|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
DE BRITANNIA*
IN REGIONIBUS ANGLIAE ET VALLIAE
EXARCHATUS APOSTOLICUS CONDITUR PRO RUTHENIS RITUS BYZANTINI IBIDEM
COMMORANTIBUS.
Quia Christus omnes homines vinculo mortis resolvit, eorumque regimen Nobis
divina bonitate commisit, nihil antiquius atque sollemnius potestati Nostrae
quam gregi consulere, apte dispositis uniuscuiusque Ecclesiae finibus, datisque
Pastoribus, qui pro populo certent, eorumque utilitatibus pareant. Hanc ob rem,
cum e patria Gallaecia et Carpathia haud pauci fideles catholici Byzantini ritus
sive operae impendendae caussa, sive potius ingruente proximo bello in Angliae
oras immigraverint, ibique prosperitatem consecuti sint; cumque suorum
sacerdotum cura non modo fidem integram servaverint, verum etiam et nova templa
excitaverint, et collapsa restituerint, et ab haereticis vindicaverint, haec
sancta et Romana Sedes, quae semper fuit filiorum suorum sedula mater, Iiis
aptius tuendis atque curandis Apostolicum Visitatorem, qui dicitur, misit. Rebus
autem feliciter procedentibus, opportunum visum est Exarchatum Apostolicum
condere pro fidelibus Ruthenis in Britannia degentibus, eo sane consilio ut et
iisdem christianis hominibus aucto decore praesidium daretur, et ceteris
exemplum et quasi invitamentum ad se in sanctam Ecclesiam catholicam, tamquam in
salutis portum, omine laeto recipiendum. Quae cum ita sint, audita sententia
venerabilis Fratris Nostri Eugenii S. R. E. Cardinalis Tisserant, Sacrae
Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis; auditoque quid super hac re
sentirent sive venerabiles Fratres Episcopi Latini ritus quorum interesset, sive
venerabilis Frater Gėraldus Patricius 0'Hara, Delegatus Apostolicus in Britannia
; post rem ea consideratione, qua oporteret, reputatam, atque consensum
suppletum eorum qui aliquid iuris in hoc negotio habeant, de Nostra summa et
apostolica auctoritate quae sequuntur decernimus atque statuimus. In regionibus
Anglia et Vallia, exclusa Scotia, exarchatum apostolicum condimus pro populis
Ruthenis Byzantini ritus ibidem commorantibus, cum iuribus, privilegiis,
honoribus ad has Ecclesias spectantibus. Ad officium autem primi Exarchi
Apostolici venerabilem Fratrem Villelmum Godfrey, Archiepiscopum
Vestmonasteriensem, eligimus et nominamus, datis scilicet honoribus et iuribus,
itemque oneribus impositis quae talium Antistitum sunt propria. Novus exarchatus
apostolicus directo Nobis et huic Apostolicae Sedi subicietur ; idem erit de
eius Exarcho, cui administrandus committitur. Sedes Ecclesiae atque summi
Praesulis domicilium Londinii collocabitur ; in qua urbe exarchale templum cito
construetur. Quod ad iuvenes educandos attinet, qui sacerdotio initiari cupiant,
iidem Romam mittantur ; quod autem ad consultores exarchales respicit, iidem
iuxta probatas consuetudines deligantur, eorumque opera et consilio Exarchus
utatur. Mensam denique exarchalem, quae dicitur, sive pecunia efficiet a
fidelibus christianis oblata, sive redditus bonorum quae exarchatus sunt
propria. Ceterum, has Litteras Nostras exsequendas curabit venerabilis Frater
Geraldus Patricius 0'Hara, quem nominavimus, cui omnes potestates agendae rei
facimus, quas poterit etiam alii delegare, dummodo sacerdotii dignitate insigni.
Idem documenta exarari iubebit, quorum sincera exempla ad S. Congregationem pro
Ecclesia Orientali cito mittet. Quod si fiat ut eo tempore quo res ad effectum
deduci debeat, alius Delegationi Apostolicae in Britannia praesit, hic mandata
Nostra persequetur.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulia, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus, Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo
nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.
|
CELSUS Card. COSTANTINI S. R. E. Cancellarius |
EUGENIUS Card. TISSERANT S. Congr. pro Ecclesia
Orientali a Secretis |
Hamletus Tondini Apostolicam Cancellariam Regens
Franciscus Hannibal Ferretti,
Proton. Apost. Albertus Serafini,
Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 8, pp. 345-347
|