 |
PIUS PP. XI
MOTU PROPRIO
POST DATAM*
DE ORDINARIORUM FACULTATIBUS
QUINQUENNALIBUS
Post datam instructionem et statutam normam pro facult a t um
quinquennalium concessione, complures Episcopi, sive singulatim, sive
coniunctim, a Nobis enixe efflagitarunt, ne inolitus iam et vetustus mos
mutaretur has facultates obtinendi unico folio typis impresso et ab uno Officio
distribuendo. Gravamen enim esse sibi dicebant tot Officia adire, idque facere
non posse nisi ope procuratorum et non sine incommodis atque dispendiis. Quae
quidem omnia quum Nobis visa sint digna consideratione, ad gratificandum
Episcopis et ad faciliorem ipsis reddendam suarum Ecclesiarum administrationem,
praesentibus Litteris motu proprio et certa scientia statuimus et decernimus, ut
in posterum facultates quinquennales, intra limites praefinitos et sub formulis
exhibitis die 17 martii 1922, ab una Sacra Congregatione tribuantur, apud quam
omnes Episcopi, non obnoxii iurisdictioni sive Sacrae Congregationis de
Propaganda Fide, sive Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, relationes
suas dioecesanas deferre tenentur, hoc est a Sacra Congregatione Consistoriali.
Ministri autem Sacrae Congregationis Consistorialis, saltem ante initium
cuiuscumque quinquennii, a singulis S. Sedis Officiis requirent an in «
facultatibus quinquennalibus » aliqua mutatio perficienda sit, eamque in
formulis, quae distribuendae deinde erunt, adamussim introducent. Praesentibus
valituris, contrariis quibusvis, etiam peculiari mentione dignis, non
obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xx mensis aprilis anno
MCMXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 5, pp. 193-194
|