![]() |
![]() |
|
|
PIUS PP. XI MOTU PROPRIO DECESSOR NOSTER* DE PONTIFICIORUM OPERUM MISSIONALIUM COORDINATIONE
Decessor Noster p. r. Benedictus XY in Encyclicis Litteris
Maximum illud, die XXX mensis Novembris anno MDCCCCXIX datis, ubi fusius
de variis rebus agebat quae ad exteras Missiones pertinent, ob magnas ipsarum
necessitates, bonos omnes enixe hortatus est ut, pro facultate, eisdem opem
ferrent, ac praeterea aiebat: « Quare illa praesertim quae in sacrarum Missionum
commodum sunt instituta adiuvari catholicorum liberalitate cupimus. Primum est
Opus quod appellatur a Propagatione Fidei
pluries iam a decessoribus Nostris dilaudatum: ex quo ut vel maior fructuum
optimorum ubertas exsistat in posterum, volumus sacrum Consilium christiano
nomini propagando diligentissime curet. Maxime enim ex eo copiae suppetant
oportet unde Missiones tum quae iam sunt conditae tum quae posthac condendae
erunt, sustententur: confidimus autem non permissurum catholicum orbem ut, cum
alii ad errores diffundendos abundent affluantque opibus, nostri, verum
disseminantes, cum inopia luctentur. Alterum quod etiam vehementer omnibus
commendamus est Sanctae Infantiae Opus, cuius est vigilare ut infidelium
parvulis decedentibus baptismus ministretur, idque eo est commendabilius, quia
pueri quoque nostri ipsum participare possunt... Nec vero praetermittendum est
Opus Sancti Petri, ut aiunt, quo educationi atque institutioni cleri
indigenae Missionum consulitur ». Nos vero in Encyclicis litteris
Rerum Ecclesiae, die XXVIII mensis Februarii anno MDCCCCXXVI datis,
ipsum quidem praeclarum Missionum argumentum tractavimus, utpote quae, pro
Apostolico munere, tantopere Nobis curae essent; ibique de Pontificiis Operibus,
quae diximus, disserentes, haec scribebamus: « . . . Operi a Fidei
Propagatione, aliorum quidem omnium, quae ad Sacras Missiones pertinent,
sane principi... ea christianus populus liberalitate subveniat oportet, quae
multiplicibus missionibus quae nunc sunt, quaeque iis deinceps accedent,
necessitatibus omnino respondeat...Operi autem a Fidei Propagatione principi duo
alia adiuncta sunt... quae cum Apostolica Sedes fecerit sua, christifideles prae
ceteris Operibus, quae peculiare aliquid sibi propositum habent, conrogata
collatave stipe adiuvent ac sospitent alterum scilicet a Sancta Infantia,
alterum a Petro Apostolo nuncupatum. Illius est... pueros nostros asciscere, qui
peculium suum reponere assuescant praesertim infidelium infantibus, ubicumque
eos proiici vel necari contingit, redimendis catholiceque educandis; huius nvero
et precibus et collecta pecunia efficere, ut delectos indigenas in Seminariis
rite excoli et ad sacros Ordines evehi liceat, quo ipsorum tribules facilius,
successu temporis, ad Christum traducantur vel in fide confirmentur... Utrumque
sane opus, quod recte subsidiarium operis principis appellari solet, ut
Episcoporum sollertiae fel. rec. decessor Noster Benedictus XV... commendavit,
ita Nos commendare non desinimus... » Saepenumero equidem verbis scriptisque, occasione data, de Pontificiis his Operibus Missionalibus egimus, bonos omnes vehementer hortando ut eisdem subvenirent. Ac libet hic Nobis publice profiteri plurimos sane fuisse Episcopos hominesque ex utroque clero ac populo qui, ad missionaria haec studia excitanda, actuosissimam Nobis navarunt operam; de quo apostolatus ardore cum magna Deo grates solvamus, tum eos omnes debita ornamus laude qui tam largiter sollerterque hortamentis Communis Patris responderunt. Haec Nos considerantes, missionumque necessitates prae oculis habentes, opportunum esse ducimus, ad earundem incrementum, quasdam ferre normas ut Pontificia Opera Missionalia inter se coordinentur, quin vero in unum idemque coalescant; volumus enim ut unumquodque horum Operum sua iura suasque leges habeat, et iuxta proprium finem incrementa capiat. Ac fore confidimus ut eadem, hac ratione atque ordine constituta, eo caritatis spiritu fraternaque necessitudine succrescant, quibus inter se iungi oportet consociationes quae et Pontificio nomine gloriantur et propositum tam sanctum ac nobile communiter assequi contendunt. Itaque Motu proprio ac de certa scientia et matura deliberatione Nostra haec
