|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM
REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
EPISCOPALI CONSECRATIONI*
DE DUOBUS EPISCOPIS QUI EPISCOPALI CONSECRATIONI ADSUNT
Episcopalis Consecrationis Ministrum esse Episcopum et ad huius
Consecrationis validitatem unum solum sufficere Episcopum, qui cum debita mentis
intentione essentiales ritus perficiat, extra omne dubium est diuturnaque praxi
comprobatum. A priscis tamen Ecclesiae temporibus plures Episcopi huiusmodi
Consecrationi adstiterunt, ac nostra quoque aetate « Pontificalis Romani »
auctoritate praescribitur duo alii Episcopi Consecrationi adsint oportere,
quamvis in peculiaribus rerum adiunctis a vetere instituto dispensatio
concedatur, si Adsistentes haberi nequeant. Utrum vero qui adsunt Episcopi
cooperatores et consecratores sint, an testes dumtaxat Consecrationis, non
omnibus satis exploratum est eo vel magis quod « Pontificalis Romani » Rubricae,
ubi de precibus recitandis agunt, saepe unum Consecratorem singulari numero
innuunt, et manifeste non constat Rubricae praescriptionem, quae initio prostat
ante Examen Electi — adsistentes videlicet Episcopos submissa voce dicere debere
quaecumque dixerit Consecrator — ad universum pertinere totius Consecrationis
ritum. Exinde facium est ut alicubi Episcopi adsistentes verbis « Pontificalis
Romani » inhaerentes, prolatis verbis « Accipe Spiritum Sanctum » dum caput
Electi cum Consecratore tangunt, postea ea quae sequuntur non pronuntient;
alicubi vero, ut in Urbe, Episcopi non tantum praefata verba, sed submissa voce
orationem quoque « Propitiare » cum sequeliti Praefatione, quin etiam omnia et
singula proferant quae Consecrator ab initio ad finem usque sacri ritus recitat
vel canit.
Quibus omnibus diligentissime perpensis, eo consilio permoti ut Episcoporum,
qui in Consecratione Electi ad Episcopatum adsunt, officio et ministerio
provideatur et tam in Urbe quam in ceteris terrarum orbis partibus unus idemque
semper agendi modus in posterum hac in re servetur, de Apostolicae plenitudine
potestatis ea quae sequuntur declaramus, decernimus ac statuimus : Licet ad
Episcopalis Consecrationis validitatem unus tantummodo requiratur Episcopus
idemque sulficiat, cum essentiales ritus perficiat, nihilominus duo Episcopi,
qui ex vetere instituto, secundum « Pontificalis Romani » praescriptum, adsunt
Consecrationi, debent cum eodem Consecratore, et ipsi Consecratores effecti
proindeque Conconsecratores deinceps vocandi, non solum utraque manu caput
Electi tangere, dicentes « Accipe Spiritum Sanctum », sed, facta opportuno
tempore mentis intentione conferendi Episcopalem Consecrationem una simul cum
Episcopo Consecratore, orationem quoque « Propitiare » recitare cum integra
sequenti Praefatione, itemque, universo ritu perdurante, ea omnia submissa voce
legere quae Consecrator legit vel canit, exceptis tamen precibus ad
pontificalium indumentorum benedictionem praescriptis, quae in ipso
Consecrationis ritu sunt imponenda.
Quae autem hisce litteris Nostris declaravimus, decrevimus, statui mus, ea
omnia rata firmaque permanere auctoritate Nostra iubemus, quibuslibet minime
obstantibus, peculiari etiam mentione dignis; proindeque volumus ac decernimus
ut secundum data praescripta « Pontificale Romanum » opportune reformetur.
Nemini vero hanc paginam declarationis, decreti, statuti et voluntatis Nostrae
infringere vel ei contrahire liceat; si quis autem id ausu temerario attentare
praesumpserit, indignatione omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum Petri et
Pauli se noverit incursurum.
Datum Romae apud S. Petrum, anno Domini millesimo nongentesimo
quadragesimo quarto, die trigesima Novembris mensis, in festo S. Andreae
Apostoli, Pontificatus Nostri anno sexto. PIUS PP.
XII
*A.A.S., vol. XXXXIII (1945), n. 5, pp. 131-132
© Copyright 1945 - Libreria Editrice
Vaticana
|