magistri Caeremoniarum.
HENRICUS DANTE, Magistri Caeremoniarum.
CAROLUS CONFALONIERI, Presbyter; conclavista NOSTER, dum Cardinalatus honore
fungebamur.
HUMBERTUS BERTINI, Presbyter: VINCENTII, Episcopi Ostiensis et Praenestini,
Card. VANNUTELLI.
IOSEPH TONDINI, Presbyter: CAIETANI, Episcopi Sabinen., Card. DE LAI.
PETRUS RAVELLI, Presbyter: ANTONII, Episcopi Portuensis et Sanctae Rufinae,
Card. VICO.
IOSEPH MENGHINI, Presbyter: IANUARII, Episcopi Albani, Card. GRANITO
PIGNATELLI DI BELMONTE.
IOSEPH CANDIDORI, Presbyter: BASILII, Episcopi Veliterni, Card. POMPILJ.
PETRUS BORGIA, Presbyter: IOANNIS, Episcopi Tusculani, Card. CAGLIERO.
IOANNES WARD, Presbyter: MICHAELIS, Tit. Sanctae Mariae de Pace, Card. LOGUE.
ALFIUS D'AGATA, Presbyter: IOSEPHI, Tit. SS. Ioannis et Pauli, Card.
FRANCICA-NAVA DI BONTIFÉ.
ADULPHUS BARBERIS, Presbyter: AUGUSTINI, Tit. Sanctae Mariae in Viae, Card.
RICHELMY.
SILVINUS TOMBA, Presbyter: BARTHOLOMAEI, Tit. S. Bartholomaei in Insula,
Card. BACILIERI.
ALOISIUS CENTOZ, Presbyter: RAPHAĔLIS,
Tit. S. Praxedis, Card. MERRY DEL VAL.
VINCENTIUS DI LORENZO, Presbyter: OCTAVII, Tit. S. Laurentii in Damaso, Card.
CAGIANO DE AZEVEDO.
ARTHURUS CONELLI, Presbyter: PETRI, Tit. S. Chrysogoni, Card. MAFFI.
HECTOR BARANZINI, Presbyter: ALEXANDRI, Tit. SS. Andreae et Gregorii ad divum
Scauri, Card. LUALDI.
AUGUSTUS SORDET, Presbyter: DESIDERATI, Tit. S. Petri ad Vincula,
Card. MERCIER.
ARTHURUS GERVASI, Presbyter: PETRI, Tit. S. Laurentii in Lucina, Card.
GASPARRI, S. R. E. Camerarii.
HERNESTUS CAMUS, Presbyter: LUDOVICI HENRICI, Tit. S. Mariae Novae, Card.
LUÇON.
AUGUSTUS GIRARDINI, Presbyter: PAULINI PETRI, Tit. S. Honuphrii in monte
Ianiculo, Card. ANDRIEU.
IOANNES BARROS, Presbyter: ANTONII, Tit. SS. Marcellini et Petri, Card.
MENDES BELLO.
ARTHURUS JACKMANN, Presbyter: FRANCISCI, Tit. S. Pudentianae, Card. BOURNE.
RICHARDUS HABERLIN, Presbyter: GUILELMI, Tit. S. Clementis, Card. 0'CONNELL.
PHILIPPUS LANGDON, Presbyter: GUILELMI, Tit. S. Crucis in Hierusalem, Card.
VAN ROSSUM.
IULIUS LABERGE, Presbyter: NAZARII LUDOVICI, Tit. SS. Vitalis, Gervasii et
Protasii, Card. BÉGIN.
SOLDANUS MESLINI, Presbyter: IOANNIS, Tit. Sancti Eusebii, Card. CSERNOCH.
IOANNES GARTNER, Presbyter: GUSTAVI FRIDERICl, Tit. S. Marci, Card. PIFFL.
CAESAR CORTINI, Presbyter: ALFONSI, Tit. S. Mariae Angelorum in Thermis,
Card. MISTRANGELO.
HERMANNUS BONAZZI, Presbyter: ANDREAE, Tit. SS. Cosmae et Damiani, Card.
FRÜHWÍRTH.
