Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. XI

MOTU PROPRIO

IN MULTIS SOLACIIS*

DE PONTIFICIA ACADEMIA SCIENTIARUM

 

In multis solaciis, quibus Dei benignitas Pontificatus Nostri cursum prosecuta est, illud etiam adnumerare libet, Nos videlicet eorurn cernere potuisse non paucos, qui naturae secreta experiundo rimantur, mentium habitum propensionemque, ad religionem quod attinet, ita immutasse, ut animos alio iam intendisse videantur. Scientia, quae vera rerum cognitio sit, numquam christianae fidei veritatibus repugnat; immo etiam — ut qui scientiarum annales pervolutaverit, non fateri non poterit — quemadmodum Romani Pontifices unaque simul Ecclesia nullo non tempore doctorum hominum vestigationes, iis etiam in rebus quae experimentis cognoscuntur, provehendas curarunt, ita vicissim eiusmodi disciplinae ad tutandum caelestis veritatis thesaurum, eidem Ecclesiae creditum, viam munierunt. Quapropter, ut Vaticanum Concilium sollemniter docuit, «non solum fides et ratio inter se dissidere numquam possunt, sed opera quoque sibi mutuam ferunt, cum recta ratio fidei fundamenta demonstret, eiusque lamine illustrata rerum divinarum scientiam excolat; fides vero rationem ab erroribus liberet ac tueatur, eamque multiplici cognitione instruat» [1]. Utique, prop dolor, per pro¬xime revoluta tempora, eruditi homines interdum, qui paternam antea avitae religionis domum incoluerant, eam miserrime — quamvis reapse non addiscendae veritatis causa — «prodigi filii» instar deseruerunt; atque etiam, superiore praesertim saeculo, humanae scientiae divinaeque revelationis vias rationesque sibi invicem adversari commenticio quodam mode ausuque temerario asseveratum est. Attamen praeiudicatae istiusmodi opiniones — quod quidem haud mediocri cum animi solacio fateri licet — iam ita obsoleverunt, at nemo fere inveniatur onus, qui algae pervestigando in physicarum rerum inquisitionem incumbat, huiusque erroris adsertor ac vindex evadat.

Quin immo nolumus heic silentio praetermittere scientiarum cultores non paucos per Pontificates Nostri decursum — quos inter non deerant, qui et stimuli sua cuiusque disciplina haberentur, et maximis honoribus dignati essent — cum e longinquis etiam variisque nationibus peregre Romam petiissent, Conventus ad optima promovenda, stadia celebraturi, ad Nos coram adiisse, ut sua humanitatis officia Nobismet ipsis, vel illi potius auctoritati venerabundi deferrent, quam Apostolica haec Sedes per immerentem quoque Beati Petri Successorem perpetuo obtinet. Contigit etiam horum in numero nonnulli essent, qui, tametsi pretiosissimum catholicae fidei munus non adepti, consentaneum tamen ducerent hanc, quae Nostra est, veritatis Cathedram prona fronte vereri. Nec defuerunt qui, cum ad Nos suo suorumque nomine verba facerent, iure optimo edicere non dubitarent rerum omnium scientiam ad christianam fidem viam sternere ac communire; quod profecto magnum paterno animo Nostro gaudium indidit.

Quibus positis propitiis rerum temporamque adiunctis, «Pontificiam Academiam Scientiarum» ad nova potiunda inerementa promovere opportunum esse autumavimus.

Quattuor iuvenes, ut omnes norunt, in quibus Fridericus Cesi, mensis augusti, anno MDCIII, hac in alma Urbe «Lynceorum philosophorum Ordinem, seu Consessum seu Academiam» condiderunt. Cuius quidem Fridericus Cesi, princeps delectus, per «Linceographum» hoc esse Instituti propositum edixit ac definivit, nempe «rerum cognitionem et sapientiam non solum acquirere, recte pieque simul vivendo, sed et hominibus voce et scriptis absque ullius noxa pacifice pandere». Varias deinceps hic doctorum virorum coetus, decursu aetatis, fortunae vices cepit: non semel ex antiquo splendore decidit, itemque non semel fait ad pristinum decus restitutus; usque dum anno, MDCCCXLVII decessor Noster im. r. Pius IX, nova instauratione peracta, non iam a privatis scientiarum cultoribus, sed a Romano ipso Pontifice et a publica eius auctoritate ilium pendere decrevit. Quo ex tempore institutum idem «Pontificia Academia Novorum Lynceorum» cognominatum est, idque sibi proposuit at graviorum disciplinarum studia, eorumque incrementa, data a sodalibus sollerter opera, promoveret. Ac mox alias decessor Noster s. m. Leo XIII, anno MDCCCLXXXVII, novas statuit normas, quibus humus coetus momentum gravitatemque foveret; idque per amantissimas litteras ad Venerabilem Fratrem Aloisium S. R. E. Card. Oreglia, Episcopum Praenestinum, eumdemque Academiae Patronum; in quibus haec, inter alia, scripsit «Multa commendatione dignam censuimus et ab exordiis Pontificates Nostri praecipua benignitate complexi sumus Pontificiam Academiam Novorum Lynceorum, cuius observantia et fides, tempore etiam difficili, se Nobis probavit».

