 |
PIUS PP. XI
MOTU PROPRIO
ORBEM CATHOLICUM*
DE CHRISTIANAE DOCTRINAE INSTITUTIONE
TOTO ORBE CATHOLICO ORDINANDA.
Orbem catholicum Encyclicis Litteris cum primum alloqueremur, omnium maiorum,
quibus humana societas laboraret, unum remedium admonuimus illud fore, si pax
Christi in regno Christi quaereretur: addidimusque huiusmodi regnum in terris
non aliter constabiliri, nisi Ecclesiae labore et industria, dantis operam
hominibus educandis. Id autem tum maxime facit Ecclesia, cum pro suorum
sapientia institutorum et legum pueris adultisque doctrinam religionis impertit.
Quapropter decessor Noster desideratissimus, Benedictus XV, per litteras a Sacra
Congregatione Concilii datas, sacrorum Antistites ex Italia interrogavit, num
variis de religiosa populi institutione praescriptionibus obtemperaretur; ad
quae illi interrogata, pro sua quisque diligentia et studio, responderunt. Iam
vero quod vigilantissimus Pontifex peropportune inchoaverat, Nos, hanc quoque
tamquam hereditatem ab ipso traditam volenti animo recipientes, omnino perficere
decrevimus. Eius rei gratia, atque etiam ut huius incepti beneficam virt u t em
ad cunctas gentes extendamus, placet admodum inire rationem, cum cogitationes ac
studia bonorum omnium ad causam saluti communi t am coniunctam revocandi, tum
praecipue sacrorum Pastorum toto orbe operam diligentiamque adiuvandi
roborandique in re, qua nihil sane pluris interesse potest, idque instituendo
apud Eomanam Curiam proprio quodam officio, quod dicitur, cuius ope Nos eam quam
huic tantae rei debemus summam vigilantiam et curam in Ecclesia universa,,
melius ac facilius praestare possimus.
Itaque, motu proprio ac de Apostolicae potestatis plenitudine, Nos
apud Sacram Congregationem Concilii peculiare Officium instituimus et per has
Litteras institutum declaramus, quo velut instrumento utatur Apostolica Sedes ad
urgendam toto orbe terrarum obtemperationem suis legibus de populo, christianae
doctrinae praeceptis erudiendo: cuius Officii sit universam in Ecclesia actionem
catechisticam moderari ac provehere.
Equidem confidimus salutares inde perceptum iri fructus, maxime si ad
Apostolicae Sedis auctoritatem ea prompta et alacris Episcoporum ceterique cleri
bonorumque laicorum, quam dare solent, opera, quod non dubitamus, accesserit.
Sed tamen sinant, quotquot sunt ex utroque sexu consociationes sodalitatesque
catholicorum, se a Nobis rogari, ut vel statas de catechismo conciones in sua
quaeque paroecia ipsae in exemplum frequentando, vel clero parochiali adiutores
ministrando, melius in dies de Ecclesia mereri velint in hoc quidem genere, quo
nullum homini catholico nec sanctius nec magis necessarium esse videatur.
Atque eo etiam vehementius rogamus devotas Deo ex utroque sexu familias, ut
non modo singulos singularum dioecesium suarum Antistites hac ipsa in re
adiuvent, sed etiam curent in suis collegiis alumnos gradatim sic catechismo
instruendos ut, cum plenius sapientiusque, quam solent, christianam doctrinam
perceperint, et suam fidem contra ea quae obiici vulgo consueverunt, possint
defendere et eandem aliis quam plurimis vel inculcare vel suadere nitantur.
Illud etiam magnopere cupimus in praecipuis quibusque sedibus religiosarum
sodalitatum quae iuventuti instituendae sunt deditae, ibi, praesidibus
ducibusque Episcopis, scholas aperiri delectis ex utroque t,exu adolescentibus,
qui accommodato studiorum curriculo formentur iidemque, facto periculo scientiae
suae, rite renuntientur habiles ad magisterium doctrinae christianae
historiaeque sacrae et ecclesiasticae obtinendum. Qui igitur quaeque religiosis
domibus praesunt, curae sibi habeant e suis sodalibus deligere quos vel eiusmodi
scholas velint celebrare vel pueris puellisque religionis praecepta tradere.
Episcoporum vero erit omnibus de religione scholis assidue advigilare;
itemque de opera in hoc genere posita deque rei exitu, maxime quod attinet ad
scholas, quas diximus, altiores et collegiorum, tertio quoque anno ad sacram
Congregationem Concilii accurate referre. Ita feliciter, speramus, fiet ut
maxima illa nationum catholicarum macula eluatur quae est divinae religionis
ignoratio, increbrescente late reditu sitientium animarum ad inexhaustos fontes
veritatis et gratiae, id est aquae salientis in vitam aeternam.
Quae autem his Litteris statuimus, ea semper valida et firma esse iubemus,
contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXIX iunii, in festo Principum
Apostolorum, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 327-329
|