ARCHANGELUS MATTERÀ, Presbyter: RAPHAELIS, Tit. S. Hieronymi Illyricorum,
Card. SCAPINELLI DI LÉGUIGNO.
HUGO CAMOZZO, Presbyter: PETRI, Tit. SS. XII Apostolorum, Card. LA FONTAINE.
AMBROSIUS GIANNI, Presbyter: VICTORII AMADAEI, Tit. S. Priscae, Card. RANUZZI
DE BIANCHI.
FORTUNATUS RASPANTI, Presbyter: DONATI, Tit. S. Silvestri in Capite, Card.
SBARRETTI.
CAROLUS DE LA BARRE, Presbyter: LUDOVICI HERNESTI, Tit. S. Mariae in Aquiro,
Card. DUBOIS.
SEBASTIANUS TARTAGLIA, Presbyter: THOMAE PII, Tit. SS. Quirici et Iulittae,
Card. BOGGIANI.
THEODORICUS DE ANGELIS, Presbyter: ALEXIÏ, Tit. S. Callisti, Card. ASCALESI.
ANTONIUS RONCHE, Presbyter: ALOISII IOSEPHI, Tit. Ssmae Trinitatis in monte
Pincio, Card. MAURI N.
PAULUS KRAUSE, Presbyter: ADULPHI, Tit. S. Agnetis extra moenia, Card.
BERTRAM.
ODDO ZANGOLINI, Presbyter: AUGUSTI, Tit. S. Caeciliae, Card. SILJ.
MICHAËL MONJE, Presbyter: IOANNIS, Tit.
S. Mariae de Populo, Card. SOLDEVILA Y ROMERO.
ALBERTUS VUILLERMOZ, Presbyter: THEODORI, Tit. S. Mariae supra Minervam,
Card. VALERE DI BONZO.
ALEXANDER FAJECSKI, Presbyter: ALEXANDRI, Tit. S. Augustini, Card. KAKOWSKI.
THADDAEUS ZAKRZEWSKI, Presbyter : EDMUNDI, Tit. S. Ioannis ante portam
Latinam, Card. DALBOR.
FRANCISCUS VAGNI, Presbyter: FRANCISCI, Tit. S. Marcelli, Card. RAGONESI.
FRANCISCUS MÜLLER, Presbyter: MICHAELIS, Tit. S. Anastasiae, Card. DE
FAULHABER.
IOSEPH WHITAKER, Presbyter: DIONYSII, Tit. SS. Nerei et Achillei, Card.
DOUGHERTY.
IOSEPH SANZ, Presbyter: IOANNIS, Tit. S. Mariae de Aracoeli, Card. BENLLOCH Y
VIVO.
MAXIMUS ALBAGÉS, Presbyter: FRANCISCI ASSIS., Tit. S. Sabinae, Card. VIDAL Y
BARRAQÜER.
HEMERICUS DAVID, Presbyter: CAROLI IOSEPHI, Tit. SS. Quatuor Coronatorum,
Card. SCHULTE.
FERDINANDUS CENTO, Presbyter: IOANNIS, Tit. S. Mariae trans Tyberim, Card.
TACCI.
PORPHYRIUS CORDEIRO, Presbyter: CAIETANI, Diaconi S. Agathae, Card. BISLETÍ.
GREGORIUS AGUILAR, Presbyter: LUDOVICI, Diac. S. Mariae in Via Lata, Card.
BILLOT.
NATHANAËL BOATTINI, Presbyter: MICHAËLIS,
Diac. S. Eustachii, Card. LEGA.
IOSEPH DREHMANNS, Presbyter: AIDANI, Diac. S. Mariae in Porticu, Card.
GASQUET.
IOANNES POLI, Presbyter: NICOLAI, Diac. S. Mariae in Domnica, Card. MARINI.
PETRUS CATALDI, Presbyter: ORESTIS, Diac. S. Mariae in Cosmedin, Card.
GIORGI.
ANTONIUS BARRECA, Presbyter: CAMILLI, Diac. S. Mariae Scalaris, Card.
LAURENTI.
Fr. AUGUSTINUS RUELLI, ex Ordine Eremitarum Sancti Augustini, Subsacrista.
*A.A.S., vol. XIV (1922), n. 7, pp. 177-182
|