Haud inani Sane laetitia animus Noster perfunditur, quotiens
alia ex alia nascitur dioecesis, cum id summopere documento sit Ecclesiam
sanctam, quam Dei Filius fuso sanguinis pretio redemit, non solum fines suos
cotidie proferre, populosque in suavissimam Christi dicionem redigere, verum
etiam virtute florere, proficere sanctitate. Cum ergo venerabilis Frater
Aloisius Raimondi, Archiepiscopus titulo Tarsensis idemque in Mexico Apostolicus
Delegatus, cupiens christifidelium utilitati inservire, in regione seu Statu
Tamaulipas, uti dicunt, degentium, ab hac Apostolica Sede postulavisset ut,
partita dioecesi Tamaulipana, nova ibidem excitaretur, Nos, audito quid
venerabilis Frater Ernestus Corripio Ahumada, Episcopus Tamaulipanus seu
Civitatis Victoriae, hac de re sentiret, censuimus admotis precibus esse benigne
concedendum. Suppleto igitur eorum consensu qui aliquod ius in hoc negotio
haberent, de Nostra summa et apostolica auctoritate haec quae sequuntur
decernimus et iubemus. A dioecesi Civitatis Victoriae haec municipia distrahimus
: Nueva Laredo, Guerrero, Mier, Miguel Alemán, Camargo, Reynosa, Méndez,
Matamoros, Valle Hermosa; San Fernando, Cruillas, San Nicolás et Burgos; quibus
terris, simul sumptis, novam dioecesim condimus, Matamorensem
appellandam, quae suffraganea erit metropolitanae Sedi Monterreyensi, quaeque
confinis erit: ad septemtriones, Civitatibus Foederatis Americae
Septemtrionalis; ad orientem solem, sinui Mexicano ; ad meridiem, dioecesi
Civitatis Victoriae; ad occidentem, denique, archidioecesi Monterreyensi. Caput
dioecesis urbs Matamoros erit, in qua Episcopus Sedem ac domicilium habebit ;
cathedram suae potestatis in templo honori B. M. V. a Refugio dicato collocabit.
Cui templo, ut aequum, debita iura, honores, privilegia damus, sicuti et
Episcopo, cui tamen onera imponimus, quae sunt suo ordini congruentia. In novae
Ecclesiae principe templo, Canonicorum Collegium condatur, ad normam aliarum
Litterarum sub plumbo edendarum ; poterunt tamen ad tempus consultores
dioecesani eligi, qui Episcopum sincero consilio iuvent. Hi autem a suo munere
cessabunt, Canonicis Constitutis. Ad mensam episcopalem quod attinet, eam
efficient : Curiae proventus, pecunia, quam christiani obtulerint; congrua
bonorum pars, quae dioecesi Matamorensi contingent, facta divisione ad normam
canonis 1500 C. I. C. Seminarium saltem elementarium struatur, in quo pueri
excipiantur, qui sacerdotium persequantur, iuxta iuris communis leges et S.
Congregationis de Seminariis et Studiorum Universitatibus praescripta. Cum vero
iuvenes ad id aetatis pervenerint ut philosophiae atque sacrae theologiae operam
dare debeant, qui optimi fuerint, Romam mittantur, in Pontificium Collegium
Pianum Latinum Americanum recipiendi. Regimen, administratio dioecesis, electio
Vicarii Capitularis, Sede vacante, aliaque huiusmodi, C. I. C. iussis
temperentur. De clero autem hoc statuimus, ut sacerdotes ei dioecesi
ascribantur, in qua beneficium aut officium ecclesiasticum habeant ; ceteri vero
clerici, ei, in qua legitimo domicilio degant. Acta denique et documenta quae ad
conditam dioecesim respiciant, ad eius Curiam cito mittantur, in tabulario rerum
religiosarum diligenter custodienda. Ceterum, haec Nostra mandata venerabilis
Frater Aloisius Raimondi, cuius mentionem fecimus, exsequetur, cui omnes
potestates facimus rei perficiendae causa ; poterit vero hic quemlibet virum
delegare dummodo sacerdotii dignitate insignem. Negotio autem acto, documenta
scribantur, quorum sincera exempla ad S. Congregationem Consistorialem cito
mittantur. Quod si fiat ut quo tempore hae Litterae Nostrae ad exitum deducantur
alius eidem in Mexico Delegationi Apostolicae praesit, huic iussa Nostra
faciendi onus imponimus.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore
volumus ; ita quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est
religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum
efficacitatinulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt,
cum per has Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si quis, quavis
praeditus auctoritate, sive sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus,
id prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis
Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; quin immo harum Litterarum
exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae sigillum viri
praeferant in ecclesiastica dignitate constituti simulque ab aliquo publico
tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides, quae hisce
haberetur, si ostenderetur. Quae Nostra decreta in universum si quis vel
spreverit vel quoquo modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis iure
statutas, qui Summorum Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis
Februarii, anno Domini millesimo nongentesimo quinquagesimo octavo, Pontificatus
Nostri undevicesimo.