|
PIUS PP. XII EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SEDES SAPIENTIAE
PRINCIPIA DANTUR
ET STATUTA GENERALIA PROBANTUR,
QUIBUS INFORMARI REGIQUE DEBUIT
II QUI VOCATI SUNT AD STATUM ACQUIRENDAE RELIGIOSAE PERFECTIONIS AMPLECTENDUM EORUMQUE EDUCATORES.
Sedes sapientiae, Dei scientiarum Domini (1) Genetrix Apostolorumque Regina
(2), sanctissima Virgo Maria, cuius venerationi integrum annum sacrum dicavimus,
haud perperam Mater et Magistra peculiari ratione eorum omnium habetur, qui
acquirendae perfectionis status amplectentes, apostolicam simul Christi summi
Sacerdotis militiam agere contendunt. Huic enim tantae tamque excelsae vocationi
religiosae scílicet simulque sacerdotali et apostolicae, instituendae et
conformandae ut efficaciter incumbant, illius ductu et auxilio summopere
egent, quae gratiarum omnium ad sanctificationem spectantium Mediatrix
constituta est et catholici sacerdotii atque apostolatus Mater et Regina merito
appellatur; cuius proinde favorem enixe imploramus, ut quae Nobis in hisce
normis statuendis superni luminis Conciliatrix affuit, ipsa illis, quibus easdem
ad effectum deducendi munus incumbet, patrocinio suo, Auxiliatrix adsistat.
I
Maximo enim Dei Providentis beneficio factum est, ut iugiter decursu
saeculorum Christus Redemptor animis a se praedilectis, interiore ac quasi
mystico sermone, invitamentum illud inspiraverit, quod iam voce viva adulescenti
de vita aeterna interroganti porrexerat: veni, sequere me (3). Continuo pariter
non paucos ex his qui verbum istud, Deo dante, exceperint, atque non secus ac
sancti Apostoli illud professi sunt: ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus
te (4), Dominus noster hominum fecit piscatores (5), et operarios (6) sibi delegit
in messem suama mittendo.
Quod non minus hodie contingit atque olim, cum in dies
frequentior ac penitior evaserit coniunctio statuum acquirendae perfectionis cum
dignitate sacerdotali et munere apostolico. Etenim, dum antiquitus Monachi
plerumque sacerdotio carebant et pauci inter eos ad illud suscipiendum quasi
necessitate compulsi, ut populi scilicet ad christianam religionem
converterentur, a propria Regula fere distrahebantur, dumque postea
Mendicantes, etsi mirabili spiritu apostolico imbuti ad Sacerdotium non omnes
Regula adigebantur, ipso sancto Patre Assisieusi eo minime aucto; Canonici
Regulares e contrario et praecipue Clerici item Regulares, ex speciali divinitus
accepta vocatione sacros Ordines recipiebant atque exercebant. Quod deinde
innumerae imitatae sunt Congregationes et Societates vitae communis eodem
titulo clericales. Quibus nunc accedunt, Deo semper singularum aetatum
necessitatibus providente, nonnulla Instituta saecularia eademque clericalia.
Praeterea, in praesens apud ipsos quoque antiquiores Ecclesiae Latinae
Ordines, non formaliter laicos nuncupatos (7), sodales omnes, iis exceptis qui
coadiutores dicuntur seu conversi, sacerdotio destinantur, quod ceterum omnino
requiritur in eis qui eorumdem Ordinum regimen assumunt.
Quapropter temporibus
nostris turba magna fruitur Ecclesia ministrorum, qui simili et perfectioni
ope evangelicorum consiliorum acquirendae et sacerdotalibus muneribus
adimplendis incumbunt. Quorum virorum multitudo clerum constituit qui
religiosus dicitur, iuxta quidem eum qui saecularis seu dioecesanus appellatur,
utrisque autem fraterna vigentibus ac florentibus aemulatione mutuoque fecundo
auxilio, sub una eademque suprema Romani Pontificis auctoritate, incolumi sane
Episcoporum potestate.
Iam vero omnibus compertum est clerum illum religiosum,
ut duplicem proprium finem rite et secure assequatur, sapientissimis normis
indigere, quibus eiusdem institutio ac conformatio sive religiosa si ve
clericalis et apostolica regatur et promoveatur.