Iamvero Nos, cum quidem felices humanarum scientiarum processus tantopere cordi sunt, quique Apostolicae Sedis ac Vaticanae humus a Nobis constitutae Civitatis ornamenta ac decora in oculis ferimus, postquam Academiae huic Nostrae et opportunas opes ad sua incepta assequenda, et dignam sedem memoriisque insignem attribuimus, consentaneum omnino existimavimus eam prope funditus instaurare; idque hoc die facere. libuit, quo die, ante annos XVII, summum a Deo accepimus beneficiurn, cum episcopali dignitate insigniti fuimus.

Hoc igitur consilio ducti, Nos, de Nostrae plenitudine potestatis, motu proprio, ac matura deliberations Nostra, hoc studiorum domicilium ad novas normas redactum restauramus, idemque «Pontificiam Academiam Scientiarum» constituimus ac declaramus; itidemque Statuta, heic adiecta, eidem propria promulgamus, quibus in posterum et coetus ipse regatur, et quibus ii omnes, quorum res est, obtemperent, obtemperationemque haberi iubeant.

Ut vero iam nunc huic Institute dignitatem esse testemur excelso suo muneri parem, septuaginta illos egregios viros, qui Pontificiam Academiam efficient, quique idcirco «Acadernici Pontificii» nuncupentur, Nosmet ipsi — et hac prima vice non modo auctoritate Nostra, sed directo etiam Nostraque sponte — nominamus. Ex variis nempe scientiarum cultoribus, qui satius singulis nationibus honori sint, summa equidem cura eos delegimus. Ad quern quidem faciendum delectum, ut laborum potissirnum operumque gravitate ducti fuimus, quae in scientiarum emolumentum unusquisque pro sua parte contulisset, ita nominis etiam Nos moverunt laudes, quibus, ornniurn consensu ac plausu, in doctorum virorum ordine iidem fruerentur. Ab eis itaque Apostolica haec Sedes id auxilii ac decoris exspectat ac praestolatur, cuius hic veluti doctorum hominurn Senatus, seu «Scientificus» Senatus, certum portendit auspicium. Neque idcirco nimii videamur, quod hunc optimarum disciplinarum coetum quasi Apostolicae Sedis in scientiarum provincia Senatum nuncupaverimus; quidquid enim honoris doctrinae cultoribus caelesti Numini tribuitur, id procul dubio, ut debitum humanae rationis obsequium Summae Veritati testatur, ita nobilem prae primis procreatori Deo observantiam praestat.

Nobis autem in votis exspectationeque est, fore ut Pontificii Academici, vel per hoc Nostrum suumque studiorum Institutum, ad scientiarum progressionem fovendam amplius excelsiusque procedant; ac nihil praeterea aliud petimus, quandoquidem hoc eximio proposito praeclaroque labore famulatus ille nititur servientium veritati, quern ab iisdem postulamus.

Qui vero in Academiae coetum, a Nobis in praesens restauratae, iam adlecti fuerunt, quique superioribus annis ad illius incrementa sedulo contulerunt, eis, grati Nostri animi causa, libenter damus ut, quoad huius vitae usura fruentur, quemadmodum antea ita et in posterum, Institutum hoc Nostrum vel qua honorarii, vel qua ordinarii, vel qua «correspondentes», ut aiunt, Socii participent; atque adeo honoribus potiantur, quos per Statuta a Nobis promulgata iisdem dilargiti sumus.

Atque interea Pontificiis Academicis cunctisque Sociis, iisque omnibus, qui suam Academiae huic praebebunt operam, caelestia munera, ad labores cuiusque suos feliciter insumendos, impense a Deo precamur; quorum quidem munerum conciliatrix esto Apostolica Benedictio, quam tum iisdem singulis universis impertimus, tum in primis eorum Praesidi, dilecto nempe filio Augustine Gemelli  O. F. M., ut divino fretus auxilio datas heic a Nobis normas ad rem deducere auspicato valeat. Quaecumque vero a Nobis, hisce litteris motu proprio datis, statuta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contraries quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis octobris, anno MDCCCCXXXVI, Pontificatus Nostri quinto decimo.

PIUS PP. XI


*A.A.S., vol. XXVIII (1936), n. 13, pp. 421-424

[1] Sess. III, cap. IV.

 

© Copyright 1936 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana