The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CHIAPASENSIS (TAPACOLENSIS)*

DISTRACTIS QUIBUSDAM MUNICIPIIS E CHIAPASENSI DIOECESI,
EX IIS NOVA FIT DIOECESIS, «TAPACOLENSIS» NOMINE.

 

Cum Nos, in Petri Cathedra hisce tam turbidis rebus sedentes, minime fugiat hodie christianam familiam et sollicitiore studio divinam gratiam appetere et ab hominum hoste infestissima audacia impugnari, nihil intentatum relinquimus quod filiis Nostris sanctae religionis usum reddat faciliorem, eosque aptius contra omnes muniat insidias. Quoniam igitur venerabilis Frater Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis et in Mexico Apostolicus Delegatus, ab hac Romana Sede poposcit ut, ad iis consulendum qui civilem regionem vulgo Chiapas incolunt, latissima dioecesis Chiapasensis divideretur ex eaque nora fieret, precibus libenter concedimus. Auditis ergo venerabilibus Fratribus Nostris S. R. E. Cardinalibus S. Congregationi Consistoriali praepositis, de sententia ven. Fratris Lucii Torreblanca, Chiapasensis Episcopi, suppleto eorum consensu qui in hoc negotio aliquid iuris habeant, de summa Nostra potestate sequentia decernimus. A Chiapasensi dioecesi territorium separamus, in quo municipia sunt vulgato nomine Arriaga, Villaflores, Villa Corzo, Tonala, La Concordia, Angel A. Corzo, Pijijiapam, Mapestepec, Motozintla, Siltepec, Bellavista, La Grandeza, Bejucal, Amatenango, Porvenir, Mazapa, Escuintla, Aeacoyagua, Acapetagua, Huixtla, Pueblo Nuevo, Tuzantan, Tapachula, Huehuetan, Mazatan, Tuxtla Chico, Cacahoatan, Frontera Hidalgo, Metapa, Suoniate, Unión Juárez, Chicomuselo, Comalapa. Quam regionem in novae formam redigimus dioecesis, Tapacolensis appellandae atque iisdem finibus cingendae ac municipia omnia, simul sumpta, quae enumeravimus. Nova igitur dioecesis confinis erit : ad septemtriones Sedibus Tehuantepecensi et Chiapasensi, ad orientem solem eidem Chiapasensi Ecclesiae, ad meridiem Guatimalensi Reipublicae, ad occidentem solem Oceano Pacifico. Urbs dioecesis caput Episcopique domicilium erit Tapachula civitas, ibique exstabit pontificalis auctoritatis cathedra, in templo scilicet quod propediem Sacratissimo Cordi D. N. I. C. dicabitur quodque iam nunc ad gradum cathedralis aedis evehimus, cum debitis iuribus ac privilegiis. Episcopum quoque omnibus honoribus decoramus, at insuper officiis et obligationibus astringimus, quibus sacrorum Antistitum potestas ornatur atque tenetur. Nova dioecesis erit metropoli Antequerensi suffraganea, cuius Archiepiscopo subdetur, ut patet, Tapacolensis Praesul. Ne quid vero in hac Sede rituum splendori desit neve Episcopus sueto virorum senatu careat, qui eum opere iuvent atque consilio, volumus ut quam primum Canonicorum Collegium constituatur, iuxta normas per alias sub plumbo Litteras edendas. Quodsi rerum adiuncta id impraesentiarum fieri non sinant, licentiam permittimus ut, usque dum Canonici non renuntientur, in eorum locum dioecesani sufficiantur Consultores. Mensam episcopalem, quam vocant, efficient Curiae fructus, a fidelibus sponte oblatae res, ac denique bonorum portio ex divisa Chiapasensi mensa obventura, ad legem canonis 1500 C. I. C. Est Nobis insuper certa voluntas ut Tapacolensis Episcopus Seminarium saltem elementarium quam primum condat, ad iuris praescripta et a S. Consilio de Seminariis Studiorumque Universitatibus traditas leges : sunt enim pueri, ad sacerdotium superno instinctu vocati, firma spes futurae omnium Ecclesiarum prosperitatis. Cum autem sacrorum alumni adoleverit , et ad philosophicas theologicasque disciplinas aggrediantur oportuerit, ex iis optimi quique Romam mittantur, in Pontificio Ephebeo Piano Latino Americano accuratiore studio excolendi. Quod autem attinet ad dioecesis regimen et administrationem, ad Vicarii Capitularis, Sede libera, electionem, ad aliaque huiusmodi, praescripta sacri iuris fideliter serventur. Ad cleri autem rationem habendam iubemus, ut, cum novae dioecesis erectio ad effectum fuerit deducta, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur ascripti, in qua legitime beneficium aut ecclesiasticum officium possideant; ceteri vero ei addicantur, in cuius territorio iure optimo degant. Acta, denique, ad novam dioecesim quomodolibet respicientia, a Chiapasensi Curia ad Tapacolensem mittantur, in tabulario religiose custodienda. Quae Nostra iussa efficienda curabit venerabilis Frater Aloisius Raimondi, cuius meminimus, cui omnes ad haec necessarias potestates concedimus, cuilibet etiam viro delegandas, si opus fuerit, dummodo ecclesiastica dignitate praedito, eique onus imponimus peractae rerum divisionis documenta exarandi eorumque fide digna exempla ad S. Congregationem Consistorialem quam primum mittendi. Quodsi alius tunc Apostolicae Delegationi in Mexico praeerit, cum haec erunt agenda, ei easdem potestates facimus eademque onera imponimus.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZA
S. Congr. Consistorialis a Secretis

  Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

              Franciscus Hannibal Ferretti, Proton. Apost.
              Albertus Serafini, Proton. Apost.


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 5, pp. 185-187

 

top