Cui quidem necessitati hucusque
magnopere satisfaciunt singularum sodalitatum constitutiones seu statuta de
iuvenibus instituendis aut de studiorum ratione moderanda; nec certe desunt hac
de re S. Sedis praescripta et
commendationes. Nihilo tamen minus iamdiu desiderantur ordinationes generales,
rite coordinatae et magis completae, Auctoritate Apostolica fultae, ab omnibus
et ubique servandae, ut tantum negotium, quod animarum boni summopere
interest, in tuto collocetur ac perpetuo et congruo conatu feliciter evolvatur
ac perficiatur.
Opus enim tam praecellens constantem ipsius Apostolicae Sedis
vigilantiam requirit; quandoquidem, non secus ac scholae clericales
dioecesanae, utpote publica in Ecclesia instituta, sub huius actuosa cura et
iugi moderatione, per Sacram Congregationem Seminariis Studiorumque
Universitatibus praepositam, exstant (8), eodem modo eodemque titulo propriae
statum perfectionis scholae ab Ecclesia recognitae atque sancitae, publicae
sunt, ac subsunt auctoritati Sacrae Congregationis Religiosorum Sodalium
negotiis praepositae (9).
Quas ob plures rationes iam anno MCMXXXXIV in Sacrae
huius Congregationis sinu Auctoritate Nostra Apostolica ratam habuimus « erectionem atque constitutionem... specialis Coetus seu Commissionis virorum
idoneorum, quae omnes quaestiones ac negotia quavis ratione ad adspirantium et
novitiorum iuniorumque sodalium cuiuslibet religionis ac societatis vitam
communem viventium sine votis, religiosam et clericalem educationem atque in
litteris scientiisque et ministeriis institutionem spectantia pertractet » (10).
Qui coetus ex diversarum quidem Religionum nationumque viris peritis constans,
inspectis cunctis quae iam exstabant documentis ad rem pertinentibus,
collectisque undique notitiis ad normam Litterarum Circularium ad omnes
Supremos Moderatores datarum (11), opus ingens iam extruxerat, cum indictus est
Congressus generalis statuum perfectionis anni MCML. Variis postea opportunis
propositionibus in eodem prolatis usus, schemata iam parata ad trutinam
revocavit et expolivit, quae denique Nostrae submissa sunt adprobationi.
Nunc
igitur non panca edicimus Statuta, praemissis tamen quibusdam fundamentalibus
principiis et normis de religiosa, clericali atque apostolica alumnorum
institutione et formatione, semper et ab omnibus prae oculis habendis.
II
Et primo quidem totius vitae sive religiosae, sive
sacerdotalis et apostolicae fundamentum, quod divina vocatio appellatur,
duplici vel uti essentiali elemento constitui neminem ignorare volumus, divino
scilicet altero, altero autem ecclesiastico. Ad primum vero quod attinet, Dei
vocatio ad statum sive religiosum sive sacerdotalem ineundum tam necessaria
dicenda est, ut si deficiat, ipsum fundamentum, quo totum nitatur aedificium,
deficere dici debeat.
Quem enim Deus non vocat, gratia eius non movet nec
adiuvat. Ceteroquin, si vera ad quemlibet statura vocatio eatenus divina
quodammodo dicenda est, quatenus omnium statuum omninmque sive naturalium sive
supernaturalium dispositionum donorumque principalis auctor ipse est Deus;
quanto magis dici et esse debet religiosa et sacerdotalis vocatio, quippe quae
tam sublimi fulgeat celsitudine, tot tantisque naturalibus et supernaturalibus
ornamentis cumuletur, ut nonnisi a Patre luminum, a quo omne datum optimum et
omne donum perfectum, descendere possint? (12).
Nunc vero, ut ad alterum vocationis religiosae et sacerdotalis elementum
gressus fiat, docente Catechismo Romano, vocari a Deo dicuntur, qui a legitimis
Ecclesiae ministris vocantur (13).
Quod nedum iis quae de divina vocatione diximus, contradicat,
arctissime potius cohaeret. Divina enim ad religiosum et clericalem statum
vocatio, utpote qua quis in Ecclesia, societate scilicet visibili atque
hierarchica, ad vitam sanctificationis publice ducendam et ad ministerium
hierarchicum exercendum destinetur, a moderatoribus quoque hierarchicis, quibus
Ecclesiae regimen divinitus commissum est, ex auctoritate comprobari, admitti
atque regi debet.
