|
PIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD PERPETUAM REI
MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
COPIAPOËNSIS*
PRAELATURA
« NULLIUS » COPIAPOËNSIS
AD DIGNITATEM DIOECESIS EVEHITUR.
Qui cotidie maerore afficimur ob innumera
atque immania bella quae ab hostibus veritatis ac religionis Ecclesiae sanctae
moventur, iidem laeto sane gaudio perfundimur magnos Evangelii progressus
considerantes in omnibus fere gentibus, per quod homines, clarissimo lumine
illustrati, filii Dei « civesque sanctorum» fiunt. Quod cum felicissime in
praelatura quoque « nullius » Copiapoënsis factum fuerit, censuit venerabilis
Frater Sebastianus Baggio, Archiepiscopus titulo Ephesinus idemque in Republica
Chilensi Apostolicus Nuntius, bene fieri, si eadem Sedes ad dignitatem dioecesis
eveheretur : aucta enim dignitate, maiora usque commoda atque utilitates populo
esse oritura; idque ab hac Romana Ecclesia petiit. Nos ergo, qui omnes Nostras
sollicitudines in id impendimus ut christiano gregi aptius consulamus, haec
consilia probantes, precibus admotis concedendum esse arbitramur. Quapropter,
audito venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinali S. Congregationis
Consistorialis a Secretis, reque bene aestimata, consensum eorum supplentes qui
in hac re aliquod ius habeant, Nostra apostolica auctoritate sequentia
decernimus et iubemus. Apostolicam praelaturam « nullius » Copiapoënsem, quam
per apostolicas sub plumbo Litteras « Quamquam haud paucis », die uno et
vicesimo mensis Aprilis, anno millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto
condidimus et Serenensi metropoli suffraganeam fecimus, ad gradum et dignitatem
dioecesis extollimus, eodem servato nomine iisdemque finibus ; cui, ut aequum,
et iura et honores et privilegia damus, quae ex Ecclesiae instituto ei competunt
; Episcopo vero, cui gubernanda tradetur, etiam onera et obbligationes sui
ordinis facimus. Sedes dioecesis atque Episcopi domicilium urbs vulgo Copiapó
erit, cathedra autem episcopalis potestatis in templo B. Mariae Virginis a Ss.
Rosario collocabitur, quod iuribus et honoribus debitis insignimus. Nova
Ecclesia Serenensi archidioecesi perget esse suffraganea; item sacer eius
Praesul dignitati atque iurisdictioni Metropolitae subicietur, ad praescripta
ecclesiasticarum legum. In cathedrali templo, splendori caerimoniarum augendo,
Episcopoque iuvando Canonicorum Collegium condatur, iuxta normas per alias
Litteras sub plumbo edendas. Interim tamen Consultores dioecesani eligantur, qui
Antistiti suo consilio opera assint. Hi scilicet a suo munere cessabunt,
Canonicis constitutis. Mensam episcopalem, quae dicitur, sive Curiae proventus
efficient, sive fidelium pecunia et dona, sive bona praelaturae Copiapoënsis.
Quod autem ad regimen, administrationem dioecesis, Vicarii Capitularis, Sede
vacante, electionem, attinet, atque similia, iussis C.I.C. pareatur. Ceterum,
haec Nostra mandata exsequenda ipse curabit venerabilis Frater Sebastianus
Baggio vel quivis ab illo delegatus dummodo vir in ecclesiastica dignitate
constitutus. Idem vero documenta rei exarari iubebit, atque sinceris exemplis ad
S. Congregationem Consistorialem cito mitti. Quodsi alius tempore exsecutionis
Apostolicae Nuntiaturae in Chilensi Republica praesit, hic iussa Nostra
perficiet.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus
; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab eis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum iussa non fecerint.
Datum ex Arce Gandulfi, prope Romam, die uno et tricesimo mensis Octobris,
anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo septimo, Pontificatus Nostri
undevicesimo.
|
CELSUS Card. COSTANTINI S. R. E. Cancellarius |
Fr. ADEODATUS I. Card. PIAZZA S. Congr. Consistorialis a Secretis
|
Hamletus Tondini Apostolicam Cancellariam Regens
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.
Caesar Federici,
Proton. Apost.
*A.A.S., vol.
L (1958), n. 8, pp. 347-349
|