PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
SPINENSIS*
VICARIATUS
PATRIARCHALIS SYRORUM, IN SUPERIORE GAZIRA,
AD EPARCHIAE GRADUM PERDUCITUR,
«SPINENSIS» APPELLANDAE.
Summam animo concipimus laetitiam, quotiens, sanctae
Ecclesiae res considerantes, animadvertimus eam, etsi tantis insectationibus
vexatam, laeto tamen auspicio ubique terrarum crescere, solaque Dei gratia
riisam frequentiores in dies filios materno suo cingere amplexu. Cuiusmodi rei
Nobis gratissimo sunt testimonio preces dilecti Filii Nostri Ignatii Gabrielis
S. R. E. Cardinalis Tappouni, Patriarchae Antiocheni Syrorum, qui, cum sacris
eiusdem ritus Episcopis, a Nobis postulavit ut vicariatus patriarchalis Syrorum,
abhinc annos XXV in regione superioris Gazirae conditus, ad eparchiae gradum
ac dignitatem perduceretur : christianorum enim familiam ibi tanta vivacitate
augescere ut, si hisce postulatis concedamus, firma arrideat spes sive complures
ex iis, qui adhuc extra Ecclesiae sinum miseri degant, in unum Christi ovile esse ingressuros, sive
dignitatem catholici nominis auctoritatemque insignire praestantia iri
confirmatum. Quae omnia probantes; post auditum venerabilem Fratrem Nostrum S.
E. E. Cardinalem S. Congregationis pro Ecclesia Orientali a Secretis, ac
sententiam rogatum venera bilem Fratrem Paulum Pappalardo. Archiepiscopum titulo
Apamenum et in Syria Apostolicum Internuntium ; eorumque suppletum consensum
qui in hoc negotio aliquid habeant iuris ; de summa Nostra potestate sequentia
decernimus. Vicariatum patriarchalem superioris Gazirae Syrorum ad eparchiae
dignitatem evehimus, Spinensis ab urbe civilis principatus capite appellandae,
iisdemque finibus cingendae quibus adhuc hic vicariatus est terminatus, scilicet
: ad septemtrionem Turcarum natione ; ad meridiem urbibus vulgo Deir-ez-zor, et
Abou-Kemal apud Euphratem ; ad orientem solem Iraquiana Civitate ; ad occidentem
denique urbibus Tel-Abiad, et Raqqa ad rivum Balikh, qui in Euphratem influit.
Eparchus sedem ac domicilium in eadem urbe Spina, quam populus sua lingua
Hassetché appellat, statuet, cathedram vero pontificalis auctoritatis in templo
B. V. Mariae sideribus receptae sacro collocant, quod idcirco ad cathedralis
aedis gradum in perpetuum perducetur, cum translaticiis iuribus ac privilegiis.
Quae pariter iura ac praerogativae ceteris eparchiis debentur, ad iuris normam
ac peculiarium Orientalis Ecclesiae legum, haec et Spinensi Ecclesiae cedent,
pro sui ritus consuetudinumque ratione. Haec nova eparchia, cum sit ritus
Antiocheni Syrorum, regimini erit subiecta eiusdem Patriarchae Antiochiae
Syrorum, eiusque praeclarae Ecclesiae. Mensa huius eparchiae sive pecuniis a
fidelibus ultro donatis constituetur, sive Curiae fructibus ac redditibus. Quod
autem ad clerum spectat, decernimus ut, simul atque harum Litterarum iussa ad
effectum fuerint deducta, qui sacerdotes ex Antiocheno Syrorum ritu sint,
iidemque in Spinensis Ecclesiae finibus legitime degant, ii huic eparchiae
ascripti censeantur. Quod praeterea ad puerorum institutionem attinet, quos ad
sacerdotium vocaverit Christus, ad cleri populique iura et onera, ad aliaque
huiusmodi, haec omnia ad iuris normam ac peculiarium Orientalis Ecclesiae legum
dirigantur. Iubemus denique ut haec iussa facienda curet idem venerabilis Frater
Paulus Pappalardo, quem memoravimus, cui necessarias ad id potestates tradimus,
cuilibet etiam viro delegandas, dummodo ecclesiastica dignitate pollenti; eique
onus imponimus peractae rei documenta scribendi eorumque fide digna exempla ad
S. Consilium pro Ecclesia Orientali quam primum mittendi. Quodsi alius, cum haec
erunt agenda, in Syria Internuntiaturae
praeerit, hic iisdem et fruetur potestatibus et oneribus ligabitur.
Has vero
Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae
per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim
suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis,
contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus
omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive
insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi
iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel
corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis
impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica
dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta,
eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae
Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit,
sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa
non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die quintodecimo mensis Iulii, anno
Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
|
CELSUS Card. COSTANTINI S. R. E. Cancellarius |
EUGENIUS Card. TISSERANT
S. Congr. pro Ecclesia Orientali a Secretis |
Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens
Albertus Serafini,
Proton. Apost.
Caesar Federici,,
Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 2, pp. 141-143