Quod quidem omnes attendant oportet, quotquot huius generis
vocationibus colligendis et probandis incumbunt. Neminem proinde umquam quovis
modo ad statum sacerdotalem vel religiosum cogant (14), neve ullum alliciant vel
admittant, qui vera divinae vocationis signa reapse non praebeat; item ad
ministerium clericale neminem promoveant, qui se religiosam solummodo
vocationem divinitus recepisse demonstret; neve eos qui hoc quoque donum a Deo
habuerint, ad saecularem clerum coartent aut distrahant; neminemque tandem a sacerdotali statu avertant, qui
divinitus ad illum vocari certis signis dignoscatur (15).
Manifestum est enim in
iis, qui ad clericalem militiam in perfectionis statu agendam adspirant et pro
quibus hae normae statuuntur, una simul omnia convenire debere quae multiplicem
huiusmodi vocationem religiosam, sacerdotalem et apostolicam constituendam
requiruntur, omnesque proinde dotes et qualitates, quae ad haec Dei munera
adeo excelsa adimplenda necessariae aestimantur, in iisdem inveniri oportere.
III
Porro vocationis divinae germina qualitatesque ad eandem requisitas, ubi
adsint, educatione atque formatione indigere, qua evolvantur et maturescant,
omnibus compertum est. Nihil enim ubi primum nascitur, statim perfectum
apparet, sed gradatim proficiendo perfectionem acquirit. Qua in evolutione
moderanda, omnium sive eius qui divinitus vocatus est, sive locorum et temporum
conditionum ratio habenda est, ut finis praestitutus efficaciter attingatur.
Iuniorum itaque sodalium educatio et efformatio omnino secura, illuminata,
solida, integra, sapienter et audaeter hodiernis sive internis sive externis
necessitatibus accommodata, adsidue exculta vigilanterque probata sit oportet,
non ad religiosae solummodo, sed ad sacerdotalis quoque et apostolicae vitae
perfectionem quod attinet.
Quae omnia, ut experiendo novimus, nonnisi probati ac
selecti viri prae se ferre possunt qui, non modo doctrina, prudentia,
discretione spirituum, variaque rerum et hominum experientia aliisque humanis
dotibus emineant, rerum etiam Spiritu Sancto sint pieni atque sanctitate
omniumque virtutum exemplo iuvenibus praefulgeant, quippe quos in toto
institutionis negotio magis virtute et recte factis (16) quam dictis trahi
compertum sit.
Hoc vero in gravissimo munere explendo educatoribus prima regula
sit, quam Dominus enuntiavit in Evangelio dicens: « Ego sum pastor bonus, bonus
pastor animam suam dat pro ovibus suis... Ego sum pastor bonus et cognosco meas
et cognoscunt me meae » (17), quamque divus Bernardus hisce verbis expressit: «
discite subditorum matres vos esse debere, non dominos; studete magis amari, quam metui »
(18); atque ipsum Tridentinum Concilium Ecclesiasticos Moderatores saepissime
adhortans, « illud primum eos admonendos censet, ut se pastores, non
percussores esse meminerint, atque ita praeesse sibi subditis ut non eis
dominentur, sed illos tamquam Filios et Fratres natu minores diligant:
elaborentque ut, hortando et monendo, ab illicitis deterreant, ne ubi
deliquerint, debitis eos poenis coércere cogantur. Quos tamen si quid per
humanam fragilitatem peccare contigerit, illa Apostoli est ab iis servanda praeceptio, ut illos argu,ant, obsecrent, increpent, in omni bonitate et patientia: cum plus erga corrigendos agat benevolentia quam austeritas, plus exhortatio
quam comminatio, plus caritas quam potestas. Sin autem ob delicti gravitatem,
virga opus fuerit, tunc cum mansuetudine rigor, cum misericordia iudicium, cum
lenitate severitas adhibenda est: ut sine asperitate disciplina populis
salutaris ac necessaria conservetur, et, qui correcti fuerint emendentur, aut,
si resipiscere noluerint, caeteri, salubri in eos animadversionis exemplo, a
vitiis deterreantur » (19).
