The Holy See
back up
Search
riga

PIUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PALMENSIS - LAGENSIS (PALMENSIS ET XAPECOňNSIS)*

PRAELATURA NULLIUS PALMENSIS EXSTINGUITUR ATQUE
A DIOECESI LAGENSI QUAEDAM SEPARANTUR REGIONES,
EX IISQUE DUAE NOVAE EFFORMANTUR DIOECESES,
ęPALMENSISĽ ET ęXAPECOňNSISĽ NUNCUPANDAE.

 

Quoniam venerabilis Frater Armandus Lombardi, Archiepiscopus titulo Caesariensis Philippi et Apostolicus in Brasiliana Republica Nuntius, post auditos, ut consentaneum erat, venerabiles Ordinarios Provinciae ecclesiasticae Curitibensis atque venerabilem Fratrem Danielem Hostin, Episcopum Lagensem, ab hac Petri Sede petivit ut eo loci duae novae conderentur dioeceses, Nos perlibenter huiusmodi precibus annuimus. De consilio igitur venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Negotiis Consistorialibus praepositorum, consensu eorum suppleto, qui hac de re aliquid iuris habeant aut se putent habere, omnibus bene perpensis, suprema Nostra usi potestate, haec, quae sequuntur, statuimus ac decernimus. Praelatura nullius Palmensis extinguimus et ex territorii parte, quae in Statu, uti dicitur, Paranensi est, civilia municipia separamus vulgato nomine Palmas, Barrac‚o, Bituruna, Capanema, Chopinzinho, Clevel‚ndia, Coronel Vivida, Francisco Beltršo, Mangueirinha, Pato Branco et Santo Antonio, ex quibus novam dioecesim condimus Palmensem nominandam, quae iisdem terminabitur limitibus ac municipia, quae supra diximus, simul sumpta ut per legem civilem cinguntur. Cuius Ecclesiae episcopalis Sedes urbs Palmas erit, cathedra pontificalis auctoritatis collocata in templo praelaticio Ssmo Salvatori dicato, inibi exstante, quod idcirco ad gradum cathedralis aedis evehimus, cum iuribus et honoribus propriis. Item a Lagensi dioecesi integrum territorium municipiorum distrahimus, quibus nomina vulgo Concordia, Ita, SeŠra ; ex qua terra et ex territorii parte exstinctae praelaturae nullius Palmensis, quae in Statu S. Catharinae exstat et civilia municipia complectitur vulgo Chapeců, Descanso, Dionisio Cerqueira, Itapiranga, Mondai, Palmitos, S‚o Carlos, S‚o Miguel d'Oeste, XanxerÍ et Xaxim, novam dioecesim condimus XapecoŽnsem appellandam, atque iisdem terminis definiendam quibus ista municipia, simul sumpta, per legem civilem terminantur. Sedes autem dioecesis XapecoŽnsis in urbe Chapeců erit, in qua Episcopus suum habebit domicilium, in cuiusque templo, ibi Deo in honorem S. Antonii Patavini Conf. dicato, pontificalem cathedram collocabit, quod idcirco cathedralium aedium decore fruetur. Integrum autem territorium municipii vulgo JoaÁaba, prouti nunc lege civili circumscribitur, ad dioecesim Lagensem pertinebit. Dioecesium Palmensis et XapecoŽnsis sacrorum Antistites omnia iura, potestates, honores et insignia habebunt, quae debentur Episcopis ; iisdem tamen oneribus officiisque tenebuntur. Decernimus autem ut dioecesis Palmensis suffraganea sit Curitibensi metropoli; eiusque pro tempore Episcopus metropolitico iuri Archiepiscopi Curitibensis obnoxius sit; XapecoŽnsis vero dioecesis suffraganea constituitur metropolitanae Florianopolitanae Sedi, cuius Archiepiscopo XapecoŽnsis sacrorum Antistes subicitur. Ut vero in utriusque dioecesis cathedralibus aedibus divinus cultus qua par est sollemnitate habeatur, atque Episcopi consilio operaque virorum iuventur, volumus ut quam primum Canonicorum Collegium in utraque dioecesi constituatur, secundum proprias normas aliis Apostolicis sub plumbo Litteris describendas. Quoadusque tamen ea Collegia constitui nequeant, per praesentes Litteras concedimus ut Canonicorum loco dioecesani eligantur Consultores, iuxta canonem 423 C.I.C. Cum autem maxime Nobis sit cordi institutio bonae spei puerorum, quos caritas Christi allexerit ad sacerdotale munus, mandamus ut XapecoŽnsis Episcopus, gravi onere facto, quam primum in eadem dioecesi saltem elementarium seminarium excitandum curet, ad iuris communis praecepta et iuxta leges a S. Congregatione de Seminariis et Studiorum Universitatibus latas ; atque optimos adulescentes mittat in hanc Urbem, in Pontificio Ephebeo Piano Brasiliano philosophia ac theologia apte excolendos. Mensam episcopalem, quam vocant, novarum dioecesium sive fructus singularum Curiarum constituent, sive res et pecuniae sponte a fidelibus datae, sive dos a Brasiliana danda Republica, sive denique portio obveniens ex divisione, iuxta canonem 1500 C. I. C, bonorum, quae adhuc ad episcopalem mensam praelaturae nullius Palmensis pertinuerunt, atque pro dioecesi XapecoŽnsi ad Lagensem dioecesim. Iubemus quoque ut, utraque condita dioecesi, sacerdotes illi censeantur adscripti, in cuius territorio beneficium aut officium ecclesiasticum iure optimo habeant; ceteri autem clerici Ecclesiae illi in cuius territorio legitime degant. Iussis pariter Codicis Iuris Canonici omnia ad amussim regantur, quae ad Ecclesiarum regimen et administrationem respiciunt, ad Capitularis Vicarii, Sede vacante, electionem, aliaque istius generis. Praecipimus insuper ut omnia documenta et acta, ad novas dioeceses quovis modo spectantia, a Curiis praelaturae nullius Palmensis et dioecesis Lagensis ad Curias novarum dioecesium Palmensis et XapecoŽnsis, ad ecclesiasticarum legum praescriptiones, quam cito fieri potest, mittantur, diligenter in singulis tabulariis asservanda. Venerabilem denique Fratrem Armandum Lombardi, quem supra diximus, ad ea deligimus efficienda, quae his Litteris descripsimus, vel eum, qui eo tempore, quo haec iussa ad effectum adducentur, Apostolicae in Brasilia Nuntiaturae praeerit. Qui vero hoc exsequetur opus, omnibus ad id necessariis fruetur potestatibus, cuilibet etiam subdelegandis viro, si opus fuerit, qui tamen ecclesiastica polleat dignitate, onusque habebit peractae dioecesium ordinationis documenta exarandi, horumque sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialem quam primum mittendi.

Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.

Datum Roma, apud S. Petrum, die quarto decimo mensis Ianuarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus Nostri undevicesimo.

CELSUS Card. COSTANTINI
S. R. E. Cancellarius

MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr. Consistorialis a Secretis

  Hamletus Tondini
Apostolicam Cancellariam Regens

 

              Alfonsus Carinci , Archiep. tit. Seleuc, Decanus Proton. Apost.
             
Bernardus De Felicis, Proton. Apost.


*A.A.S., vol.  L (1958), n. 11, pp. 507-510

 

top