 |
PIUS PP. XI
MOTU PROPRIO
AD MUSICAE SACRAE*
DE URBANA MUSICAE SACRAE ALTIORE
SCHOLA PONTIFICIA CONSTABILIENDA
Ad musicae sacrae restitutionem, secundum Pii X fel.
rec. decessoris Nostri praescripta, itemque statuta in Codice Iuris Canonici ad
can. 1264 § I, certo efficaciterque diffundendam nulla est dubitatio quin hoc
maxime valeat, peritissimos vel cantus Gregoriani vel organi pulsandi vel sacros
modos faciendi magistros bene multos informare et fėngere. Hanc ob causam Piano
illo Mota Proprio die xxn Novembris an. MCMIII edito valde contendebatur, ut
ubicumque iam adessent altiores musicorum sacrorum scholae, illae alerentur omni
ope atque adiuvarentur, ubi vero deessent, ibi daretur opera ut quamprimum
exsisterent. Nimium, enim interesse aiebat Pontifex, ut ipsa Ecclesia suos et
praecentores et Organarios et cantores ad germana artis sacrae
principia instituendos curaret. Etenim iam diu experiendo cognitum est, quae in
publicis academiis tradi solet scientia musicorum, e a m quidem ad id quod
Ecclesia quaerit, minime sufficere, atque ad cantum Gregorianum) quod attinet,
omnino esse imparem.
Itaque Motu Proprio illo promulgato, feliciter factum est
ut veteres non solum huius generis scholae revirescerent, sed novae etiam apud
plures nationes orirentur. In primis vero Societas Italica Caeciliana, votis
percupiens obsecundare Pontificis, cum persuasum haberet Institutum huiusmodi si
in Urbe, quod caput ac centrum est catholici nominis, conderetur, adiutrice et
patrona Sede Apostolica, brevi praeclaros esse allaturum fructus et Ecclesiae
Romanoque Pontificatui ornamento futurum, negotium dedit suo ipsius praesidi,
doctissimo viro eidemque musicae sacrae restatuendae studiosissimo - quem
ereptum dolemus - Angelo De Santi S. I. qui altiorem Scholam de musica sacra
Romae institueret. Id inceptum magna cum voluptate et approbatione Pius excepit,
utpote quod omnino temporibus requiri videretur. Res autem iam inde a principio
optime successit, tum ob magistrorum sollertiam, tum etiam ob numerum studiumque
alumnorum ex variis gentibus eorumque magna ex parte sacerdotum. Quare in exitu
primi anni idem Summus Pontifex datis die IV Novembris anno MCMXI litteris ad
Cardinalem Marianum Rampolla del Tindaro, qui eo tempore Societatis Caecilianae
patronus erat, eam Scholam expectationi votisque suis egregie respondisse
professus est, catholicorum hominum liberalitatem invocans, ut Apostolicae Sedi,
angustiis laboranti, suppeditarent, unde hanc ipsam Scholam urbanam constabilire
posset atque firmare. Anno dein MCMXIV, per litteras Cardinalis a negotiis
publicis eandem Scholam pontificiam appellavit, eique ratam esse iussit
facultatem iam factam publica et authentica conferendi diplomata idoneitatis,
prolytatus, magisterii in Cantu Gregoriano, itemque magisterii in sacrorum
confectione modorum et in organi modulatione.
Nec minorem huic Scholae
benignitatem Benedictus XV decessor Noster desideratissimus impertiit. Etenim
paucis post diebus quam Summum Pontificatum inierat, cum Cardinalem Caietanum
Bisleti Societatis Caecilianae simulque Scholae patronum, atque una Instituti
ipsius moderatores coram admisisset, illud testatus est hanc ipsam Scholam in
rebus carissimis quae tamquam hereditate a decessore Suo accepisset, se
numerare, ob eamque causam omnia rata habere, quae ille pro ea decrevisset,
eandemque se omnibus modis adiuturum. Animadvertens igitur incommoda angustaque
in sede Scholam constitisse, alio transferendam - quod ipsum Decessor cogitar at
- Benedictus curavit, eique in vetustis aedibus ad Sancti Apollinaris
amplissimam illam aulam Gregorianam diaetasque contiguas in usum attribuit. Neque hoc solum, sed multa alia deinceps, dum vixit, dedit ei
singularis benevolentiae suae documenta.
Quae cum ita sint, Nos quibus, aeque ac
decessoribus Nostris, haec Schola vehementer cordi est, eo consilio ut quae
incrementa persequitur, ea certius uberiusque possit assequi, primum omnium
approbantes et confirmantes quaecumque iidem decessores Nostri hac in causa
decreverunt, Motu proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine; haec
statuimus et sancimus:
I. - Urbana Schola altior de Musica Sacra eatenus
Pontificia esto ut Apostolicae Sedi proxime subiaceat.
II. - Scholae Patronus
esto unus e S. R. E. Cardinalibus, qui eam in sua dicione et potestate habeat.
III. - Praeses, ab Apostolica Sede ex alterutro Clero electus, Scholam
gubernabat. Attamen Academico Collegio licebit significare, quis huic muneri
praeficiendus videatur. In Scholae gubernatione doctores decuriales Praesidi
assideant, ex quibus omnibus constabit Collegium! Academicum, cuius erit cursum
studiorum dirigere disciplinaeque vigilare.
IV. - Doctores decuriales a
Cardinali Patrono, Consilii Academici rogatu, eligentur.
V. - Cardinali Patrono
una cum Praeside et decuria doctorum ius esto academicos gradus conferendi tum
Prolytatus, tum Doctoratus seu Magisterii in cantu Gregoriano, in sacris modis
conficiendis et in organo modulando iis candidatis, qui quidem periculum
doctrinae suae voce scriptoque feliciter obierint. Liceat tamen, doctrinae
periclitatione remissa, conferre Magisterii gradum vel ob titulos idoneos ex
quibus de candidati doctrina constare possit, vel honoris causa ob merita
prorsus singularia et illustria.
VI. - Scholae huius proprium esto et cantus
Gregoriani peritiam et sacros modos componendi artem propositis praesertim
magnis illis auctoribus polyphoniae qui saec. XVI floruerunt - et organi
modulandi studium provehere.
VII. - Quicquid Pii X Motu proprio de
Musica Sacra constitutum est, sanctissimae legis instar in omnibus huius Scholae
disciplinis observetur.
VIII. - Omnia Scholae institutionum genera cantus
Gregoriani studio, tamquam fundamento, nitantur. Quapropter nemo in alia quavis
disciplina aliquem academicum gradum poterit attingere, nisi qui in cantu
Gregoriano iam prolyta sit renuntiatus.
IX. - Clericis cuiusvis nationis eisque
ex utroque clero Schola pateat. Attamen laicos quoque liceat admittere.
X. -
Scholae rationibus administrandis consilium adsit, compositum, ex praeside
aliisque viris quatuor, quorum duo a Cardinali Patrono, duo a Collegio Academico
electi sint.
XI. - De Scholae et ordinatione studiorum et rerum administratione
deque honore unicuique doctorum decurialium habendo, proprias leges Cardinalis
Patronus condendas curabit.
Quaecumque vero his Litteris constituta sunt, ea Nos
rata et firma in perpetuum esse volumus et iubemus, contrariis non obstantibus
quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXII Novembris, in festo
S. Caeciliae Virginis Martyris, anno MCMXXII, Pontificatus Nostri primo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XIV (1922), n. 17, pp. 623-626
|