Meminerint insuper omnes, quotquot sodalibus
instituendis quavis ratione praesunt, huiusmodi educationem et formationem
organica progressione et omnibus pro opportunitate aptis opibus et rationibus
adhibitis impertiendam esse, totumque hominem sub omnibus suae vocationis
aspectibus amplecti debere, ut reapse eum omni ex parte effingat « hominem
perfectum in Christo lesu » (20). Ad opes autem rationesque institutionis quod
attinet, manifestum est ea quae ab ipsa natura et humana huius quoque temporis
inquisitione suppeditantur, si bona sint, minime spernenda esse, immo magni
facienda et sapienter admittenda; nullus tamen error eo peior est, quo quis in
tam lectis alumnis conformandis, rationibus huiusmodi naturalibus solum vel
nimis innixus, supernaturalis ordinis instrumenta opesque postponit aut
quacumque ratione neglegit, quandoquidem ad religiosam et clericalem
perfectionem apostolicis cumulatam fructibus assequendam, supernaturales opes,
ut sacramenta, oratio, mortificatio, aliaque id genus, non necessaria solummodo,
sed primaria et essentialia omnino sunt.
Quo tamen rationum atque operum ordine
servato, nihil prorsus neglegatur, quod ad corpus animumque perficiendum, ad
omnes naturales vírtutes excolendas, et ad integram humanitatem viriliter
conformandam quolibet modo conferat, ita ut supernaturalis deinde sive
religiosa, sive sacerdotalis
institutio huic solidissimo inhaereat naturalis honestatis excultaeque
humanitatis fundamento (21), siquidem hominibus eo facilior securiorque ad
Christum via patet, quo in sacerdotis persona evidentior ipsis appareat «
benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei » (22).
Verum, quamquam magni ab
omnibus facienda est religiosi cleri humana naturalisque institutio, primum
tamen procul dubio locum in toto formationis curricolo obtinet supernaturalis
animae sanctificatio. Nam si de omni christiano monitum Apostoli valet testantis: « Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vostra »
(23), quanto magis ad id
tenetur, qui, non modo sacerdotio est auctus, sed ipsam perfectionem evangelicam
sibi acquirendam publice professus est, immo suo ipsius munere adeo ceterorum
sanctificationis instrumentum constituitur, ut ab eius sanctitate ipsa animarum
sales et regni Dei incrementum non parum pendeat?
Meminerint igitur omnes
statuum perfectionis evangelicae acquirendae sodales, atque frequenter coram
Deo recogitent, sibi non sufficere ad officium suae professionis implendum
peccata sive gravia, sive etiam, Deo auxiliante, venialia vitare, neque
matčrialiter solummodo exsequi Moderatorum praecepta, ant etiam vota seu vincula
quibus conscientia adstringatur, vel proprias quoque constitutiones, secundum
quas, ipsa Ecclesia in sacris canonibus praecipiente, « omnes et singuli
religiosi, Superiores acque ac subditi, debent... vitam componere atque ita ad
perfectionem sui status contendere » (24). Haec enim omnia pieno animo flagrantique
amore agant oportet, non tantum ex necessitate, sed etiam propter
conscientiam (25), quandoquidem, ut in sanctimoniae culmina ascendere, utque vivos
christianae caritatis fontes sese omnibus praebere valeant, incensissima erga
Deum et proximos caritate flagrare atque omni virtute ornati esse debent.
IV
Ubi
autem huic animae sanctificationi provisum sit, accuratissima quoque religiosi
cleri sive intellectualis sive pastoralis institutio curanda erit, de qua pro rei momento et supremi Nostri
officii conscientia paulo fusiora principia proponere et commendare volumus.
Quanta enim sit istis religiosis sodalibus necessitas solidae eiusdemque
numeris omnibus absolutae institutionis et formationis intellectualis, ex
triplici praesertim qua in Dei Ecclesia dignitate praefulgent, scilicet
religiosa, sacerdotali et apostolica, aperte colligitur.
Religiosi enim viri,
quibus hoc praecipuum officium incumbit, ut nempe Deum unice requirentes eique
adhaerentes divina contemplentur, aliisque tradant, meminerint se nullatenus hoc
sanctissimo munere rite ac fructuose fungi posse et ad sublimem cum Christo
coniuctionem efferri, si copiosa illa destituantur, quae e sacris doctrinis
hauritur, Dei eiusque mysteriorum profunda et indesinenter perficienda
cognitione (26).
