A DIOECESI PUNIENSI QUAEDAM TERRITORIA DETRAHUNTUR,
QUIBUS NOVA PRAELATURA «NULLIUS» EFFICITUR, «IULIENSIS» APPELLANDA.
Qui
disponente benignissime Deo universae Christi Ecclesiae gubernandae onus ac
mandatum accepimus, censemus sane plurimum ad dioecesium bonum conferre, si quam
apte earum territoria earumque fines describantur. Quam ob rem, cum venerabilis
Frater Franciscus Lardone, Archiepiscopus titulo Rhizaeanus et in Republica
Peruviana Apostolicus Nuntius, ab hac Romana Sede expostulaverit ut in sua
regione, divisa dioecesi Puniensi, nova excitaretur praelatura « nullius », Nos
id rati bene fieri, precibus admotis concedendum esse arbitramur. Quapropter
sententia audita venerabilis Fratris Alberti Dettmann et Aragón, Episcopi
Puniensis, atque consensu eorum suppleto qui in negotio aliquid iuris habeant,
de Nostra summa et apostolica auctoritate haec, quae sequuntur, statuimus et
iubemus. A dioecesi Puniensi omne provinciarum Chucuito et Huancané territorium
ac tres curias seu paroecias vulgari nomine Acora, Chucuito et Pichacani, in
provincia Puno sitas, separamus; quibus terris novam praelaturam « nullius »
efficimus, Iuliensem appellandam, iisdem scilicet finibus ac territoria e quibus
coalescit, terminandam. Eius autem urbs caput atque Praelati domicilium, civitas
Juli erit; cuius templum curiale, beato Petro Apostolo dicatum, ad dignitatem
templi praelaticii evehimus, cum debitis iuribus et honoribus. Praelato vero
Ordinario etiam onera imponimus, quae ad Praesules sui gradus spectare solent.
Conditam praelaturam Ecclesiae Arequipensi suffraganeam facimus; item eius
sacrorum Antistes Archiepiscopo eiusdem Sedis metropolitanae subicietur
obnoxius. Iubemus praeterea ut educandis pueris, qui ad sacerdotii munera
capienda suavissima Dei gratia invitentur, Seminarium saltem elementarium
construatur, ad normas iuris communis et S. Congregationis de Seminariis et
Studiorum Universitatibus. Cum vero ii adoleveverint, optimi Romam mittantur ut,
Pontificio Collegio Piano Latino Americano recepti, philosophia atque sacra
theologia imbuantur. Praelaticiam mensam efficient sive curiae episcopalis
reditus, sive stipendium ab auctoritate civili solvendum, sive pecunia quae a
populo dabitur, sive denique bonorum pars quae, divisis
possessionibus dioecesis Puniensis ad can. 1500 O. I. C, novae Sedi obveniet.
Quod ad clerum attinet, condita Ecclesia Iuliensi, ea pars quae in territorio
eius legitime degat, tamquam proprius clerus eidem inscriptus habeatur. Eegimen,
administratio praelaturae atque similia, omnino iuris Canonici legibus
temperentur; omnia postremo acta et documenta ad praelaturam hanc pertinentia
vel respicientia, quam primum ad eius curiam episcopalem mittantur, in tabulario
religiose servanda. Ceterum, quae per has Apostolicas sub plumbo Litteras
mandavimus, venerabilis Frater Franciscus Lardone exsequenda curabit, cui omnes
potestates agendae rei facimus, cuilibet delegandas, dummodo in ecclesiastica
dignitate constituto. Idem documenta exarari faciet, eaque, sinceris exemplis,
ad S. Congregationem Consistorialem cito mittet. Quod si alius, cum res peragi
debebit eidem Nuntiaturae Apostolicae praesit, hic mandata et iussa Nostra
faciet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ;
ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose
serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has
Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus
auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus
irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae
documenta vel scindere vel corrumpere liceat ; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum ex Arce Gandulfi,
prope Romam, die tertio mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo
quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri undevicesimo.