Illa spei dulcissimae verba
meditantes, quae gentes omnes in Ecclesiae lumine ambulaturas promittunt,
eiusque filios de longe venturos (cf. Is. 60, 3-4), omni ope cotidie contendimus
ut filiis Nostris, longinquas regiones incolentibus, quarum multi cives sint
adhuc catholicae veritatis expertes, aptior usque fiat sanctae religionis usus
cultusque, ideoque firmioribus nitantur adminiculis ad aliorum salutem alacres
comparandam. Cum igitur S. Congregationi Fidei Propagandae apostolicos
vicariatus Kikuitensem et Kisantuensem, in nimiam sane patentes latitudinem,
partim disiungi visum sit, ex iisque novam condi praefecturam apostolicam, Nos,
qui universas Ecclesiae res administramus, auditis super
hanc rem venerabilibus Fratribus Alfredo Bruniera, Archiepiscopo titulo
Claudiopolitano in Honoriade et Apostolico Delegato in Congo Belgico et Ruanda
Urundi, atque ipsorum vicariatuum Ordinariis, consilium libenter probamus, id
arbitrantes huic regioni maxime profuturum; eorumque suppleto consensu, qui in
hac re aliquid iuris habeant, de summa Nostra potestate sequentia decernimus. Ab
apostolicis vicariatibus Kikuitensi et Kisantuensi certa territoria separamus,
quorum ambitus e proxima finium descriptione plane cognoscetur, eaque in novae
formam redigimi! s apostolicae praefecturae, Kengensis appellandae, quae ita
terminabitur : ad septemtriones, finibus inter apostolicos vicariatus
Kikuitensem et Inongoënsem, cursu nempe Kasai fluminis; ad occidentem solem,
primum fluviis vulgo Likulu, Buma, Lidji, prout fines inter vicariatos
apostolicos Kikuitensem et Leopoldopolitanum constituunt ; tum linea quasi recta
quae, quartum gradum parallelum tangens, a fontibus fluminis Lidji ad fluvium
usque procedit vulgo Kwango ; deinde hoc eodem flumine usque ad regionem qua
rivus N'Koli in id influit, ac finibus civilis provinciae Leopoldopolitanae
usque ad flumen Lufimi; cursu denique fluvii Lufimi, usque ad punctum quo rivus
Bómbi in hunc influit ; ad meridiem, linea recta quinti gradus paralleli iisque
ad Bakali flumen, et huiusce fluminis cursu, ad meridiem versus, usque ad eam
regionem, qua Matsema rivus in idem Bakali influit; ad orientem solem, primum
rivo Matsema usque ad eius fontes, ac linea quasi recta quae istinc usque ad
scatentem rivum Shindashi procedit; tum eodem Shindashi rivo usque ad punctum
quo in flumen Inzia influit, tum cursu fluminis Inzia ad sextum usque gradum
parallelum ; deinde linea quae, in septentriones versus, flumen Luie attingit,
eiusque cursum prosequitur, usque ad territorium quo in fluvium Inzia influit;
cursu denique eiusdem Inzia usque ad pagum Zaba, linea quasi recta quae, in
orientem solem versus, flumen Kwilu viamque vulgato nomine
Opoyengo-Sayo-Baba-Pinanga tangit, hac via usque ad scatentem rivum Mpa,
eiusdemque cursu usque ad regionem qua in flumen Kasai illabitur. Kengensi
praefecturae omnia iura ac privilegia concedimus, quae huiusmodi Ecclesiis lege
tribuuntur ; idemque etiam dicendum est de eius Praefecto, cui tamen et sueta
onera obligationesque imponimus. Decernimus pariter ut ea Sodalibus Societatis a
Verbo Divino regenda committatur, ad Nostrum tamen et Romanae Sedis nutum, eo
consilio ut ibi summa alacritate et studio allaborent ad fideles christianos in
Dei amore et cultu servandos, atque ad ceteros, extra Ecclesiae sinum miseros
degentes, ad ipsam totis viribus trahendos. Quae Nostra decreta volumus ut
venerabilis Prater Alfredus Bruniera, quem memoravimus, ad effectum deducat,
quem omnibus ad haec agenda instruimus potestatibus, alii quoque viro, si opus
fuerit, delegandis dummodo ecclesiastica pollenti dignitate; quae postquam omnia
perfecerit, onus etiam habebit effectae rerum divisionis acta exarandi, eorumque
fide digna exempla ad S. Consilium Fidei Propagandae quam primum mittendi.
Quodsi eo tempore, quo haec fieri debeant, alius Delegationi in Congo Belgico et
in Ruanda Urundi praeerit, is potestatibus fruetur oneraque sustinebit, quae
descripsimus.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita
quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur,
atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis
generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem
derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens
sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane
haberi iubemus. Nemini praetera haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere
vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae
Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,
sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa
non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quinto mensis Iulii, anno Domini millesimo
nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.