Sacerdotalis vero dignitas, qua qui fulget Domini scientiarum (27)
legatus constituitur atque sai terrae et lux mundi peculiari ratione
appellatur (28), plenissimam ac solidam exigit in ecclesiasticis praesertim
disciplinis institutionem, eiusdem scilicet quae ipsius sacerdotis spiritualem
vitam nutrire atque fulcire valeat eumque a quovis errore aberrantique novitate
immunem servare; quae insuper eum reddat fidelem mysteriorum Dei dispensatorem (29) et perfectum hominem Dei
ad omne opus bonum instructum (30).
Apostolicum denique
munus, quod pro sua quisque vocatione, statuum perfectionis sodales in Ecclesia
exercent, sive sacris ad populum contionibus, sive puerorum et iuvenum
christiana institutione, sive sacramentorum praesertim paenitentiae
administratione, sive sacris ad infideles expeditionibus, sive animarum in vita
spirituali moderatione, sive tandem in ipsa cum populo cotidianae vitae
consuetudine, uberiores eosque perpetuo mansuros fructus producere minime
poterit nisi ipsi sacram doctrinam piane cognitam et studio numquam
intermittendo penitus perspectam habeant.
Ad quam solidam et absolutissimam
intellectus institutionem et formationem, pro naturali iuvenum progressione
studiorumque distributione, assequendam, curent imprimis religionum Moderatores
omni adhibita industria ut litterarum doctrinarumque cognitione religiosi alumni «
iis nihil saltem
cedant qui e laicis iuvenibus pari sint disciplinae auditores. Hoc namque si
cautum fuerit, et ut discipulorum mentes severius expoliantur, et ut facilius
eorum habeatur suo cuiusque tempore dilectus » (31), et etiam ut iidem alumni ad
ecclesiasticas disciplinas altius addiscendas praeparentur aptisque instruantur
subsidiis cautum sane erit.
In disciplinis autem sive philosophicis sive
theologicis per idoneos solummodo accurateque selectos magistros tradendis
sanctissime ea omnia serventur quae a sacris canonibus et a Nostris
Decessoribus aeque ac a Nobis ipsis praescripta sunt, de debita praesertim
Magisterio Ecclesiastico reverentia atque omnimoda fidelitate semper et ubique
profitenda et discipulorum mentibus animisque instillanda, de prudentia et
cautela quae semper socianda est cum diligentissima eaque maximopere
commendanda pervestigatione novarum, quae progrediente aetate exsurgunt,
quaestionum, degne Angelici Doctoris ratione, doctrina et principiis sancte
tenendis atque in philosophica et theologica alumnorum institutione omnino
sequendis (32).
Aquinate autem duce et magistro, theologia methodo positiva simul
et scholastica, quae dicitur, tradatur, ita nempe ut, praelucente authentico
Magisterio, Divinae Revelationis fontes accuratissime congruisque subsidiis
adhibitis perscrutentur indeque hausti veritatis thesauri dare exponantur et
efficaciter vindicentur. Cum enim Revelationis depositum soli Ecclesiae
Magisterio authentice interpretandum commissum sit, non ratione mere humana et
privato iudicio, sed iuxta sensum et ad mentem ipsius Ecclesiae fidelissime
explicandum est. Sciant igitur christianae philosophiae et theologiae magistri
se non proprio iure ac nomine, sed nonnisi supremi Magisterii nomine et
auctoritate ac proinde sub eius vigilantia et moderatione, a quo canonicum
veluti munus acceperunt, suo ministerio fungi ; quapropter, salva quidem de iis
quae disputationi adhuc subsunt iusta opinandi libertate, « probe meminisse
debent non idcirco sibi factam esse potestatem docendi, ut sua opinionum placita
cum alumnis diseiplinae suae eommunieent, sed ut iis doctrinas Ecclesiae
probatissimas impertiant » (33).
Omnes praeterea, tum magistri tum discipuli, prae oculis semper habeant studia ecclesiastica non ad intellectualem
solummodo institutionem, sed ad integram et solidam sive religiosam, sive
sacerdotalem et apostolicam formationem spectare; ideoque non ad scholarum
tantummodo periculum superandum dirigenda esse, sed ad quamdam quasi formam
alumnorum animis imprimendam, quae nunquam elabatur, et ex qua, cum usus
postulabit, lumen atque robur pro suis aliorumque necessitatibus semper
hauriant (34).
