|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE DAHOMEY ET ALIORUM
(NIAMEYEXSIS)*
A VICARIATIBUS APOSTOLICIS DE DAHOMEY,
DE OUAGADOUGOU, DE FOUMBAN ET DE KHARTUM, ATQUE A PRAEFECTURIS APOSTOLICIS DE KADUNA ET DE JOS TERRITORII PARS DISMEMBRATUR ET NOVA EXINDE PRAEFECTURA
APOSTOLICA ERIGITUR, «NIAMEYENSIS» NUNCUPANDA. Ad faciliorem Evangelii praedicationem reddendam et Christi regnum inter
infideles populos amplius prolatandum plurimum quidem confert recta Missionum
circumscriptio, quae temporum et locorum adiunctis magis respondeat, tum earum
limites immutando, tum novas, si casus ferat, Missiones condendo. Quod
perpendentes Nos, ut in Africae Occidentalis Gallicae regionibus
evangelizationis operi aptius consulatur, novam ibidem Praefecturam Apostolicam
erigere statuimus. De venerabilium igitur Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium
S. Congregationi de Propaganda Fide praepositorum consilio, suppleto, quatenus
opus sit; quorum intersit, vel eorum qui sua interesse praesumant consensu,
certa scientia et suprema Nostra auctoritate illam coloniae Gallicae de Dahomey
portionem separamus, ad Vicariatum Apostolicum de Dahomey, Societati pro
Missionibus ad Afros concreditum pertinentem, quae a nona parallela linea
latitudinis borealis, septentrionem versus, flumen Niger attingit; nec
non coloniae Gallicae de Niger portiones, quae intra fines Vicariatuum
Apostolicorum de Dahomey, de Ouagadougou, Societati Missionariorum Africae
commissi, de Foumban, Societati Sacerdotum a S. Corde Iesu concrediti, et de
Khartum, Congregationi Filiorum S. Cordis Iesu commissi, atque Apostolicarum
Praefecturarum de Raduna et de Jos, Societati pro Missionibus ad Afros
concreditarum, usque adhuc continebantur, ab iisdem Vicariatibus et Praefecturis
distrahimus. Territorium vero ita distractum in novam erigimus et constituimus
Praefecturam Apostolicam, cuius tamen limites septentrionales vigesimam
parallelam lineam excedere non debent. Novam hanc Praefecturam Apostolicam
Niameyerisem nuncupari decernimus, eamque sollertibus Societatis pro
Missionibus ad Afros curis, ad Nostrum tamen et Apostolicae Sedis beneplacitum,
committimus. Huic ergo Praefecturae Niameyensi eiusque pro tempore Praefectis
Apostolicis omnia tribuimus iura, privilegia, honores et potestates, quibus
ceterae per orbem Praefecturae Apostolicae earumque Praesules iure communi
fruuntur et gaudent, illosque pariter iisdem adstringimus oneribus et
obligationibus, quibus ceteri adstringuntur. Quae omnia, uti supra disposita et
constituta, rata ac valida esse volumus et iubemus, contrariis quibuscumque
minime obstantibus. Harum vero Litterarum transumptis, etiam impressis, manu
tamen alicuius notarii publici subscriptis et sigillo viri in ecclesiastica
dignitate vel officio constituti munitis, eamdem prorsus volumus haberi fidem,
quae hisce Litteris haberetur, si ipsaemet exhibitae vel ostensae forent. Nemini
autem hanc paginam dismembrationis, erectionis, constitutionis, concessionis,
commissionis, decreti et voluntatis Nostrae infringere vel ei contraire liceat.
Si quis vero id ausu temerario attentari praesumpserit, indignationem
omnipotentis Dei ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo secundo, die vigesima octava Aprilis mensis, Pontificatus Nostri
anno quarto.
|
ALOISIUS Card. MAGLIONE a Secretis Status
|
PETRUS Card. FUMASONI BIONDI
S. C. de Propaganda Fide Praefectus |
Carolus Respighi, Protonot. Apost.
Alfridus Vitali, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. XXXVIII (1946), n. 1, pp. 11-12
|