exsequenda mandamus: I. Secretarius generalis Sacrae Congregationis de Propaganda Fide,
quemadmodum est Praeses generalis Pontificii Operis a Propagatione Fidei, ita
Praeses Generalis esto Pontificii Operis a Sancto Petro Apostolo pro
institutione cleri indigenae, sicut iam ab initio a Sacra Congregatione de
Propaganda Fide statutum fuerat. II. Secretarius generalis Pontificii Operis a Propagatione Fidei
Consiliarius semper sit in Consilio generali Pontificii Operis a Sancto Petro
Apostolo; itemque Secretarius generalis Pontificii Operis a Sancto Petro
Apostolo iure Consiliarius esto in Consilio generali Pontificii Operis a
Propagatione Fidei. III. Summum Consilium (seu Comitatus supremus) constituatur
Pontificiis Missionum Operibus regundis; quod quidem constabit Praeside Operum
Pontificalium pro Missionibus, Secretariis generalibus ipsorum Operum unoque
Consiliario singulorum Operum a Consilio eorundem electo. IV. Comitatui huiusmodi Praeses Pontificalium Operum pro Missionibus
praesideat; qui, prout res postulaverint, ipsum convocabit. V. Comitatus huius erit omnia providere ut unumquodque Opus ordinatim
fructuoseque propriam actionem explicare valeat, atque difficultates, si quae
inter diversa Opera obortae fuerint, componere. VI. In diversis nationibus Director Nationalis Operis a Propagatione Fidei
esto pariter Director Nationalis Operis a Sancto Petro Apostolo
(ubicumque idem exsistit). VII. Item in diversis nationibus Secretarius Nationalis Operis a
Propagatione Fidei iure Consiliarius esto in Consilio Operis a Sancto
Petro Apostolo; et Secretarius Operis a Sancto Petro Apostolo iure
Consiliarius esto Operis a Propagatione Fidei. VIII. In diversis nationibus Comitatus sit nationalis pro
Pontificiis Missionum Operibus, qui quidem constabit Directore Nationali
Pontificalium Operum pro Missionibus, quae sint in natione, Secretariis
nationalibus eorundem Operum, unoque Consiliario singulorum Operum a Consilio
nationali ipsorum Operum electo. IX. Comitatus huius, cui praeerit Director Nationalis Pontificalium Operum,
munus erit in unaquaque natione ea curare quae ad commune bonum pertinent
ipsorum Operum, intra Nationis limites exsistentium; itemque difficultates, quae
inter diversa Opera in natione exsistentia fortasse occurrerint, dirimere. X. Diversorum Pontificalium Operum pro Missionibus unum sit Commentarium
generale, atque unum in Nationibus singulis Commentarium nationale.
Ut autem a lectoribus nihil desideretur de operibus quae utcumque ad Missiones
pertinent, opportuna ac certa spatia reservabuntur pro Operibus a
Propagatione Fidei, a Sancto Petro Apostolo et a Sancta Infantia.
Aliae publicationes (praeter Commentaria quae diximus) fiant ob peculiares atque
non communes rationes, a Comitatu seu Generali seu Nationali probandas.
Commentarium generale praeviae Sacrae Congregationis de Propaganda Fide
censurae submittatur. Volumus ut in posterum - quod ceteroqui vel olim fuit - Pontificia Opera
Missionalia Sacrae Congregationi de Propaganda Fide subsint, cuius quidem tam
magna ea sunt adiumenta. Munus igitur sit Sacrae huius Congregationis
praecipuam quandam curam de Pontificiis his Operibus habere diligenterque
eorundem progressui invigilare; de quo Nobis statis temporibus, vel quoties
peculiaris aliqua ratio id postulaverit, referatur. In tanto hoc studio atque sollicitudine, quibus Nos Pontificia Missionum
Opera provehere contendimus, agnoscat optimus quisque quantopere Nobis intersit
ut ea cotidie magis, ad tot animarum salutem, vigeant ac floreant, quamque grato
animo eos omnes prosequamur qui quoquo modo eadem iuvant; imprimisque sollertes
Episcopos eosque ex utroque clero homines, qui vel in Operum Consiliis vel
concionando alacriterque allaborando, Nobis dant operam in regno Christi per
terrarum orbem universum feliciter amplificando. Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris statuta sunt, ea omnia firma ac rata
esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die xxiv mensis Iunii, in festo Sancti
Ioannis Baptistae, anno MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo. PIUS PP. XI *A.A.S., vol. XXI (1929), n. 8, pp. 342-345
© Copyright 1929 - Libreria Editrice Vaticana
|
|