Ad quod assequendum, sit imprimis intellectualis instructio arcte
cum precationis studio divinarumque rerum contemplatione coniuncta; sit delude
piena, nulla ex praescriptis disciplinis parte praetermissa, cohaerens insuper
sit omnique ex parte ita compositaa et integra, ut disciplinae omnes in unum
dumtaxat systema idque solidum et apte temperatum conspirent; sit quoque
nostrorum temporum erroribus refellendis ac necessitatibus iuvandis
sapientissime aptata; itemque sit recenter inventis instructa ac simul
venerandae traditioni apprime consonans; sit denique ad pastoralia cuiusvis
generis munera fructuose obeunda efficaciter ordinata., ita quidem ut qui futuri
sunt sacerdotes, ea instructi, expedite et accurate valeant sanam doctrinam cum
rudibus tum doctis in concionibus et catechesibus proponere ac tueri, rite
sacramenta administrare, animarum bonum actuose promovere omnibusque verbo et
opere prodesse.
Quamvis autem ea omnia quae de spirituali et intellectuali alumnorum institutione hucusque diximus ad viros vere apostolicos effingendos
maximopere conferant et piane requirantur, ita ut si debita sanctitas et
scientia sacerdoti desint, omnia ei deesse comperfum sit; gravissimo tamen
officio Nostro ut obsequamur, addere hic debemus, praeter sanctitatem et
scientiam congruentem, ad apostolicum ministerium rite implendum omnino
postulari in sacerdote accuratissimam et omni ex parte perfectam pastoralem
praeparationem, eam scilicet, qua vera peritia et dexteritas in multiplicibus
christiani apostolatus muneribus rite obeundis gignatur et efformetur.
Si enim
suae cuique arti exercendae diligens praehaberi solet sive theoretica, quae
dicitur, sive technica, sive practica eaque diuturno tirocinio firmata
praeparatio, parem immo multo accuratiorem et altiorem formationem quis
praehabendam esse neget illi, quae non immerito ars artium appellatur?
Haec vero pastoralis alumnorum conformatio, ab ineunte studiorum curriculo
inchoanda, progrediente vero aetate gradatim perficienda, absoluto tandem
theologico curriculo per peculiare tirocinium consummanda, pro suo cuiusque
religiosi instituti finem, ad hoc imprimis contendere debet, ut ii qui Christi
futuri sint ministri et apostoli, ad ipsius Christi formam spiritu et virtutibus
apostolicis solide et penitus imbuantur et exerceantur, ardenti scilicet et
purissimo provehendae Dei gloriae studio, actuosa et flagranti in Ecclesiam
eiusque iura tuenda et doctrinam retinendam provehendamque caritate,
intensissimo animarum salutis procurandae zelo, supernaturali in loquendo et
operando prudentia cum evangelica simplicitate coniuncta, humili sui abnegatione
et obsequentissima Moderatoribus subiectione, firmissima Dei fiducia et acuta
sui officii conscientia, virili in negotiis suscipiendis sollertia atque in
coeptis prosequendis constantia, sedula in officiis obeundis fidelitate, atque
magno ad fortissima quaeque patienda et faciendo animo, christiana denique, quae
omnes alliciat, amabilitate atque humanitate.
Ad aliud praeterea in pastorali
institutione tradenda contendendum est, ut scilicet, pro studiorum gradu atque
progressione, iis omnibus disciplinis alumni instituantur, quae ad « bonum
militem Christi Iesu » (35) omni ex parte efformandum aptisque apostolicis armis
locupletandum omni ope conferre possint. Praeter igitur philosophica et
theologica studia ad pastoralem quoque actionem opportune, ut diximus, ordinanda,
necesse omnino est ut futuris dominici gregis pastoribus per peritos magistros
et ad huius Apostolicae Sedis normas tradatur ea de rebus psychologicis et
paedagogicis, didacticis et catecheticis, socialibus et pastoralibus aliisque id
genus eruditio, quae harum disciplinarum hodierno progressui respondeat, quaque
illos multiplicibus nostrorum temporum apostolatus necessitatibus idoneos
paratosque efficiat.
Quam doctrinalem de re apostolica institutionem et
formationem, ut usu et experientia firmetur, practica quoque, quae dicitur, per
gradus sapienter progrediens prudenterque moderanda exercitatio comitetur
oportet, quam peculiari deinde post adeptum sacerdotium tirocinio peritissimis
viris sive dottrina sive consilio et exemplo moderantibus, exercendam et
perficiendam esse volumus, et studiis sacris numquam intermissis, continuo
solidandam.
Postquam haec praemisimus summa principia, quibus sive institutionis opus, sive educatores et educandi informari regique
debent, iam generales normas circa singula gravissimi negotii capita, omnibus
mature perpensis, certa scientia ac de Apostolicae potestatis plenitudine
decernimus atque statuimus ab omnibus, ad quos pertinent, servari. Sacrae
Congregationi de Religiosis potestatem insuper facimus Nostra Auctoritate per
ordinationes, instructiones, declarationes, interpretationes aliaque id genus
documenta, Statuta Generalia, iam a Nobis probata, ad effectum adducere
omniaque illa peragere, quae ad Constitutionem atque Statuta Ordinationesque
fideliter observanda spectant. Contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari
etiam mentione dignis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die trigesimo primo
mensis Maii anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo sexto, B. V. Mariae
mundi Reginae sacro, Pontificatus Nostri decimo ottavo.
PIUS PP. XII
(1) Cfr. 1 Reg. 2, 3.
(2) Ex Litan. Lauret.
(3) Mt. 19, 21.
(4) Mt. 19, 27.
(5) Mt. 4, 19.
(6) Mt. 9, 38.
(7) Cfr. C. I. C. can. 488 4°.
(8) Cfr. C. I. C. can. 256.
(9) Cfr. C. I. C. can. 251; Pius XII, Const. Ap. Provida Mater,
art. IV § 1, 2 Febr. 1947, A. A. S. 39 (1947), 121 (Enchiridion de statibus
perfectionis, Itomae, 1949, n. 387, p. 584).
(10) S. C. de Religiosis, Decr. Quo efficacius, 24 Ian. 1944, A. A.
S. 36 (1944), 213 (Enchiridion, n. 381, pag. 560).
(11) S. C. de Religiosis, Litt. circ. Quantum conferat, 10 Iun. 1944
(Enchiridion, n. 382, p. 561-564).
(12) Cfr. IAC. 1, 17.
(13) Catech. Rom. ad Parochos, cura Pii V editus, pars. II, cap. 7.
(14) Cfr. C. I. C. can. 971.
(15) Cfr. C. 1. C. can. 971.
(16) Cfr. C. I. C. can. 124.
(17) Io. 10, 11-12, 14.
(18) In Cantica, Sermo 23, Migne, P. L. 183, 885 B.
(19) Cfr. C. I. C. can. 2214 § 2; Conc. Trid., sess. XIII, de ref.,
cap. 1.
(20) Col. 1, 28.
(21) Cfr. Phil. 4, 8.
(22) Tit. 3, 4.
(23) I Thess. 4, 3.
(24) Cfr. C. I. C. can. 593.
(25) Rom. 13, 5.
(26) Cfr. Pius XI, Ep. ap. Unigenitus Dei Filius, 19 Mart. 1924. A.
A. S. 16 (1924), 137-138 (Enchiridion, n. 348, p. 403-404).
(27) Cfr. 1 Reg. 2, 3.
(28) Cfr. Mt. 5, 13-14.
(29) Cfr. 1 Cor. 4, 1-2.
(30) Cfr. 2 Tim. 3, 17.
(31) Pius XII, Adhort. ap. Menti nostrae, 23 Sept. 1950, A. A. S.
42 (1950), 687.
(32) Pius XII, Litt. enc. Humani generis, 12 Aug. 1950, A. A. S.
42 (1950) 573, 577-578; C. I. C. can. 1366.
(33) S. Pius X, Motu pr. Doctoris Angelici, 29 Iun. 1914, A. A. S.
6 (1914). 338 (Enchiridion, n. 284, p. 336).
(34) Cfr. Pius XII, Sermo ad alumnos, 24 Iun. 1939, A. A. S. 31
(1939), 246 (Enchiridion, n. 373, p. 531).
(35) Tim. 2, 3.
|